Claudii Chiffletii I.C. Sequani Eorum quae de iure pars prior, in qua continentur, De substitutionibus lib. 1. De portionibus legitimis. Lib. 1. De iure fideicommissorum lib. 4. De secundo capite legis Aquiliae ..

발행: 1584년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

201쪽

iso CLAVD CHI FLETU I. C.

ea, quae nondum filio competunt, publicationis sententia continebuntur.sunt tamen qui legem municipalem eo casu representantem probet, & statuto fieri poste contendant , ut ad legitimam teneatur. Laudat in eam rem auctores Alexander in l.lex Cornelia. D.de vulg.qui mihi videntur praetextu Accii iij falli in rub.C.de decur. libr. io. Vbi proposita tamen quaestione,an ex delicto filij statuto pater teneri possit, non ad eam sed ad ius respondet modest), valere scilicet statutum, si contra ius fiat, cui renu tiari non possit. Non posse autem legitimae patre via uente renuntiari iure ciuili notum est.l. si quando. C.de inoff. l. pactum dotale.C.de collatavi etiam ex Accursij sententia statutum in cam rein valere non debeat. Illi adhuc nituntur auctoritate Pontificis incapa.ex .de delict.pueror.Vbi tamen nulla legitimae 1eprcsentatae mentio fit. Et quavis patet,s filius eius pubes fuisset, in centum solidos condemnationis nomine teneretur ex consuetudine, vel ideo factum praesumimus, quia fortὶ filius delinquens habuit peculium , aut bona aduentitia. Aut vero poemae loco patri est impositum, qui filium puberem inte perantem non coercuerit. Denique non sequitur, consiletudo talis est, ergo iusta & legitima. Scimus enim irrationabiles plexasque variis in vocis esse.Nos autem iuridicam quaerimus, & de ea disceptamus,

quam nolumus exigere ad canonica sed ciuilia iura, unde legitimae definitio manat.Nostra porro sententia nouum iurgium excludit, quod suboriretur circa legitima: taxandae tempus contraria opinione ad- milia. Alij enim condemnationis tempus attendunt,

alij mortem patris substinendan, putant, de quibus

Iason

202쪽

Iason inl.eius qui. .i. D.de his qui testam. fac. pocEx his igitur manifesta est legitimae & dotis seu aliis

mentorsin differentia. Haec enim etiam in vita prae

stantur, quinimo & ad ea praestanda pater adigitur, i qui liberos.D. de ritu nupt.l. cum oportet. β.quod aurem.C.de bon.quar liber.l. si quis. in pr. D. de lib. nosse. Sunt qui ab hae regula excipiant Iudaeum Christianii, quem a vivo patre extorquere legitima putant per t.cognouimus.C. de heret. Quod falsum est , quia de dote de alimentis tantum ibi fit mentio, quorum ratio a legitima separata est,ut diximus.

Et verum est quod notatur in Ι.I.D.de reg.tur. exceptionem esse de regula, & ad eam referri, aptarique debere. De lotima autem, non de dote, aut alimentia , regula concepta fuit. Esset coloratior exceptio in patre ingrediente monasterium , qui mortuo e comparatur.Idque volunt probari nostri in cap. cum simus .extra de regular. In quo de legitima patre vivente debita eo casu agi Decretalis integra prodit, quam nonnulli proferunt, Panormitanus tamen optabat videre. Ego de legitima non puto loqui, sed integra successione, cuius pars tantum est legitima, .ut dixi alias. Probantque manifesto finalia haec cap. verba, qVae ipsis ex succcsione proueniunt. Quibus etiam patrem filio praemortuum euinci potest, ut vel eo nomine huic quaestioni inutiliter aptari videatur di iapostio canonica. Meliusque est regulis iuris ciuilis

inniti, cum ut monet idcin Panormitanus , nihil noui iuris constituat si mus Pontifcx , sed consul-

rationi respondeat, argumento eorum quae traduntur cap. consultationi.ext. de tempor.Ord. dc in c.ex

tua.cxtra fit prasbite. Animaduertendum etiam no

203쪽

O CLAVD. I FLETII I. C

posse ex eo cap. colligi, monasterium ingressum λratre fuisse capax bonorum. Nam. quamuis in illud

ilicum bonis suis contulerit, ex eo tamen monast

rij capacitatem non colligimus, quae iuris est, cimi

illud facti sit. Nihil igitur ea in re ninimus Pontifex

constituit, quia nec in dubium aut controuersiam vocabatur. Haec tamen ut enucleatius intelligantur, distinguendum est , an mon sterium incapax sit bonorum , necne. Illo casa, siue ante ingressum test tur, siue non , successio competet heredibus. His enim maximὰ monachis, quamuis naturaliter viventibus Accessorem damus , c a monasterio interim acquiri nihil possit, quo sensu nutarem posse intelligi d.cap. in simus. Secundo oro casu , quo monasterium bonorum capax est, & proprium habere potest, facta professione religionis a patre retinebit nihilominus monasterium bona eius, siue ante , siue postea tinatus sit, nec nisi morte eius naturali hereditas aut legitima filiis debebitur,auth. si qua mulier. ibique Bactol. & alii C. de sacrosan. Ecclesi. Repellitur enim i nterim a legitima portio-

