Claudii Chiffletii I.C. Sequani Eorum quae de iure pars prior, in qua continentur, De substitutionibus lib. 1. De portionibus legitimis. Lib. 1. De iure fideicommissorum lib. 4. De secundo capite legis Aquiliae ..

발행: 1584년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

101쪽

dio CLAVD. CHI FLETO I. C.

patri heres extitit, iure adcrescendi etiam heres est filio impuberi, cui datus est substitutus. Quia ibi substitutus idem erat,& institutus.Itaque ex aditione pateritae hereditatis, se obligauerat ad pupillarem hereditatem. Heres vero iste, non ex substitutione,& iudicio testatoris veniebat, sed legis potestate Miure adcrescendi. At in d.l vlt aliud est. Qfa mater non erat expresse substituta filio suo, sed tantum coheres data. Denique statuitur in ea, matre ante impuberem decedente vocari eum, qui ex tacita pupillari veniebat, neque dicitur matris heredem iure adcrescendi venire.Quia non potest eo iiii e niti ubi est substitutus datus, cum potiora sint substitutionis

iura,quam coniunctionis. Adnotandum Vero,quod supra dicebamus,ex duobus testamentis ius coniunctionis non contingere, notabili exceptione limia

tari in il l. qui patri. : Quia patris & filii hereditates, non sunt duae re vera, sed quodammodo.

Cum sit beres sustitutus instituti, an testatoris ue de expressu, sue de tacita vulgari quaeratur. CAP. XV A

SE ' i TVn tertius vulgaris substitutionis effecti is , ut substitutus testatoris, non eius cui substitui; ir , heres sit, de ad illius non ad huius bona porrigatur substitutio.Vel quia institutus heres nunquam fuit , id est , quamuis delata non tamen ei adquisita fuit hereditas , ac proinde alium non potuit facere heredem, vel quia substitutos heredes cum dicimus, respectu testatoris loquimur, & heredis appellatio testatorem respicit, non eum , cui substituitur. Ergo merito ad solius testatoris bonal resertat

102쪽

refertur vulgaris substitutio, ad differetiam maxime pupillaris. Quaerunt tam en interpretes contentioSC, an vulgaris expressa facta pupillo in potestate ad bona testatoris porrigatur tantum, an etiam pupilli.

Inutilis sane quaestio. Quia certum est, ad pupilli bona nunquam porrigi, nisi testamentum pupillo

pater fecerit, aut re vera, aut per interpretationcmia Atqui filio impubere mortuo, antequam heres patri exsitisset, non potest aliquod pupilli testamentu, aut aliqua pupilli substitutio intelligi. Erso ad bona. impuberis non trahetur vulgaris expressa. Quin si postea filius in pubertate decedat,iam non ex vulga-lii , quae tota per aditionem impuberis extincta est, sed ex tacita pupillari succedetur pupillo. Denique tenendum est quod a nobis alias dictum est, vula rem ita continere tacitam pupillaxem , ut haec illam sequatur,& vulgaris mors pupillaris sit initium &vita. Qiija prius aditae hereditatis casus naturesi ordine venire debeat, quam ad secundum & pupillare casum perueniatur. Ergo cum distinguantur tempore, si ante aditam hereditatem pupillus decesserit. substitutus ad bona testatoris tantum vocabitur, venientes autem ab intestato pupillo proximiores ad eius bona. Si vero post aditam hereditatem , dc in pupillari aetate, vulgari prorsus extincta, superer pupillaris, quae sibstituto hereditatem impuberis deferat , adeo ut impuberi non patri heres sit futurus,l.si fulidum. . vers. si vero D. ad i. Falc. Dinus ut contrarium adstrueret, male proferebat l.LI. sed As ita. D de vulg.In quasta verba, oculdubio seius ei heres erit, de impubere intelligenda esse recte Barta

docet, Itaque meram vulgarem continent ,& sola.. testatoris.

103쪽

testatoris bona compraehendunt.Quod clarius osteii ditur stibiunctis iureconsulti verbis , quibus tacitat pupillaris casus compraehenditur, id est, patris test, mentum de hereditas, a filii impuberis testamento,& hereditate, distinguitur. Denique in hac quaesti ne, lex nDn tam quari enda est, quam ratio & principium iuris, quod est huiusmodi , ad bona impuberis nunquam porrigi substitutionem,nisi expressEaut tacitὸ impuberi testamentum pater fecerit. Item quaerunt, an tacita vulgaris, quae expressis pupillari iungitur, ad bona impuberis trahatur. Otiose pro sus. Quia si expressa non porrigatur, niultd minus tacita, ne plus iuris tacitae quam expressae tribuamus,& quia neutra vulgatis substitutio est testamentum

