장음표시 사용
451쪽
agmine Pomeraniam ingressi sunt anno cini CL X. Sed ea res compolita est paeificatione Olivica. Anno cIII CLxo I. bellum cum Turcis exo tum est. Eo bello etsi Neoheuselium Turcae ceperunt, ingentes tamen clades, maxime ad Fanum S. Gothardi, acceperunt. Et sunt, qui existimant, Turcas, si eam victoriam Caesar strenue persecatus esset, universo Hungariae 'Regno exui
potuisse, quod & a Persis bellum inferentibus. Praesectisque BasD vulgo vocant rebellionem facientibus , sibi metuebant , & per id tempus Veneti in oblidione Candiae nihil ad summum
terrorem incutiendum reliqui faciebant: sed Imperator pacem facere maturavit. Galli, ut nonnulli
existimant, metu compulsus. Anno III DCLXXII.
denuo inter Germanos & Regem Gallorum bellum est ortum, propterea quod Belgis Foederatis, quos bello Gallus petierat, Imperator & Electos Urandenhurgicus subsidio venire aggrediebantur. Quanquam enim , anno superiori Imperator, icto cum Gallo foedere sese a bello amore spoponderat, si quando Rex aliquem ex iis, quin ι-plici illo foedere Iuncti essent, invadere instituisset: tamen copias proficisci ad Rhenum jussit, osticii sui este dictitans , providere, ne quid detrimenti
ex vicino incendio res Germanica capiat. Adha e Brandenburgicus terram Cliviensem Gallorum populationibus miserandum in modum vexatam esse conquerebatur. Iis igitur Gallus infestis copiis occurrit, ut, bello in Germaniam translato , imperatorem a bello Belgico averteret. Ceterum, quum non solum Germaniam Gallicus miles somde popularetur, sed etiam Augustam Trcvirorum ditionis suae fecisset; Imperator Ordines Imperii perpulit, ut ab iis Gallus in hostium numero h beretur. Exin Suecia quoque in istud bellum implica
452쪽
plicatur. Ad ultimum, pax coiit Neomagi anno CI IIcLxx Ix. in has conditiones, ut Gallus pro Philippi burgo Friburgum Brisgaviae retineret: Suecus in provinciarum libi eo bello ademptarum poGsessionem restitueretur. q. I 8. Gentem, cuius ambitu tantum contine-N tionis
tur Imperium, ipsi si contempleris, Germanos omni memoria sortes &bellicosos exstitisse depre- doles. hendes: ut adeo ex Germania, tanquam eX equo Trinano , infinita militum praestantissimorum multitudo prodierit: nec eorum copia unquam deest, qui operam militarem pretio locent. Ne primum tantum impetum fortiter facere juxta &ferre possimi, verum etiam, si in disciplina militari instituti fuerint, ad continuata & diuturna belli incommoda perfercnda obdurescunt. Non aliam gentem facile reperias, quae magis venalem peregrinis vitam habeat. Nec ulla totius orbis Christiani natio majores, qua equitum, qua peditum , exercitus conficere poteli. Praeterea mercaturae & inprimis opificiorum varii generis non minore ducuntur studio, quam pollent in iis' tractandis solertia. Neque ad ea urbani Plum homines, sed etiam rustici, quasi inito certamine, incumbunt: nec ullus fere agrestium re paulo lautiore et , quin filium in ossicinam aliquam artis mechanicae peritia instruendum non tradat. Quanquam ex iis multi fiunt, qui pollinodum signa militaria sequi, quam in suscepto vitae genere persistere, malint. Candida gens & fraudis expers antiquam & vere Germanam fidem mirifice praedicat. Denique rebus novis haud temere student Germani, nec Reip. formam, cui semel insueverunt, facile mutant. f. 19. Germania quanquam extra fines suos vix sit
haud protulit imperium , s nisi in provinciarum 2 2' ''
453쪽
exterarum numerum Hungariam , Austriacae domus imperio siu ectam, reseras, vallo tamen ambitu longe lateque patet, madoribus minoribusve urbibus, Oppidis , & vicis frequentissima. Terra maxima ex parte Decunda: nec facile terram ampliorem paulo reperias, quae nihil, quod ad vitae usum pertineat, proserat. Quin immo Germania ubique ingenti alimentorum copia abundat. Metallis varii generis dives, argentum maxime , Cuprum , stannum , plumbum , ferrum , argentum Vivum, aliaque id genus, e vi lacribus terrae largiter emundit. Fontium quoque, ex quibus sal coquitur, ingens copia. Flumina, quae Germaniam interfluunt navesque pati possunt,
magnam ad merces ultro citroque deportandas opportunitatem habent. Exportantur autem me Ces hae: ferrum, quaeve ex eo aflabre conficium tur instrumenta varii generis, plumbum, argen φum vivum, Vinum, frumentum, cerevisia, pannus condensus & crassiori filo textus, varia telae ex lana & lipo genera, equi, oves, & similia. Quod si Germani merces & opera artificiose Cou- Cinnata, quae importare in Germaniam peregrini consueverunt, aut pari industria ipsi domi conficere studerent, aut patriis contenti boniS a mercibus importatis, quantum fieri posset, se abstinerent; mercium, quae exportantur, multitudo, earum, quae importantur , numerum haud dubie multis partibus superaret. Itaque non posset non divitiis affluere Germ nia, maxime quum tanta argenti vis e terrap visceribus estodiatur. 6. 2O. Reipubl. Germanicae forma non ejusmodi Regni faciem prae se fert, ubi unus omnia possit, & Regni opibus ad suum arbitrium uta tur, a cujus denique nutu ac voluntate, qui in Regno degunt, ad unum omnes pendeant , ita .