.ne, cuius dies nondum venit, quemadmodum ii hereditas, quaestib conditione rcstituenda est, in fiscum deuolueretur, cuius petitio in bibetur pendente conditione.argiam.l. Statius. D. le iure fi CHis igitur praemissis quaeramus. legitimae nomine quae actiones competant. O im quaereti inofficiosi test

menti cxcludeba. ur per q artam, ut toties dixi m us. Nec tamen cana conseq; ebatur por querelam , qux maioris effectus erat, & toti in testament m sobrie

tebat. Poterat aut in si ius , si iudicio patris minui quarta parte fuisset consequutus, iure desiderare ut

quarta

204쪽

DE PORTIONIBUS.

quam sibi a coheredibus fratribus impleretur. Paul.

.sentent.tit.s Habebat igitur optionem , quamuis ali j aliter existiment, vel conuellendi iudicium defuncti proposita querela, vel si modestius agere voluisset,implementum quartae desyderandi, ut singularis illa Pauli sententia ostendit.Quam semper credidi locum habuisse, siue fratres,sive extranei coheredes adiecti suillent, cum nulla ratio diuersitatis reddi possit,& considendum sit testamentorum firmitati potius, quam ut eorum subuertendorum occasio amplietur. Neque iuuat L3. C. de inoff.in qua de implenda quarta non agitur. Puto autem Iustinianum, qui supplementi ius primus induxit, non leuiter ea Pauli sententianisse motum, a qua tamen

expunxit libertatem filio relictam vel supplementi petendi, vel querelae instituendae. Nam ut diximus, omnimodo supplenda legitima potius, quam test

mentum conueliendum l. omnimodo. C.de inoffic.

testam. Cum vero supplementi actio noua lege i ducta sit, possumus dicere conditionem ex ea lege competere,arg.l.vn. D. de condict.ex lege. q. tripli. Instit.de act.quod post Accurs in d. l. omni modo. Verc. exigere.probant caeteri quam denique opini nem Odonedus eius contemporaneus ibi probauerat. In qua actione,quae stricti iuris est, illud est si gulare, ut quamuis fructus in strictis actionibus nota veniant nisi a die iudicij accepti, & aliquando morae , non autem stipulationis & contractus, i. videamuss. si actionem. D. de usur. l. si filiussam. s. D. de verb.obligktamen in hac condictitia actione se istus a die mortis debeantur,quemadmodum pQ tio ipsa, ut notat hcc s. in l.in fideicommissariam.

205쪽

is CLAVD. CHI FLETII DC.

glossi. s. D. ad Trebel.quem sequitiir Alexand. concI27.VOl.6. Et vero utruque Videmus coniungi, portionem videlicet, ac eius fructus, i. Papin.β. Inde siquis. D.de inoff.Sunt& aliς,pro legitima perteque

cla, paratae actiones,tam ciuiles, quam praetoriae. Et ut breuiter absoluam, omnes hereditariae actiones, legitimae nomine , tam ascendentibus competunt

Nam cum hodie titulo institutionis relinqui debeat, Nou.III. ut cum de appel. cog. g. aliud quoque cap. in legitima filius heres crit, eique pro rata heredit riae actiones dabuntur. Ergo & petitio hexeditatis a luersus posse res ex tit. si pars heredit.pet. ac etiaret singularis vindicatio. Sed dc familiae erciscundae aduersas coheredes, aliae denique heredibus & dominis competentes actiones dabuntur, ut merito

cessare debeat quaestio,an filius aduersus tertios possessores legitimae nomine agere possit, cuius meminit Math.de Amtist.decis. 167. num. . Si enim licro di id licet, toto titu. de hered. pet. cum seq. de rei vindic.ergo & filio licebit, quem lex facit heredem, α pro rata dominum. Nam cum in singulis rebus filius legitimae ius habeat, ut ostendimus alias, arg. l. Plautius. & Uineam Margaritarum. D ad i. Falcid. merito pro ea iuris parte, quam habet in re a tertio posse re detenta, potetit agere. Eadem ratist ne &aduersus legatarios actiones mouebit, quia i m supra ostendimus legata non minuere legitimam. Et cx antiqVis Raynerius, quem plerique sequuntur re lati ab Angelo, consit. ia . in legatarios possci res petitionem concedebat.Quamquam idem Angelus contrarium videtur sequi in l. Papinian .g.s sub conditione. D. de inoffic. iustamςnt. quo loci actionem