s iij, sed patris, quibus scilicet de herede patri h

bendo prospicitur. Notat Accurs. in d. l. Qt. C. de

instit.substit.&c. Male contra hanc sententiam pro fert idem Dinus l.qui fundurn.37. . coheres. D.ad. Falcid. In ea enjm, cum substitutus ex pupillari ve niat, siue expressa, siue tacita, parum re ere: sequitur manifeste ex tacita vulgati venire non posse. Vtriusque enim concursus non admittitur , & qui ex una Venit, ex alia venire non potest. Ex nulla vulgarium in ea specie venire posse patet,inenduntque haec Iu reconlult. verba, circa legem Falcidiam perinde ratio huisbetur ac si patri heres extit bet. Ergo re vera patri heres non extitit substitutus , sed pupillo, ideoque ex pupillari venit. Denique cum in ca I. praestatio legato nim iam fuerit sacta a coherede pupilli, quae fieri non potest nisi adita hereditate , pupillum etiam

adiisse praesumere debemus , cum verba Iureconsul non repugnent. Pergunt deinde quaerere nostri,

104쪽

luasi la

inla

cime post Accurs .in d. l.vltim, utrum Vulgaxis tacita matrem excludat. Sed inter matres distinguunt: quiam iter impubcris repellitur merito cx ea hereditate, in qua filius eius non succedit , sed locum alteri focit. Aequum est enim,ut cum non nisi i cx impuberis personam venire possit, impubere excluso exclud xur & ipsa. At vero in matre testatoris aliter si inunx, hanc iacmpe substitutum repellere tacitae pupillaris exemplo , cui hanc vim tribuun P. Quos tamen non sequimur, quia de tacita pupillari aliter sentimus. Hanc enim, matrem a filii impuberis successione deturbare, probauimus. Neque potest i citae pupillaris exemplum ad tacitam vulgarem in matre produci, cum illa multo quam haec sit incertior quaestio. Alioquin in vitiam incideremus, de quo apud Gell. lib. 17.cis. Ergo obscuro & incerto gumcnto usus est Bartol. Dcinde etsi vera esset contraria sententia , propter d. l. precibus. tamen ut tantumdem iuris iacitae vulgari tribuamus, lege e praea opus Ost , qua careni illi. Certe ab expressa vulgari ad taci tam facilius admixt cm a glimentum, quam a tacita vulgari ad racitam pupillarum. Qui cita qualibe: expressae illius naturam sequitur, ad cuius Excmplum a lege inducta cst. At vero tacita ab alia specie cisteri, quemadmodum vulgaris a pupillari. Postremo restatoris matrem repellit potissinia illa ratio , quod cum liberis omnia scrus inus, pra simitur testatox eudem velle heredem habere: quem α filio fecit,cumque substitutum in saccessione filii praetulerit , multo magis & in sua praetultile dicet diis sit, argumen. d.l. vlt. Controuertit exinde Barto.

quid pro matre impuberis statuendum, si substitutio impuberi

105쪽

, CLAVD. CHI FLETI I T. C.

impuberi facta partim sit vulgaris expressa,partim iacita. Et quia certi iuris est, expressam vulgarem ira trem repellere , in tacita, matri potius quam substit to fauet. Ait enim id diserte contineri d.l.est. in qua, ut voluit, vulgaris expressa: & tacitae concursus fiat.

Sed frustra laborat in ponenda specie d- l. vlt. In ea enim vulgaris expressa fuit, tacita non irem alia,qua pupillaris. Quia vulgaris expressae, α tacitae, cor cursus vix dari polin. Denique sentimus cum A curs. Oldrado, Alber. M veteribus, hereditatem ab impubere postumo aditam fuisse, ideoque vulgaris qualiscumque spem extinctam, nec potuisse substitutum, nisi ex tacita pupillis , venire. Idque indiscant illa verba, multo magis σ luctuosam hereditatem ad

matrem uenire curauit. Quibus alias utitur Iustin. cum

de fiij hereditare loquitur, utexemplis probat A curs Vltimo quaeritur, quid de praelegatis iuris st,id

est, an ad fissistitutum quoque una cum hereditate peruenire debeant. De qua quaestionc remisilue Bar tol.agit. Nos de ea breuiter ita constituemus. Clanlegatorum ratio & natura hereditate disiuncta sit,

sic etiam debet legatari j & heredis persona. Itaque heres , cui pG praxeptionem aliquid legatum est, sustinet quidem duas prisonas & heredis & llat rij, & una derosita aliam potest retinere. Ideo Maon fuerit heres, pratigata ei facta vel ipse, vel heres eius , petere poterit, i. qui filiis s. at. cum L seq.

