Claudii Chiffletii I.C. Sequani Eorum quae de iure pars prior, in qua continentur, De substitutionibus lib. 1. De portionibus legitimis. Lib. 1. De iure fideicommissorum lib. 4. De secundo capite legis Aquiliae ..

발행: 1584년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

141쪽

1 6 CLAVD. CHI FLETI I I. C.

quibus in officiosi querela cocedebatur:Nou.de trie. α sem. in pr. tame triplex est animaduertenda series ει ordo notandus , ac sigillatim de unoquoque dicendum. Primum enim liberis, deinde adscendentibus , postremo in casu singulari fratribus & sororibus confertur legitima, nec tamen iis antequam illis. Ergo prima causa liberorum in legitima, quia& in successione intestata, ad quam legitimam exigere solemus , praeseruntur. Pendet enim ius patris C terorumque adscendentium quandiu de iure liberorum disceptatur,l.pater filium. D.de inoffi.testam. Omnibus autem liberis licet de inofficioso disput xe.l. I. D. eod. Sive igitur sint sui, siue emancipati, legitimam habebunt, quia & ij ad legitimam her ditatem vocantur. .emancipati. Instit. le hered.quae ab intest. siue filii sint, siue nepotes ex iis, dum t men possint ab intestato succedere g. ita demum. Instit.eod.Nou.de hered .ab intest.in princ. id est, si

patres eorum ante decesserint. Tunc enim ex perso na sua ad aut successionem vocantur, & locum p tris Occhi pant.l.liberorurn.D.de verb. fg. sue denique postumi sint, quia&ij in numero liberorum

sunt,ac etiam defunctis parentibus succedunt. Nam si in Senatusconsulto de adsign.liberi. ubi patria potestas attenditur, veniant liberorum appellatione l. vlt β. i. D.de adsg.lib. mult5 magis & hic, ubi talis respectus non habetur, cum etiam emancipatis , ut diximus, legitima debeatur. In nepotibus ex filia, olim poterat esse differentia ab aliis .Quia ij per mediai filiam descendcntes , portionem ab intestatori si nutione tertiae partis accipiebant. β.vitiin.

142쪽

DE PORTIONIBV s. is l

ex filia nenotib.Quod cum hodie sublatum sit, consequens est , ut in legitima etiam s blatum dicatur, idque voluit expresse Iustin. in .l.No. de tri. & sem. Item & filiorum appellacione veniunt,de legitimam Consequuntur ead. Nov. ij qui cx nuptiis indotatis nascuntur,item ij, qui pur subsequens matrimonium legitimi facti sunt. Hi ergo legitimae portionis iura omnes obtinebunt, siue pauperes sint, siue diuites:

Cyn. in l. sancimus, circa ii. C. de nuri. Nam neque

lex in iis distinguit, sed filiationem totum attendit,& ius intestatae uiccessionis. Neque obstat, quod alimentorum loco successit brec portio, illi autem non nisi agentibus debeantur l.si quis a liberis . . r. in s n. D. de lib. agnosc. Nam regula illa, quae alimenta cum legitima componit, fana est quam saepissime,

propter varias inter utrumque differentus, qrias alibi exequemur, ut vere dixerit Zuares Hispanus in repetit.l. quoniam in priori b. hanc regulam rion extare , idque ex sententia Salyc. in authen. nouissima. C.de inoific.Quid vero de naturalibus statuendum3 De patiis prius, tum de matris successione videbimus. Et verius est iis non deberi, quia nec regulariter ab intestato succedunt. Habent tamen sextantem diuidendum cum matre viriliter si haec quatitor personarum genera illis non obstent,liberi naturales &legitimi , legitimi tantum, parentes utriusque in xus,& iusta uxor. His in mediosxistentibus , nihil iuris

habent, excepto subsidiario alimentor. m iure, authen. licet. C de natur. lib.Nou. de tri.& leo .in 2.par

te. Quo igitur casu possunt saccedere, & legitimam habeb unt in sextante, scilicet trientem aut iemisi. mciuidem. At in matre aliud est. Quia & naturalas ei

