Claudii Chiffletii I.C. Sequani Eorum quae de iure pars prior, in qua continentur, De substitutionibus lib. 1. De portionibus legitimis. Lib. 1. De iure fideicommissorum lib. 4. De secundo capite legis Aquiliae ..

발행: 1584년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

131쪽

HO CLAVD. CHI FLET D I. C.

cum per querelam testamenta rescidantur, querelam autem quarta excludativi diximus, quartς costituti conservandorii testamentoru gratia tacta est,quibias etiam in dubio iure querelae, fauendUm cst,arg L si . pars. D.de inossic. testam. Praeterea, tali definitione temperarunt leges ipsum ius naturale, quo uniuersa successio parentum filiis debetura.cum ratio in priD.de bon. damnat. Temperarunt etiam effusam i standi licentiam,quam lex Ia.tab.pata ibustam.con cedebat l. verbis legis. D.de verb.sign-LI-in prin-Dia l. Falcid. & sic patri filioque prouiderunt. Patri quidcm, dum testamentum eius rurbari vetant,qU drante concesso,silio, dum patris iudicium iniquius de ipso, ad quadrantis quantitatem reuocant. Ergo hodie, quam olim, paterni officij limites arctiores. Olim inofficiosi iaspicione non carebat, qui ad debitam successionem filium non vocaret , hodie inofficiosus eth tantum parens, qui quadratem , aut quod quadrantis vice est, filio non relinquit. Officio enim functus , qui quotam legis concedit,l. Papinianus.I. quarta.D.dc inofficio. testam.

uotasit portio legitima.

CAP. VI.NV N c de taxatione legitimae videndum , dcquam varie definita sit. Olim quarta erat portio eius, quod ab intestato dabatur, d. l. Papin I. si quis mortis. Quae computatio adeo certa crat, ut semper liceret patrifam. de dodrante libere testari. Nam siue unus fuisset, siue plures, quibus de inofificioso agere permittebatur, una quarta cis Omnibus relicta querula excludebat. Idaeae enim virilibus

132쪽

de a ciuis partibus inter eos diuisia, quartam portionis ab intestato debitet reddebat.β.vit. Instit de inose sicio. testam. In quo illa verba finalia , Cr pro uirili

portione quarta, reperi etiam in incis manuscriptis, quod de alii fecerunt. QIamuis non negem commodius abesse vocem ultimam, qν ta, quae etiam a plerisque Accursianis libris abest Ergo Ioci illius hic est sensus,quartam omnium bonorum heredibus ad querelam venientibus relictam, & pro virilibus partibus inter eos diuisam, quartam debitae successionis efficere. Si enim exempli gratiae tres sint fili j,quarta eis relicta , de viriliter diuisa, sic ut quisque unciam ferar, non plus ea distributione singuli consequetur, quam si quarta portionis ab intestato relicta fuisset Hodie vero, lege noua Iustiniani, arusta sunt legit,

de inofflestam.Nam quanto plus est in triente de se mille,quam quadrante, tanto auctior facta est legitima haec portio.In qua taxanda Iustinianus plus qualeges Papiae, quae liberorum frequentiae fauebant,

vidisse videtur. Olim siquidem , quo plures liberi

in princ. At hodie, pro liberorum numero, varia aucta est. Vel enim triens est legitimae partis, si infra quatuor sint, vel semis, si ultra, id est, legitima hodie vel triens est bonorum , vel semis. Itaque si plores sint personae, dum tamen intra quatuor, quibus de inofucioso agere permittitur, tertia parte bon rum iis relicta, ut viriliter inter eos diuisa, legitia mam habebunt tertiam partem debitae parcis. Idcia que in semisse dicendum .Quomodo enim quadrans iubstantia: dc bonoru olim relinqui poterat Lβ. vlta

ta s

133쪽

iri CLAVD. CHI FLETII I. C.

1nstit.de inofflestam.sic & hodie triens, vel semis. Ex quibus apparet,verissimc dici posse,irientem vcI semissem esse & bonorum omnium seu substantia de partis ab intestato debitae. Vtroque enim sermone idem significamus, de iis formulis promiscue utuntur legislatores,arg. l. parentibus. C. te inofflestam. a. .vit. In meod. Nov. de triente & semisse. in prin- Obstat tamen exemplum, quo utuntur interpreteSinl.pater filium.D.de inoffic. testam . ubi differentia. magna esse videtur inter utrumque. Nam si filius dccedat, relictis patre, ac matre, Sc duobus fratribus, herede autem instituto extraneo, qui minime into:

turpes personas numerari posset, si legitima parentu taxanda sit ad trientem substantiae, tam patri quam matri duae unciet debebuntur, de quisque totidem feret , si vero triens intelligatur portionis ab intestato debitae, unusquisque illorum habebit latum unciam. Quia eo casu ab intestato debetur illis tantum semis- Semissis autem triens duae sunt unciae, id est unicuiaque una. At vero huius obicis dissolutio petenda est ex verbis illis.β. vlt.Instit de inoffic.testam . quibus drisios cioso agere pemittitur,quasi id locum habeat ta tum cum eae personae concurrunt quae de inofficioso agere possunt,non item si aliae iis admisceantur,quibus denegatur querela,ut in xemplo supra adducto patet. In quO,concursus fratrum, qui queri non posse sunt, impedit ne idem sit triens omnium bono rum , dc triens eius quod ab intestato debetur. Atque ut verum dicam, tutius& clarius de legitima taxatione loquemur, si veterum exemplo dicamus esse trientem, vel semissem eius quod ab intestato debetur, arg.l.Papinianus. .s quis mortis. D .de inofi. paren

134쪽

Iparentibus. C. eod. Nam illo alio sermone primus Iustinianus usus est d. g. vlt. d.Nou. de trien. & sc-misse.in prin. cum similibus. Quod,ut dixi,no semper verum esse potest. Vtilior tame sit ratio Iustiniant,propter Varictarem portionum ab intestato , quae Gontingere potest,ut cum iure nostro diuiditur Lac-

ressio aequaliter inter liberos primi & secundi m trimonii,sic ut dimidiam,illi alteria semissem ferant. Finge igitur patrem decedere quinq; liberis relictis, quatuor primi matrimonij,vno secundi,quos tamcnomnes aequaliter instituit, si hic secundi matrimonii malit legitimam, dubio procul plus feret quam iure institutionis quisquam alius , si talio legitimae his beatur ad portionem intestatam,nempe ut semissem habeat. Quod videtur absurdum. Ergo si legitimam eius exigamus ad rationem Iustiniani, ut sit videlicet quinta semissis , aequius fiet computario. Vnde dicendum, esse quidem legitimam ad huc hodie portionem portionis,sed non determinat m & ccrtam, ut olim , verum quae exigenda st ad trientem aut semissem omnium bonorum. Alia etiam ex parte Iustiniani taxatio controuersiam reci

pit. Quia si quinque sint liberi, in diuisione semis

iis plus serent, quam quatuor in diuisione trientis. Hi enim unciam tantum , illi & unciam & vnciae quintas habebunt. Quod totum tamen ab Imperatore factum arbitrarer dum multitudini liber rum fauet , iisque consulit, in quorum gratiam multa olim erant legibus introducta. Quo cnim auctior est hominibus respub. eo & augeri illorum

patrimonia conuenit, a quibus onera reipub. exci

piuntur & sustinentur.Quod vero diximus,triente &, semissem

135쪽

scintilem inter liberos viriliter diuidi, sic intelligendum ut etiam partem faciat in eo triente,vel semisse, heres filius institutus. Et sic, si infra quatuor sunt,prς- ter bessem,habebit partem in triente , si supra quatuor, praeter semissem, cosequetur portionem in alio senuite. Idque sic fere declarat Castrensis ire auth. l. nouissima.C.de inoistestam. g. l.ab omnibus .RTitio.de leg. I.

fili, qui non admittuntur ad partem,in taxati

ne legitimae ex numero liberorumparum faciant. CAP. VII. CV M autem legitimae quantitatis definitio pro

liberorum numero facta sit, non immerito quq-ri potest, an fili j qui non admittuntur ad legitimam partem , nihilominus tamen partem faciant, id est, utruna is filius,cui nulla debetur ab intestato portio, in computatione legitimae veniat, dc numerum s ciat, utpote cisa testator quinque filios haberet,uno cxcluso,an legitimae laxatio ad trietem vel semissem. referenda sit. Vtilis sane quaestio propter statuta Scleges municipales filiasexcludentes, de qua vide Guia . Pap. decisi. s99. & Hotom. pag. 26. In ea distinguendum censeo,utrum lex dc vis, an faetiam, filios excludat. Qui enim lege arcetur ab hereditate,

hi partem non faciunt, cum & impune pretieriri possint, & ne quide legitimae successionis iura eis salua

mancant.l.is autem. cum praeced. D. de iure patron. nec praetor eis suum auxilium adcommodet. l. non

est ambigendum. D.de bon.posses. Ergo filia nupta secundum statuti nostri formam, quam a legitima . excludi

