De idololatria magica, dissertatio, Ioannis Filesaci theologi Parisiensis

발행: 1609년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE IDOLOLATRIA

incubos, foedissime volutata , & ab iis in reconditioribus Magiae mysterijs instituta, nihil de Antonino eius filio, qui in aegyptum profectus, sacris mysterijs

atque arcanis, citoque in Daemonum contubernium receptus est. Maximus& Chrysantius Philosophi Iuliani Apo- statae Imperatoris, in rebus magicis doctores, optime inter se conueniebant simulque in edendis mirandis rebus per diuini, vel potius daemoniaci affatus speciem, occupati erant, ait Eunapius in Maximo , sed ille praesertim coram ipso Iuliano, quam potens sit Magicum Sacrificium declarauit, in quo post quam Maximus ipse apud se hymnum e nescio quem admurmurasset , Hecates Deae, in cuius aede versabantur, simula, chrum reuidere coepit, dc js quidem verus risus extitit, tum subortus luminis fulgor faces accendit, quibus praestigijs Iulianus adeo motus est, ut exosculato Chrysantio, qui illi Maximum indicarat, Ephesum ad Maximum doctrinae causa se contulerit. Plura de istius Maximi Sacrificijs magicis tum in Maximo , tum in Chrysantio Euna pius, qui simul Magicas artes ipsius Chrvsaniij

132쪽

MAGICA. J' 'satis diligenter recenset, quo pacto Solem tantum aspectans Chrysantius, oraculavera&ad geminam amati, Numine infero, Spiritus speciem conformata funderet, tum repetita diuinationis ergo toties Sacrificia : Si cui nimius videar in his recensendis, ille profecto veniam dabit, ubi mihi propositum illud esse cogitet, ostendere adeo Magicae disciplinae coniunctum esse sacrificandi ossicium, ut nullus Vnquam diabolo, magicis pactis sese addixerit, quin eidem lubens & volens sacrificauerit. Hoc saepius inculcat Eusebius, praesertim Praeparat. Evangel. libro F c. 6. Daemones cultu & adoratione honoraria magis & maleficis: & certe in veteri Glossario quod citat Turnebus, ille alter pollitioris litteraturae parens o ale' fica vocatur Teguiaria, eo quod supra tegulas facrificet. Vnde licet emendare

Isidori Glossiirium, in quo sic habetur,

Tegesiarii denefica , legendum Tegularia. Et postia, gesturtii Mileficia, eo quod se pra tegulares csscent. Legenaum, Tegularia Malefica, eo quod supra tegulassicrificet. Sed quoniam varij sunt impietatis gradus, non omnes idicirco qui

133쪽

ng IDOLOLATRIA magicas artes consectantur , vel exercent, eodem pacto niti, eodem ritu

initiari, eodem flagitio obstringi dixerim , neque omnes sacrificare , sunt mm illorum classes & ordines diuersi, de quibus nobis primum breuiter dicendum , tum de sacrificiorum multiplici genere, quod veterator ille primarius excogitauit, quoque se pro Deo coli voluit a Pleudo Christianis, quos vel simpliciores & rudiores lusit, vel

hominum postremissimos in profundum totius impietatis barathrum praecipites dedit. Non omnes hic omnino

Magicae artis species recensere consentanneum videcur: nam, ut cum Tertulliano dicam, in Scorpiaco, Tot venena, quot genera,tot pernicies quot species, rot dolores quot colores. Et quam di ligentissimo omnes enumerauit Trithe mi us lib. i. Antipali,& ante illum Elmericus in Directorio Inquisitorum c. 3 Verum Balia moni Christianorum eoru qui maleficas artes exercent, quidam

erato Christi nomine, diabolum summum dominum , a quo uno toti pen

deant, data fide agnoscunt: alij fidem Christianam seruantes, curiosis magis

134쪽

MAGICA. soanxietate, vel alicuius necessitatis praetextu , exitiosam illam explorant artem ut habet B. Gregorius Nyssenus,Epistolae Canonicae ad Latrium c.3. Prioris generis omnes diabolo sacra faciunt. Ballamo in Can. 36. Concilij Laodiceni sic enumerat & exponit, Magi vocantur, qui ad Sathanam propter aliquam