454쪽
ut adversius Gus imterium nemo ne hiscere quidem audeat. Nec Regia potestas in Germania iis circumscripta finibus est, quibus quorundam Europae Regum imperium coercetur; quibus sine ordinum auctoritate, de nonnullis rebus ad Rei p. summam ct ma)estatem supremam pertinentibus, decernere quidquam aut agere fas non est. Verum
peculiarem plane Reip. formam Germania praese fert: qualem in nulla Christiani orbis Republica reperias, nisi quod Gallica olim cum ea fere congruisse videatur. Caput equidem Germania habet, titulo Romani Regis insigne; ejus nominis ea olim vis & significatio fuit, ut nihil aliud, quam urbis Romanae imperium, & Ecclesiae patrimoniique sacri tutelam contineret. Eam dignitatem Otho I. cum Imperio Germanico in perpetuum conjunxit: tametsi Pontifices jam pridem in eum locum rem deduxerunt, ut jam praeter inane nomen Reges Germanici nihil haberent. Ordines autem Germaniae, quorum aliqui multas & amplas regiones tenent, iis supremae potestatis partibus utuntur , ut, quamvis clientes
fiduciarii Caesaris ci imperii sint, subiecti tamen
aut illustres Reipubl. cives si calculum bene ponas dici nequeunt. Summo enim cum imperio suae quisque terrae praesiunt, sid vulgo Jus Superioritatis vocant: ὶ & omnia fere Ma)estatis lura exercent: penes ipsos quippe Vitae necisque, i gum civilium ac rerum Ecclesiasticarum, apud Urotestantes utique) potestas est : iidem reditus omnes ex vectigalibus suae quiSque terrae capiunt: foedera inter se & cum exteris Principibus prolubitu ineunt, dummodo ne quid contra Caesiarem
aut Imperium moliantur : arces castellaque exstruunt , praesidiisque firmant: suas domi copias conscriptas habent: suis auspiciis bella gerunt :Cc s mone.
455쪽
monetam cudunt, &c. Quae quidem Procerum Maoestas obstat, quo minus Caesaris in Imperio Germanico, si a terris hereditariis discesseris ,
potestas sit. Verum tamen usu Comprobatum est, Proceres , quo major Imperatoris auctoritas de potentia ipsa per se esset, eo magis ad Qus nutum accommodare se necesse habuisse. Illud utique
constat, Procerum amplitudinem c nisi quod de dignitate Electorali quaedam Aurea Bulla diserte
cavit, ) consuetudine inveterata potius , quam scripta lege, subnixam fulsisse, antequam pacificatione Westphalica majestas eorum & suprema
potestas plane, dilucide , ac distincte stabilita fuit& confirmata. s. ai. Etsi viribus Germania usque adeo pollet, ut terrorem incutere finitimis omnibus posset, dummodo conjunctis viribus & satis firmatis rem
bene gerat: multae tamen nec leves in tanto corpore Iabes notantur,quae virium usum aut impediunt, aut
minuunt. Inter eas haud postremum locum obtinet irregularis Reipublicae forma , quae nec Regnum dici nec systema sociorum potest: sed media inter utrumque utriusque naturam participat quodammodo. Nec enim aut Imperator in summa Rerp. Germanicae, aut Proceres in sua quisque terra , infinitam & omnibus numeris absolutam potestatem habent. Uterque tamen eg majestatis Jura tenet, quae nec Praelidi alicui aut Praefecto, nec stricctis aut civibus quamvis illustribus, attribui ullo modo possunt. Atque hanc ob caussam
potissimum Imperatores deseruisse Italiam & Regnum Arelatense videntur , quod eis Principes Germaniae opibus subnixi, & turbulenti Episcopi, vocibus Pontificum instincti, tantum negotii domi exhibebant, ut, omissis sere longinquis resionibus , ad suam in Germania majestatem tu
456쪽
tandam, & intestinas turbas sedandas , animum unice intendere cogerentur. Sed tamen apud Historicos haud reperio, ex vetustis Imperatorinus quemquam, labefactatis Principibus, ad dominationem Germaniae adspirasse. Carolus V. primus tam pestilenti ambitioue ab Hispanis, vel, ut alii volunt, a Nicolao Perenotio Granvellano insectus esse creditur. Equidem, easdem ob mussa Carolum a spe Imperii excludi ab Electoribus oportebat, ob quas Franciscum I. Gallorum Regem, Augustum creari haud e Republica esse videbatur. Docet enim ipsa ratio, populo, penes quem suffragiorum potestas est, non eum Regem esse eli gendum, qui amplum & hereditarium imperium a majoribus relictum teneat: cuive avitae possessiones majori curae sint , quam quod recens suffragio delatum est Regnum. Nam fieri haud potest, quin ejusmodi Rex novum Regnum