136쪽

DE PORTIONIBUS. ris

excludi probauimus antea , numerum non faciet in Computatione legitimae. Omnis denique, quem lex incapacem facit. Qui vero facto repellitur , is vel suo, vel testatoris facto exclusus est. Suo quidem, si reus est eius criminis,quo libertas accivitas,& proinde successio amitti tur. Habentur enim pro mortuis, nec aliorum computationi interueniunt.l. I.9.penui. D.de bon posses .contra tab. Item ii renunciauerint

Vere,arg.l. 2.in princ.& g. r. D. de bonor. possessi sectab. Idem non esset in filia, quae renunciauit, non servata iuris canonici,aut municipalis forma, id ost,

sine iuramento,quod canones requirunt,cap.quauiS-

de pact. in s. aut sine aliis solemnibus per statutum introductis. Tunc enim iuris ciuilis dispositionem sequemur,quae renuntiationes simpliccs improbat,i pactum dotali.C.decollat. si quado. . 1.C. de in ossi Ac proinde, inutilis haec renunciatio non eximerct filiam a numero liberorum, in computatione legitimae, quia nec a legitima. Dixi de eo qui repellitur fa- sto Cio. Dicam de fusto testatoris, puta si alterum ex

filiis rite exheredauerit. Quaeritur enim, an in tax tione legitimae, & numero liberorum censeatur exheredatus: quam quaestionem Hotoman.pag.26. stolidam appellat male,& partem facere, id est, numerii implere, habendaq; eius ratione sentit Paulus Castr. in l. plane. I. si duobus.de leg. i. cotra qua Gulielmo Cuneo, & Baldo visum futile. Quos tamen potius sequimur, Pauli sententia reiecta. eque enim placet nobis, distinctionem facere inter exclusionem legis, de testatoris, cum & huius dispositio lex sit. g.disponat.in auth. de Nupt. quin & certum sit exheredarum pro mortuo haberi,i.i. .si pater.D.de coniung.

137쪽

cum emancip.liber. Et quod praxipuum est, les nive leges cum qui nihil habiturus est partem non facere, nec proinde numerum, idque maxime in exheredaro procedit,l. si post.l. i.g.liberi. D.de bon.pos . contra tab. Sed & in eam rem expressu sunt iuris auctoritates,l.filio.in princ.l.si ponas .in fi .l.qui repudiantis. D. de inoffic. testam. Neque obstat,quod ab int 'stato succederet,nisi fiassct exheredatus , ac proinde adhuc videatur partem aut numerum facere. Quia idem in eo, qui lege excluditur, dici posset, nempe admittendum, nisi lege impediretur, quem tamen partem non facere in confessio est , ut supra demonstraui. Ex his ergo manifestum est tuto constitui pot- se, eum qui a successione repellitur, siue iure, siue focto,id est, delicto, aut testatoris praecepto, partem cum aliis aut numerum in taxatione legitimae non facere. Sed distinctio est adhibenda in filio exher dato,qui non queritur,aut non questus cst. Qui non queritur, is potestatem habet querendi adhuc αpartem interim facit.l.Papin.β.quoniam. D.de inoff. quia incertum est an obtineat necne, & in pendenti

est, recte sit exheredatus necne. Ergo non queritur καναρα τι ω accipiendum.Qui non questus est, puta, quia constituit non agere,aut repudiauit,aut tempore exesusus cst, is partem non facit, quia certum est eum partem in succussione non habiturum,d.l.si ponas.in fi. & d.l.qui repudiantis. Ergo illius ius pendet,huius non item,meritoque tempore exclusus,&constituens non agere,comparantur,d. l.si ponas.in

138쪽

ptoria est enim haec quaestionis ratio. Quia ius adcrescendi inter coniunctos tantum locum habet,' ideoque & ius coniunctionis dicitur l. si sub conditione. D.quib.mOd. vlasfr.amittat. Atqui exhered ius cum institutis nunquam fuit coniunctus, nequere, neque verbis. Ergo cum eis non potuit concurrere, nec proinde partem facere.Faterer tamen,incapacis partem iure adcrescendi aliis hcredibus competere , dummodo δί hi iudicio testatoris vocentur ad partem. Cum vero heredes dicimus,volumus ita accipi, ut filiorum legitima exinde non augeatur, cum in legitima notum sit heredes non esse, & iam dixerimus , legitimam quantitatem esse bonorum non successionis.