D.de legat.1. Difficultas tantum in eo versatur, an totum an vero partem habeat. Et quidem totum potere posse Iulianus contendit in d.l.qui filiabus.cum .seq. Contra Papinianus in l. miles. de lega. Vbi pio, partibus coheredem, quae constituerunt, praecepti

106쪽

rium portiones peti non possunt. Sciendu est enim, cum quid heredi legatur, partem tantum iure legati capere a coherede, parte iure hereditario obtinerc,l. i. g. ii quis ex mortis. D. Qirpr. legat. idque propter regulam , qua dicitur, heredi a semetipso legari non posse, id est, heredem legatum sibi ipsi praestare non posse, i legatum. .I.de leg.I. Vip.in sing.reg.tit. deleg. Hac tamen iuris regula neglecta , respondit Iulianus, totum legatum peti posse, Minuta, inquit, semetipso inutiliter legatum fuisset. Et vero huic repugnantia: Iureconsultoria varie occurrunt Interpreteia

Notabat Accursaliud esse in suo, aliud in extraneo, & de suo loqui Iulianum, de extraneo Papinianum, quem refellit t. nam nec emancipatus. deleg. I. S cundo soluit Accursaliud esse in suo, aliud 1n here de eius,quia & de herede tantum fit mentiou.l.rui les.I.vit. idque probat Bartui. ad.l. qui filiabus Cui solutioni color posset accedere, quod regula illa, qua dicitur heredi a semetipso legari non posse, i cum in filio minime habeat. Quamuis enim patris& fili j una eademque vidcatur persona, a filio tamepatri legati potest, & contra, ta filio .l. quaesitum .g. r. D.de leg. i. Ergo non mirum, si & regula illa stricti iuris Iocum non obtineat in filij abstinentis persona , quem legatum totum etiam pro ea parte, qua a seipso est relictum , peter posse Iulianus dicat, d. l qui filiabus. cum se 1 cum aliud sit in herede eius: quia heredis fauor & in aliis iuris partibus minor

bus.Verior tamen ratio huius solidi legati petitionia. quam Iulianus probat, haec potest a Uerti. Quamuis enim inutile: sit. legatum: quod semetipso

relinqui

107쪽

M CLAVD. CHI FLETII I. C.

relinquitur , tamen locum non habet regula in eo, qui repudiatione, omissione , aut abstetitione hero non est, idque ex ratione ipsius regulae patet. Ideo

enim a seipso heredi leεari non potest quia a seipso vindicare non potest , d. l. legatum.I. r. de leg. I. At vero qui repudiauit hereditatem,non ἱ seipio,sed ab

herede vindicabit, ut non mirum, si totum legat mvindicet,secundumIuliani sententiam, ciun nullam eius partem iure hereditario capiat. Cui non obest Papinianus in dol.miles.s .vit. Illa enim verba, pri ceptionum portiones, quae pro parte cohacdum coli lite runt, ad heredes eius transmitti, hanc vim habent ut totu. id quod praelegatu in praestetur , pro partibus coli redum, quasi totum iure lcgati debeatur repudianti heredi, aut abstinenti, cum ii hcres fuisset, para iure legati tantum deberetur, d.I.I.I.siquis ex mortis.μQuotalegat. Ergo illa verba, quae proprarte cohacdum coistiterunt, perinde sonant,ac si dixisset, praecepti num portiones pro partibus coheredii deberi. Quia& pro partibus ab eis legata praestanda sunt, siue hae partes hereditariae sint, sue viriles, secundum diastinctionem Iureconsulti d.l.s heredes. D.de legat. .

u verum si per vulgarem subuitutionem, filium deseo feri arbitransm. CAP.. XVI

VL τi Mus huius substitutionis effectus in eo

constituitur a Barr.ut de suo faciat voluntariit.

Nam cum sui, iidem etiam necessarij sint heredes, sui autem. Instit.de hered.qual. & diff. si vera est Eate traditio , incipient arbitrarii esse , cum formula , si lares Gn ait, cum, fi nolurit, formulam tacite

108쪽

DE SUCCESSIONI B VS. .,

contineat,ut alias ostendimus. Sed id viderur ab antiquis,temere,& pericul Osd , dictum creditumq; , ne que lege aut ratione nititur talis assertio. Antiquior huius sententiae auctor videtur Accurs. qui id obiter dixerat LPapin.I.quarta. D. de inoffi. testam. sed lege destituitur qua probet. Et sane absurdum est, suum heredem institutum non uti abstinendi beneficio, si substitutus ei datus fuerit. Cum tamen ex sequentibus facilὸ probemus,abstinendi benescio ei laquaim necessario heredi adhuc opus esse,i.s filius qui patri.