causam accedunt,incantatores, qui carmina seu incantationes dicunt, & per ea Daemones ad suam voluntatem attrahunt. Astrologi. qui per astra diuinant, auxilium eis ferente Daemone. Mathematicorum genus distinctum facit, sed ad Astrologos pertinere iam a multis expositum. Vates & diuinatores istos

duplicis generis 'idem facit Balsamo in Canon. 7I. & 83. B. Basilij i nam alij fidem Christi non abnegant, alij Apo- statae fiunt & plane a fide impiE demciunt , hos ergo existimo intelligi ab eodem Balsamone, cum scribit in Ca- non. 6i. Concilij in Trullo, Vates seu Diuinatores , per sacrificia , patrem

suum Sathanam de aliquo interrogare,& totos is Daemoni addicere.Nec tantum hoc nomine Diuinatorum coniectores rerum futurarum sunt intelligen-

Hiiij

135쪽

DE IDOLOLATRIAdi,sed & qui in ungue oleo delibuto,addito magico susurro , res absentes &longo interuallo dissitas cognoscunt: ut contigit in Hispano Summate, qui iussit Principis sui foederatis a Turca obsessis

opem laturus, non prius classem e por' tu soluere imperauit quam in excantato vnpue impuberis conspexisset Turcas vasa conclamantes, & in naues sese re

cipientes. Quod ego a nobili &generoso equite accepi, qui tum inter ob sessos agebat bellicis machinis praefectus. Quos autem illo loco Balsamo Hecatontarchas siue Centuriones, Ut vocat, superioribus adiungit, exponit ipse quosdam fuisse iam prouectae aetatis homines, rerum istarum magicarum magis reconditarum & occultarum pe ritissimos,quique Primicerij dicebantur idcirco, quorues imitatione Magi nostri Septuaginta magistros maXima scholae Magicae, quam Toletanam appellant , memorant, quemadmodum agnouit Magus quidam , ante annoS a liquot, Lutetiae suspendio necatus. Illos vero Primi certos, per execrandas Operationes, seducere simpliciores scribit Balsamo, nec operationes illas com-

136쪽

MAGICA. Cimemorat, quas ego arbitror non alias

fuisse quam responsa a Daemonibus,spe'ctri alicuius specie data, aut similia, qui- bus Graecos plurimum delectatos, testantur historiae Birantinae Scriptores, sed illud animaduersum iam ab alijs.Vetulas incantatrices nonnullas Deum ab negare , alias verδ minime, prodit idem Balsamo in utrumque Canon em cita tum B. Basilij, sed utrasque Daemonem inuocare ex illius narratione mihi nullo modo dubium, dc illas accenset Magis& diuinatoribus , quos omnes sacrificijs diabolum colere , partim expreL sit, partim ex cuiusque interpretatione satis apparet : & nos in Sacrificiorum Magicorum varijs generibus, demon strabimus. Trithemius anxius nimium dc curiosus indagator rerum magicarum lib. 1. Antipati, maleficorum qua

tuor genera enumerat. Primum eo'rum qui& si nullum pactum manifestum habeant cum Daemonibus, nec carminibus magicis utantur, attamen Venenis propinatis multa efiiciunt, dc Daemonum opera pessima sequuntur. Secundum eorum, qui licet Daemo- mones expresse non invocent, attamen

137쪽

DE IDOLOLAΤRIA incantatione utuntur ad laedendum, &praecantatione ad sanandum: ad hoc gemnus refert Necromantiam, Hy dromantiam&similes. Tertium , eorum , qui pacto interueniente non se ita Daemoni addicunt, ut quartum genus, ac nihilominus Daemones cooperatores inuocant suis actionibus maleficis. Quartum genus eorum qui non solum adiutores habent Daemones ut ceteri, Verum e

tiam, abnegato Baptismo & fide Chri stiana, semetipsos nefando professionis genere, in ius&potestatem Daemonis tradui. Multa h1c congerit Trithemius quae nec probari possunt nec defendi,&disquiremus possiea. Ac quidquid ipse dicat, demptis maleficis primi generis,

reliquos omnes sacrificia adhibere facile ex ipso etiam Trithemio conuinc mus: at qui sunt primi generis cultum tacitum Daemoni exhibent, quin potius apertum , si Eimerico credimus,

velut antea adnotauimus. Omitto p

culiare genus istud hominum pland sa

Cerrimorum , qui pactis & tabulis nefandis, nec non obsignatoribus ex Oxco petitis, sese cum Dacinonibus succu bis vel incubis convenas exhibenti