Inscienda taxatione legitimae ex bonis defuncti, a quo tempore ineunda sit ratio.

CA P. VIII. UT VERO quantitas legitimae vere costituatur,

videndum cuius temporis habcnda sit ratio, in eius computatione. Et receptum est , fere in omnibus iis quadrantariis deductionibus bona intelligi,

quae cuiusque cum moritur fuerunt. l. cum quaeritur.

C.de inoffitcstam.ut in quadrante adrogati l. vlt. D. si quid in fraud. patr. cuius magna est amnitas cum hac legitima quota. Item in portione patrono debita: l.etiam β.vlt.D. de bon. libertor. praeterea dc in qu drante Falcidiano. l. in ratione. 2. in princ. & β. erum Lin quantitate. in princi p. D. ad i. Falcid. g quantitas. Instit. eodem. Alioquin nisi haberetur huius temporis ratio, inuentus esset modus,quo filii

139쪽

i13 CLAVD. CHI FLETII 1. C.

saepe legitima priuarentur, aut valde diminutam haberent, quia legatis Sc fideicommittis minueretur Moneraretur. Quod tamen rcceptum non esse, ostendemus suo loco. Ex his porro consequens cst, quod ut damn2 α diminutiones patrimoni j legitimam

non minuunt, sic nec incrementa augeant, ut Ec in

quadrante Falcidiano statui solet, dat in in ione.Σ. in prin.ubi Paul.Castriver.vir. quetro quid in legitima. ibique etiam Alex.post eum.Curtius senior consulta inci p. super quotidiano de subtili. Neque molle quod seru1 postliminio reuersio pictiorem faciat hereditatem. l.serui. 3.D.adi. Falciti. proinde, ut quadrantem Falcissianum,sic & quotam legitimam, de qua tractamus. Nam respondeo, id fictione posmliminij, &iure singulari in rebus captiuis inductum csse , in aliis vero , non item. Et iuris prouisionem, extra casum singularem, non debemus porrigere. Praeterea , ibi dicitur augere hereditatum seruus pomliminio reuersus, non bona. At legitima de bonis, non de hereditate detrahitur, ideoque & quota bonorum appellari solet, ut supra diximus. Sed legiti ma hodie iure heredit. competit. Imperatoris tamen in heres filius in legitima, cum non adstringatur oneribus. Ergo argumentum in dc ab Hotomano sumptum infirmum erit. Non obstat etiam, quod legitima ex corporibus hereditariis sumi debeat, quod inutile vidctur plerisque esse nisi emolume tum corpori accedens legitima augeat.Nam respondeo,cis verum non sit ex meris corporis hereditariis legitimam detrahi, ut suo loco euincemus, si tamen corpora hereditaria pro legitima quota tribui concederemus,non ratione incremeti corporii & utilitati i obuenientis

140쪽

DE PORTIONIBUS. Trs

Ubuenientis putarem esse receptum,sed quia aequum non videtur illicin priuari fundis paternis dc auitis. At videtur saltem augeri patrimonium tendente aditione, ideoque legitima pinguior este exinde debet, quia hereditas non adita personae defuncti

vicem sustinet,9.seruus etiam. Instit. de herect institit in eo.33.β.vlt.cum l.seq. D. de adq. in .dOi ergo Videtur adhuc vivere defunctus, demum mori adita hereditate , aut sitiem hereditas vacans eius vice

interim etiam, α diminui potest. Sed mentio hereditatis satis ostendit , propositionem a subiecto nostro alienam esse.De hereditate enim non deduci legitimam certum est, sed de bonis, ut paulo ante dixi. Denique longa est bonorum & hereditatis differentia ut notissimum est.Quia bona intelliguntur,

deducto aere alieno, non item hereditast. subfgnatum.*.bona. D-de verb.sgnifi.l.vlt.D-de ususta ieg. Et hanc sententiam, quae praecise Tempus mortis spectat , in legitimae computatione & bonoruinaestimatione, excluso exinde omni lucro, aut accesitione, comprobant DD.in d.l.in ratione.a.

De liberorum iure, cum legitimorum, tum natu

ralium , se adoptiuorum, in legitima

consequenda. CAP. IX. CONsε α N a caput, in explicatione pers

narum, quibus legitima debetur,versabitur. Et quamuis verumst generaliter, ut quibus querela olim competeret, iis etiam legitima debeatur,idque satis in praecedentibus ostendimus, & notant inter pretes in l.si quis filium.C. de inoffic. clim etiam J uinianus omnibus iis personis auxerit legitimam,

SEARCH

MENU NAVIGATION