143쪽

succedunt, cum reliquis filiis, etiam si illustri malinnati sint l.penest.C. ad Senatusconsultiorphir. Sporij autem, si patrem spectes, omni beneficio indigni sunt d. authen dicet. Is cnim semperest incertus, m- deque spurij vocabulum, ut quibusdam placet. Et cum ex patre adgnatio procedat, spurius adgnatos non habet. l. I. D.unde cran. At Vero mater cum sit certa, quemadmodum filius spurius in eius bonis habet Senatusconsuli. Orphit.beneficium , sc& legitimam in iis consequetur argumen. d.l. penest. C. ad Senatusconsuli. Orphit. .penuit. Instit.de Sen tusconsilli. Orphici quia α querela iis competit. l.si suspecta. I.I.D- de inoffic. Excipitur tamen illustristamina, cui iusti sunt liberi. Nam &ii, cum spuriosa successione excludunt, d. l.penuit. nec etiam quo rela sputiis competet , ideoque nec legitima. Quid vero de iis , qui ex incestu aut nefariis nuptiis nati sunt sit statuendum, breuiter tenenda est definitio

auth. ex complexa de Incest.nuptaquo iure nec iis alimenta deberi notum est.Sunt tamen qui ex aequistate canonica concedant cap. cum haberet. extra de

eo qui dux.in matrim.quam poli. per adult. Ego cuBaldo non puto , quia & ia odio maiore digni sum, Unm c terispurij. In legitimatis vero breui adhuc dici potest, omnes qui iure Novellarum legitimi fiunt, legitimae portionis iura consequi, dummodo& ad legitimam heredeatem admittantur. Novell.

. & G Videamus de adoptiuis. Et quidem ij vel

adoptiui vel adrogati sint. De adoptiuis, si natur Jem patrem spectemus,olim quidem dubitatum fuit,

an filio naturali extraneo in adoptionem dato rem dium querelae competeret, contra patris testamen

144쪽

eum. Quod Papinianus negabat ,. Martianus verbaliquo casu admittebat l.penest.in prin .de adopt. Cuius sententiae manifestassint vestigia in patre naturali , aduersus testamentum filii in adoptionem dati , cui de inofficiossi agere concedit .l. aduersus .in princ. D. de inofficia Ecquidem videbatur Martini lententia generaliter admitti potuisse ex ea regula, qua dicimus , quibus ascendentibus aut descendentibus ius successionis intestatet ex quacumque edi stipatae competit, iis etiam querela tribui, I postumus in princia dc g. i.D- de inoffic. Atqui naturales ad p tris naturalis succestionem vocabantur, non quide, unde liberi, sed unde cognati. g. admonendi Instit de hered.quae ab intest. Sed iure muci Iustiniani, adoptiui retinent omnia iura liberorum, ideoque &admittuntur ad patris naturalis successionem quasi liberi , non quasi cognati, ut iam non indigeant illa bon .pos C. de comui.d.l penult.in prin.C.de adopta . sed ea omnia. Instit.de heredia quae ab intest Feci autem suprae extranei patris adoptiui mentionem, quia si parens naturalis adoriet, puta, auus paternus

aut maternus , adopxato patris naturalis successione molestare non conceditur da.penuit.ς si vero. Ide

que a legitima, quia a querela, excludi debet. Fruitur enim patris adoptiui successione qui ei Sc parens naturalix erat. In cuius bonis ideo legitimam habebit,qui & querelacontra eius testamentum ei competit. At vero in patre adoptiuo ita definiendum est. Olim quidem si extraneus esset, adoptiuus eius Mlius omne ius in eius bonis & siaccessione consequebatur, ideoque querela ei dabatur contra patris ad ptiui testamentum argumen.l. si suspecta.I. foemin

145쪽

D. de inome. At si a patre adoptiuo emancipatiis fuisset supradusta omnia dum perdebat , sicut nec

querela ui competeret, nec ullo Praetoris auxilio ad

iuuaretur. I. at hi qui . Instit .de hered. quae ab intest Hodie lege Iustiniani si remaneat in adoptione,nuula scilicet interueniente emancipatione , in Eoc tantummodo prodest ei adoptio, ut successionem patiis adoptiui & extranei consequatur. l. l.pentili. .s ed si quide. Testana εto vero fusto neque iure ciuili, neque

praetorio ex eius hereditate persequi aliquid potest; nedum inofficiosi querelam instituere d.I.sed ea omnia. Ex quo fiapplenda est Iustiniani decisio in d. l. pemg. sed ii quide in qua loquitur abscisus & obscurius, quam in d. . sed ea omnia in auditorum iuniorum gratiam. Vnde etiam notanda est insignis exceptio ad eam toties prolatam i ris regulam , eos qui ascendentium aut descendentium numero sunt,

ad legitimae petitionem admitti, si & ad successio-

'nem v identur. Nam clarum est hodie adoptiuum filium ad successionem intestati patris adoptiui vocari , clum tamen in eius bonis nulla ei competat legitimae portionis petitio. d. g. sed ea omnia. Haec autein adoptiuis. Sed in adrogatis extat constitutio D.