D.de vulg.Si autem volun rius effet, abstinere non dubcret,l.iam dubitari .in fi. D.hercd.inst. Ex cuius i.

principio satis c6stat,post magnas varietates receptu tandem fuist e,ut possit filius heres ita institui, si uelistheres esse.Quo casu,dc necessario fit voluntarius, propter expresiam dcapcrtan testatoris voluntatem. At vero nunquam fuit admistiam, ut generalis illa vc borum conceptio & formula,si heres non m tantum dem efficiat, & qualitat in illam necessari j heredis, qua lex ix. tab .suo heredi impressit, J.necessarij. Instit de hered.qual. tollat, & immutet in voluntariam &arbitrariam qualitatem. Verba enim illa minus generalia sunt,& ratione filiorum suorum ita in tetprc- tanda, ut ab iis absit voluntatis quaestio, utrum nepCheredes esse velint,an non, lira ipsis conuenire non potest,sed aliam illis congruentem interprctationem recipiant, videlicet si heredes esse non possint. Denique si hic esset singularis effectus vul aris substit tionis, ut illi volunt, non expressae tantum, sed etiam tacitae aptari deberet. Cum tamen cc tum sit adhuc mancre necessarium suum hered cm, cui tacita v lis

ira substitutio f ista ς Marg. d.l. si illius. qui patri. in. D.

109쪽

98 CLAVD. CHI FLETII I. C.

de vulg. In qua mentio pra:toris arguit de abstinendi beneficio tractare Iureconsultum,coque maxime cudicat , onera hereditaria non sponte suscepta a filio herede instituto,cui datus erat substitutus. Ex quibus euidens est,non efficere iubstitutionem, quin adhuc maneat necessarius : ut mirum sit, interpretes huius legis auctoritate niti, quae tantopere eis aduersa est. Minus adiuuantur l.si filius heres. D. de lib.& post Cuius quidem species perplexa est, & nogotium L cit interpretibus, tam antiquis, quam recentieribas. In eo tamen nulla dubistio subest, in flij heredi, instiniti arbitrio,& voluntate,non fuisse,ut heres esset necne,quando tempus tantum mortis siij, heredis instituti,attendat Africanus, quod ante natiuit tem postumi contigit, non vero tempus aditae her ditatis. Vt indubitatum sit,substitutionem vulgarem, heredi suo & necessario factam, legitimam qualit rem,quam lex ei dat,immutare non posse.

uando extinguatur , ct finem accipiat mulgatas

substitutio, siue ex ressa sitae tacitust.

CAP. XVIII. CV M de fine vulgaris substitutionis quaerimuisti

sciendum est eam extingui antequam superi xes effectus producat. Non enim substitutionem id efficientem consydcramus , & quae re vera iam natast,sed spem eius tantum & florem,qui perimatur c d atque. A lioqui si veram substitutionem,& superi rum effectrice ,hic intelligeremus,necessum esset si uere,finiri vulgarem substitutionem antequam natast.Quod sic colligo.Nascitur substitutio,vbi quis h res non Finitur vero, ubi heres est. Nascitur ergo vici fi

110쪽

ut efficiat, viresque habeat. Finitur vero,antequam exsu quidquam producere possit. Vt dicendum sit cum de natiuitate iubstitutionis quoianus,vim & effectacius nos intueri,cum de fine vero Ec exti rustione spe tantum & florem con syderare. Statuendum igitur,

siniti vulgarem sebstitutionem aditione licreditatis,l.post aditam. C.de impub id in omncm cius spem

sublatam esse. Quemadmodum certum est eam continuo incipere ubi quis noluit heres esse suempi diando,siue omittedo hereditatem,l filium .6o. D.de adi hered. Repudiat quis inm expresse,omittit cum tacite no vult heres esse,aut non potest. Idemq, iuris

quantum ad finem huius substitutionas in abstentii ne est, veluti cum sui heredes esse nolunt beneficio praetoris. Ergo hereditatas od sitio ab instituto facta, mors est vulgaris substitutionis, sicut omissio eiusdem initium re vires ei praebet. Quae de aditione dicamus, eadem S in gestione pro herede, ct inimiastione,aliis e hereditatis adquirendς modi tene da sunt. Idq; adeo verum est,ut qυamuis plures gradus sint substitutionum,instituti aut prioris substituti aditione caeteri corruantil.sanat . I.D-de vulsel.cum in testament in prin. Diade hered inst.Quaerit Bartol utrum aditione unius ex institutis expiret vulsaris substitutio. Quod dubitationem magnam non habet, siue omnibus de timui,siue singulis facta su stitutionem dicamus. Nam si omnibus,unius aditio substitutione excludet. Quia necesse est, nullia ex ii stitutis heredem est antequam locus ei sit,i quavis.

C. de impub. Idque etiam in pupillari iubstitutione obtinet,quet duobus impuberinus simul fusta locum non habet,nisi utroq; Acedente,l .qui duos impub

SEARCH

MENU NAVIGATION