206쪽

non vltra heredes producit,argum.d. Nouel.ut cum

de appellat.β. caeterum. ibi, ab heredibus suppleri precipimus. Sed prior sententia melior est, secundae Angeli cogitatio in condictione sipplementi tantum locum habet. Condictio enim ex lege, quia pason

lis est actio,non contra singulares sἰuccellares, quales sunt legatarij, datur, sed in heredem dirigitur, Li.I. si heres. D.ad Trebellian. At aliae actiones, non dubium est quin aduersus tertios posscstares, etiam legatarios, competant. Idque manifestius est in hereditatis petitione, quae locum habet, seu veteri seu nouo iure constitutionum hereditas ad nos Pertineat,l.3.D.de petitione hereditatis.Ergo &in specie d. l. omnimodo. In qua cum ipso iure supplementum insit, ut aperte dicitur in l. scimus. in principio C. eodem. meritbstatuendum est, nouo iure cobstitutionis illius,hereditatem ad eos pertinere, quibus

ius legitimae competit. Sic enim ipso iure suppletur, quod legitimae deest, ut etiam fingatur filius in supplemento heres institutus. Quod vero dixi, i

dicium familiae erciscundae posse aduersus coherc-dem exercere, cui legitima competit, verissimum ex eo deprehenditur, quia etiam utile iudicium detur adrogato propter quartam D.Pij, quamuis in ea heres non sit l. a. g. i. D.familiae erciscundae. Multo ergo masis heredi dabimus, legitimae nomine, non utilem sed directam , cum certissimum sit in ca esto heredem, ut vere ipse Baldus interpretum acutis sumus elegantissimum legitimae petendae modum primus inuexerit, actione videlicet familiae erciscundae proposita , quod ab eo traditur in I. si pater. numero s. D. de inofficioso testamento. sunt qui

207쪽

idis CLAVD. CHI FLETII I. C.

existiment , supplementi nomine actione ex res omento agi Posse , quasi ex testamento debeatur , i ter quos est Fulgosius in l. omnimodo. Quod quiadem verum erat ante Iustiniani Novellam , qua necessitas relinquendae legitimae titulo institutionis imponitur, d. g.aliud quoque capitulum. Nam cum posset legati aut fideicommisit titulo relinqui, merito actio tanquam legatario competebat. Hodie non item , quia nec heredi contra hqredem dari solet, ut notissimum est , cui denique liis actionibus consulitur, Illud in his actionibus ii reditariis, legitimae nomim competentibus , si gulare est, ut non quemadmodum in aliis actionsebus heres & conuenit, & conuenitur, sic de in iis observetur, Habet enim filius , vel quisquis est, cui te tima competit , actiones activas. Sed in eum actionea passiuae non diriguntur, cum notissmum sit exorxem esse legitimam & liberam ab omni onere seu actionis iure l. quoniam in prioribus. & ibi notatur. C. de inofficioso testamento. Postremo , inter actiones legitimae nomine competentes , adde & hvpotecariam, ut tenet Baldus in l. filium quem habentem C- familiar erciscum dae.Nam si legatarii habent l.r.C- communia de leg. multo magis liberi habebunt , qui in legitima legistariis praeferuntur,ut alias diximus.

mando non debeatur legitima. CAP. XVI.

IJ E s τ A et postrema pars oblongi huius tracta-I tus, quibus videlicet casibus legitimae portio

208쪽

DE PORTIONIBUS. in

non debeatur,nec peti possit. Cessat igitur haec portio,iege,eonsensu,culpa, & tempore. De lege igitur videamuι , an per eam legitima tolli vel diminui

possit. st quidem cum varie taxata aut definita hactenus fuerit, ut proprio capite ostedimus, quemas modum augmentum,sc & diminutio in arbitrio legis erit. Cumque naturalis ratio in liberis parentum portionem assignet, ea tamen pro diuersitate in larum diuersimode a lege definita est. Modo enim triens est, vel semis, pro numero liberorum, modo nullo liberorum respectu,semis tantum. l.vltima.C.