Pii qu: e quartam eis largi ut in bonis latris adrogatis , de qua diximus supra. Et merito tantum iuris ad rogato tribuitur , quia patri adrogatori suus heres fit,ac in eius familia esse censetur.d.l.penuit. in s. At quid in naturali statuendum Z Vtrum adrogatus filius in eius bonis nihilominus legitimam habeati Finge enim emancipatum scipsum in adrogationem d disse , an dicemus querelam ei competere, contra patris naturalis testamentum.Quod magis puto,quia

146쪽

de ad bon. possCeius admittitur: l. i.I. si impubere. D. decollat. bon. Qui autem descendentium ex aliqua edicti parte admittitur, & querelam potest instituered.l. postumus. in princ. D. de inoffic. Quod tamen non procedit in patre adrogatoxe, aducrsus cuius testamentum querela instituitur, ut puta, qui idem sit auus maternus & pater adrogator. Nam filius adrogatus, cum habeat quartam in eius bonis beneficio D. Pij , legitimam insuper non consequetur, quia & querela inofficiosi ei denegatur. l. Papinian. . siquis impubes. D.de inom.Pro coronide no inutiliter de religiosis seu regularibus quaeri potest. Hi cum admittantur ad successionem, & ad legitimam vocandi sunt, idque definitum est. l. Deo nobis. I. i. C. de episcop. & cIer. Vbi quartae mentio ad tricii-tes aut semisses ex Nou. Icstin.reuocada cst.Certum.

est tamen , monasterio non ipsi religioso talia bonα quaeri, iuxta authen. ingressi. C.de iacrostano Eccles. Quid vero in mendicantibus Z Sane si fratres predicatores sint, quia capaces sunt saltem bonorum immobilium , dummodo statim vendantur, & ordinis

commodo adplicentur , glos.in cap. v n. versic. domum. de relig.domib.in 6. idque communiter scru ri traditur ab Alexand.consi.88. in princ.lib.2.certum

cst ex tali specie legitimam bonorum deductam iis competere, quo dictum est modo. Longe aliud est in fratribus minoribus,quibus ex stricto regulae pra cupio nihil proprium habere licet, aut successionis iure obtinere.clem.exivi de paradisb. β.cupientes. deverb. sisti. Et quamuis fratres predicatores mendia cantes sint, plus tamen iuris in successione, & iure legitimae iis copetit, quam minoribus. Fratres enim

147쪽

CLAVD. CHI FLETII I. C.

predicatores ex regula ordinis non sunt medicantes,sed propriis constitutionibus, ut not.idem Alex e - quo supia responso.nu. s. Quid vero denud libos bonis statuendum Z Clara est lex municipalis nostra, quae ab eoru successione religiosas personas arcet. Placito tamen curiae, legitimae aestimatio in iis tribuitur, utilitati religionis adplicanda,quo quidenoua exceptio additur ad eam regula qua toties diximus, exclusum a successione excludi &ὶ legitima.

De iure segitimae ascendentibin in bonis libero

rum competente. CAP. x. SE c v N D A series & ordo eorum, quibus legit

ma competit, est ascendentium, puta patris, matris , auiae , &c. His enim post. descendentes. dese tur successio iure ciuili, ut notum est.. Ergo & legi tima tribuenda est. Competit etiam iis querela.l. I.

D. te inoffic.ergo dc legitimae portionis petitio.Sea non ante iis quam illis defertur, ut dixi, quia filiorum semper prior causa est, qua pendente parentumius sustinetur, l. pater filium. D. de in ta authen. praes te s.C. de episcop. & clericia Or inis ratio utriusque portionis diuersia est. Quia ut ex voto p rentum successio liberis defertur L liberorum. C. deverb. sigi sic Sc legitimam ex eadem causa videntur habere, beneficio legis, quae hanc volantatem dc votum in bono parente praesumit, quamuis aliud

verba testamenti contineantia Ad contra votum, d

praeter naturalam ordinem, parentes liberis succe-ciunt, aut legitimam ferunt in eoru bonis portione, I scripto. infi. D. unde lib. Eoq; adiectu est in vetere itiscriptione,quae ante aliquot annos inuenta est,r

148쪽

. DE PORTIONIBUS. is

Quibus verbis usus erat Papinianus eoru filius in l. nam etsi parentibus. D.de inom. In qua, cum piet tis ratio in utrisque versetur , quantum alta cessionem & legitimam, tamen ex diuerta causi; delibatur.Parentes enim. ad bonae liberorum ratio misera tionis admittit, liberos natura simul de parentum commune votum .d.l. scripto .in fin.D.unde lib.Ex voto enim,oninia quae nolua sunt liberis paramus,l.nihil.in prin. D.de bon. Iiberta Ergo parentes ratio miserationis,quae etiam naturalis est admittit, siue ut alibi Iurecon loquitur, solatii loco hoc eis conceditur, quemadmodum patri repetitionem dotis profectitiae concedunt iura. l.iure succursum. D.de iure dot.Nae lidet contra votu id fiat,tamen ubi euonit talis casus,naturalis ratio iubet parentes non des titui auxilio & solatio. Et queniadmodu ex concumbina nascuntur filij contra votum , nati autem cogunt se diligi,ut ait D. Ausustinus confessi. c. .lib. sic etiam in successione filiorum dici potest. Verὶ igitur quis adfirmauerit legitimam filiiς debitam si