138쪽

scio a multis propudiosam istam vene- inerem irrideri, audiant saltem Bedam virum veneratione & fide dignum. Is in c. 8. Lucae libm 3 Commet. ita de hac rescribit, postquam disseruit nonnullos a Daemone possideri, qui vel incubi vel succubi vicem subeat Jc in exorcismis Daemonem cogi ut edisserat modos ejerandi, quibus amoris sui foedus, inter se, seu vir, seu femina, cum Daemone succubo vel incubo pepigerit. Quae inquit Beda , menticio simi ima res oeda eo dera, eo, plurimorum es are tutione notissima. Verum ista nec nostri instituti, & a quam plurimis certissime demonstrata. Accerte cum leges Imperatorum, Mago rum nomine , omnes, quos supra recen suimus, complectuntur, illos etiam Sacrificia darinoniaca celebrare testantur. Cod. Theodos . rit. de malefic. dc ma

themat. l. 7. Nequis deinceps noctumis rem poribus, aut nefaria preces, aut Magicos appa ratus , aut scrificia funem celebrare conetur, delectum atque conuictum competenti animaduersione maritare, perenni au laritate, censemus. Interpretatio legi annexa, sic habet, Quicumque uocturnas scia clemonum

celebrauerit, des incantationibus Hemones in-

139쪽

DE IDOLOLATRIA nocauerit, capite puniatur. Paulus I c. Semtentiarum libro I. tit. 23. Qui Sacra impiano tui naue di aliquem obcantarent, defigerent, fecerint facie laue curauerint, aut cruci suffigan

tur , aut bestiis obistiantur. Ex Senatusconesulto damnata mala Sacrificia quae memorat Vlpianus, F. ad L Corneliam de Sicar.& venes. l. i 3.non alia quamMagica Iurisconsulti explicant,quibus coetus il los nocturnos Sagarum & maleficorum adumbrari nullus dubito. Cuiusmodi vero diabolo a magis dc sacrificiu maleficis offeratur, nunc expendamus. Primi generis Sacrificiu obseruamus,quod rebus sub sensum cadentibus, & ijs qui dem multiplicis generis, constat, nam aliae sunt e terra procreatae, ut flores, plantae, ut thus & similia, aliae ex homune ipso petuntur, ut cum quis vel seip. sum Daemoni, ut gratissimam victimam

deuouet, aut alium hominem. Secundi generis, cum ea quibus perficitur sacrificium , a nullo nisi ab ipso Mago vel malefico percipiuntur , veluti cum

diabolus nouerit Deo acceptum esse sacrificium quod fit pura prece; ita sibi tacitis precibus & hymnis sibi sacrificari

expetierit. Uno nomine vel est corpo-

140쪽

MAGICA. 'reum sacrificium, vel spirituale. Singula iam explicemus , nec est quod commemorem diabolo, post Christi ortum, etiam animantes mactatas& immolatas apud Barbaros, qui seu in India Orientali, seu in Orbe nouo degunt , sed qui se Christianos iactat , & licet expressum cum Daemone pactum non ineant, nihilominus tamen non sine alicuius Sacrificij modo & ritu , Daemonem euo care, quem aliquid rogent, plane non audent, sed adhibent selectas quasdam herbas & plantas, & quod caput est huius mystici& malefici ritus, thure semper tiuntur, quod Sacrificij, qualecunque illud sit, certissimum argumentum esse, nullo negotio docebimus. Arno - - bius libro aduersus Gentes: Sine thure re io officium claudicat . indicans Sacrifi- cium, quo religio nititur, sine thure vllo modo confici non posse in illa Ethnica superstitione. Optatus Mileuitanus libr. 3. duas memorat formulas , quas Ethnici usurpant in Christianis exagitandis, & ad Apostasiam impellendis, Aut thus pone, aut Basilicas dirue, postremum hoc nunc non explico, qu niam non est res huius loci,& alias vocat

SEARCH

MENU NAVIGATION