de bon. proscript. Maior dubitatio est, an lege, vel statuto prorsus tolli possit. In qua quaestione pugnatum filisse inter veteres , a ducentis annis circa, testis est Socinus responso Iso. Vol. I. num. 2. quam

etiam bononiae disputatam fuisse refert Cynus in l. sancimus. C. de nupt. Alij enim lege municipali in

totum tolli posse crediderunt, aliis contra defendentibus. Vtriusque partis rationes referunt Dyn. in reg.indultum. de reg.tur. in 6. Cynus in d. l. sancimus. Albericus in l. omnimodo .circa sn.C.de inofficio. Et tandem statuunt negantem partem aequi rem esse,affirmativam vero iuri scripto magis adfinem,idque immerito. Repugnat enim talis assertio omni iuri,veriorque est illa sententia quae legitimam non posse tolli statuit.Nam ius ciuile ordinem & r rionem naturae prorsus inuertere non potest l. r. D. de usustuli. ear. rer. Naturalis autem hic est ordo,Vt liberi succedant parentibus, per can. ius naturale. I. distinct. l. cum ratio. D. de bon .damnat. Et quamuis diminuta fuerit natura per ius ciuile, quod integrum ius successi is au trientes & sernisses redu'

209쪽

git, nunquam tamen ab eo sublata fuit prorsus , pcut nec potuit filij nomen,quod est naturale,tollere. .cmaci pati. vers .minus. Inst. le hered.quae ab intest. defer. Quod igitur ius ciuile nequit,nec municipato poterit. Eoq; magis credendum, quod nunquam lata lex est, quae liberis hereditatem paternam pro sus tolleret. Nam etsi libera potestas patri concessa fuerit de re sua disponendi, ea tamen libertas statim interpretationibus cohibita est , ac intra naturae verecundiam retenta. l. verbis legis. D. de verborum significatione. Quod si lex municipalis eandem libertatem iterum laxaret,iisdem fi aenis esset constri genda,exemplo iuris ciuilis. Sanctius enim de reum rentius de principiis naturalibus leges ciuiles st

tuunt, quam ut eradicare aliqua ratione moliantur.

Quinimo ad ea cepissime prouocant, quod & Ap stosus Paulus non semel tentauit, ut pluribus probat Tertullianus lib. de corona milit. Et vero, si ius naturale lex ciuilis tolleret,iuri diuino praeiudicium

adferret. Nam ut idem auctor est lib. de testim. annmae , quantis naturalia, tantb diuina. Alias rati nes huius partis', & sententiae, Dynus atque alij re ferunt. Nobis auctores indicasse sat erit, dum t men meminerimus , Rotae iudices hanc tanquam potiorem sequutos fuisse , ut apparet ex decinonei . in antiquis. Vna est tantum periculosa ratio, qua

dicunt de his rebus statutum fieri non posse, de quibus nec pacisci licet, quam colligunt ex Accuri . inrubr. C. cle decur. lib. Io. quae item aperth salsa est. Pacto enim noli potest adquiri dominium l. traditionibus. C. de pactis.& tamen lege seu iure ciuili potest, ut usucapiona de aliis modis .Praeterea etsi pa-

210쪽

cto agnatio non potest repudiarij l. ius agnationis. D. de pactis. admitti tamen iure ciuili potest, ut de adoptione olim l.qui in adoptionem.D. de adoptimnibus. Sensus autem d.l.ius agnationis.quam in ore habent, hic est, ut quemadmodum patria potestas, obligatio , & similia certis modis incipiunt, certis

etiam desinunt, sic etiam agnatio. Haec enim, aut natiuitate aut adoptione contingit , tollitur vero etiam certis modis, nempe eadem adoptione d. Lqui in adoptionem. aut capitis diminutione. I. vlt. Instit. de legit. agnata tutor. Pacto non tollitur,quia non est modus institutus dirimenda: agnationis,quae

cdm lucis publici de communis sit, pactis priuat rum mutati non potest,t.ius publicum. D.de pactis. Secundus casis , quo legitimae petitio extinguitur consensii eius cui debetur , contingit, puta n legi

timae renuntiauerit. Cuius remissionis formam pra

scripsit Imperat. in l. si quando. β. dc generaliter. c. le inoflicto.testamento.cum ait,nili hoc specialiter siue im apocha, rue in traiisactione scripserit ues pactus furarit, quod contentus relictu uel datu parte, de eo quod deni nullam habeat quaestionem. Haec igitur forma cum a lage data sit , non poterit ab ea recedi, sed ad unguem seruanda erit, arg. l. Fulcinius. β. 1. Quibus ex caudis in possessionem eatur. Haec autem locum habent in renuntiatione legitimae, quae iam competiit Sccuius petitio nata est, idque ostendit Imperator ind. g. dc generaliter. clim heredibus securitatemfactam dicit Nam iure ciuili, pactum, siue transectio, siue apocha futurae legitimae inualida est quemadmodum de succesilonis l. pactum dotali. C de collationibus. l. vltima. C. de pactis. Cum enim legis N

SEARCH

MENU NAVIGATION