mulque succestionem esse a natura, lagitimam vero parentii esse a naturali ratione, id est, alteru a mero

iure naturali iteru a iure gentium proficisci,quia dc in alimentis virisq, debitis eande differenti constituit Bart.l.si quis a lib is .g.parens. D. te lib.agnosci In parentibus aute, siue ascendetibus, Ilia facimus discrimen ratione potestatis. Quemadmodum enim emancipatus querela instituit sic Sc emacipati pater, si sit praeteritus.l.pater filium. D.de inofE.test. πινrO,an paretibus ad lacutas nuptias properatibus lin

149쪽

138 CLAVD . CHI FLETII L. C.

gitima debeatur. Azo in summa C. te secund. nuptGnu.Is .matre non priuari falcidia debitastatuit.Quoci nimia generaliter ab eo dictu est. Sane ex testameto hodie mater succedit,qtiauis alij extent liberi, auth.

s alte rigor l. minae.9.1llud.C.eod. Ab intestato veris,in iis quae ex paterna substatia peruenerunt ad fi-ltu, tantu modo usumfructum habet d.auth.ex test mento. quae sumpta est ex Nou.22.9.hinc nos.qui ita Haloand.editione incipit,ex hoc. Ergo in tali bono ru genere excludetur a successione intestata mater, ac per conseques a legitima, propter peremptoriam regulam toties a nobis adducta,idq; firmatur d.l. 2-

nae. .illud.ubi verba illa,mriem uitae suae pro debita portione sot puto & ad legitima extendi,quae debita dicitur portio, ut suis locis indicauimus. Neque si milis est ei mater, qui voluntate defuncti non implet

intra tempus praescriptu,quem legitima retinere certum est. Nou.i. . si quis aute non imples.quia lex et hoc ius reseruat, quod tollit matri d. g. hinc nos, in Verb. tantumodo. & d.l. eminae. g. illud. Atque ita contra matris legitima eo casu respondit B M. consci)8. voLI.Cum aute ad bona, quae ex patris substatia. perueneriit ad filium, dixerimus porrigi Nou.tmorem d.auth.ex testameto. verius erit,in aliis bonis asuvntitiis matrem legitima non priuari, sicut & ce

tissimum est matre legitimae syccessionis iura in iis obtinere. An vero idem& in patre statuendum sit quod in matre diximus dubitatione secit ipse Iustianiaisus qui in d. g. hinc nos. ipso initio,& postea in

progressu, de matre tantum loquitur. Ac melius est correlativorum regulam ctia hic admitture,idumquc

150쪽

di in patre statuere ex mente Iustiniam d.Nou. 22s. postremo.& ha tenet Craucta cons.37.nu.i .ubi muntos allegat & maxime oldradit,cons. 33.circa fi .cum ea omnia quae in matre statuta sunt, ratione lucrorunuptialium,ad patrem etiam sint porrecta,l. gcner liter. in prin. C.de sec.nup.ebque maxime,quia quantum ad intestasi silccessione, Iustinianus in d. .hinc nos. siue in d.auth.ex testamento.nihil noui iuris i troducat,sed potius declarationem gdferat iis, quae ante costituta erant in d. l. sedimina . g.illud. Nam &tota illa Nou. 11 magis est explicatoria iuris veteris,

quam decisoresa noui illud potest quaeri, an illa legitimae priuatio in qu sitis siue acquestibus constante

matrimonio factis, locu habeat, id est, an etiam pars illa, quae uxori attribuitur, ex mariti substantia dic tur prouenire. Na si veru sit ab eo tantum manare,in iis legitima mater non habebit, patri aute non esset deneganda. Et vero alias dii putando tenui ex partis parte tantum profiscisci contra quam sentiat Ripa in repetit.d.l.foeminae. in princ. quςst. 12. idque manifestis consuetudinis nostrae verbis coprobaui, qua de re tum plura.Nec tamen ideo matre excludemus .a legitima eorum bonorii cum praesertim expressum sit consuetudinis nostrae verbis', titul.des successens. . articul. 2. in eiusmodi quaesitis succedere ascende

tes descendentibus. Ergo dc legitimam in iis his ibunt. Non ignobilis praeterea ex praecedentibus oriri sua lio potest. Pingamus enim matrem heredema filio, cui fratres supersint institutam, de rogatam hereditatem restituere tertio cuidam, an legitimam retinebit ex lucris nuptialibus,aut quaestisi Minime cro, vel quia ab intestato non succedit. d. auita

SEARCH

MENU NAVIGATION