aut segniter administret, aut ipsius commodis eatelaus serviat, quatenus avito imperio expediat, aut ad hoc firmandum illius vires transferat, aut deni que Regnum suffragiorum libertate fultum aeterna fervitute opprimere, & hereditario adjicere imperio, omnibus modis studeat. Haec, quae commemoravi, mala, simul Omnia, Carolo imperante , in Imperium Germanicum incubuere. Nam in Germania raro , nec nisi quum iter per eam faceret, Caesar consipiciebatur: consilia factaque non ad Germaniae salutem & utilitatem, sed ad familiae suae gloriam splendorcmque&opes omnia referebat. Ad ultimum, eo progressa est dominandi libido, ut per caussam Religionis Procerum libertatem labefactare penitus & evertere conaretur. E contrario, si Imperatorem habuisset Germania praeter Imperii fines, parum aut nihil ponsidentem, ipsia Rcip. salus & utilitas monuisset,
457쪽
ut nec Gallis nec Hispanis, potentissimae utrique& ferocissimae genti, se adjungeret Imperator zsed medium se, & velut arbitrum inter utramque gerendo, sineret decertantes inter se mutuis alteri cladibus; de cetero, prout res postularet, modo hos, modo illoS juvando, par virium momentum inter utrosque faceret prohiberetque, ne vel alter alterurn funditus everteret, vel alterutra parS ex alterius calamitate formidabiles Germaniae vires sibi compararet. Magni quippe refert, utrum in aliorum contentionibus arbitri personam sustineas, an cum alterutra parte ita te conJungas,
, ut quasi litem tuam facere videaris. Nam si prius eligas longius, quam libitum fuerit , progredi necesse non habes: saltem illud caveri potest , ne quid ex ea re detrimenti capias. Sin potarius .
quomodocunque res cadat, male mulctaberis .
aut saltem laboris tui fructum alius intercipiet itaque, ut obnoxio & Germaniae perniciossi obsequio honestus titulus praetenderetur, Carolus V. Proceres linperii s neque enim ea tempestate quisquam, Proteilantibus oppressis, vel hiscere Contra eum audebat perpulit , ut Circidum Burgun-dicum defendendum susciperent. Id eo consilio
factum est, ut bellis quae cum Gallis Hispani gererent, Germani se immiscere, & pro Belgicis provinciis, Hispanico imperio su ectis , vitam
opesque profundere ne recusarent. Equidem fateor, haud e re publica Germanorum esse, eas provincias in ditionem Gallorum venire: sed tamen caussae nihil video, cur Germaniae Proceres ideo summum salutis suae discrimen adire, aut ruere in perniciem suam praecipites debeant: quum aliorum etiam,qui ad sumtus sustinendos majoribus pollent opibus, majoris aut saltem aeque magni intersit, ne istae provinciae opprimantur ab hoste. Porro,
458쪽
hujus quoque consilii architecti fuerunt Hispani,
quod exorientis in Germania Evangelicae doctrinae lumen res inguere Carolus V. in animum induxit. Nam ut de manifesta Pontificiae Religionis falsitate nihil dicam , cauta nihil video , cur Imperator, qui praeter Germaniae salutem ob oculos nihil habeat, consentienti totius nationis voluntati man, bus pedibusque obniti debeat. Quin potius opo tebat eum exoptatissimam tyrannidis Pontificiae , quae per tot secula Germanorum libertatem con Culcavit, propulsiandae, & simul suas & Imperii opes, redundantibus Ecclesiasticorum bonis, cumulandi , occasionem ambabus , quod Munt, ulnis amplecti. Quod si Episcopis adimere vectigalia & proventus ses non putaret , saltem connubii ineundi potestatem eis facere per eam Oc casionem oportebat. Et sane, si Imperator operam ei rei dare voluisset, non minus in Germa
nia , quam in Suecia, in Anglia, in Dania, castitas Divini cultus, superstitione superiorum tem porum inquinati, restitui nullo negotio potuisset. Ρost Caroli V. obitum quum ista Hispanorum pestis aliquamdiu remisisset, postea tamen , impe rante Ferdinando II. denuo grassari violentius
Coepit. Ea quum alias easque innumeras calamiotates , tum hoc inprimis malum peperit, quod Proceres necessitate compulsi, ad libertatem tuintandam , exterorum opem implorarunt, & servi tutem quidem eorum auxilio fulti a cervicibus suis propulsarunt: verum magno ipsis libertas stetit:& magis e Rep. Germanica fuisset, si ejusmodi auxiliatoribus , qui e rebus turbidis suum quaesiverunt commodum, nunquam indiguisset. Quod si igitur illud tenendum est, malum Hispanicum etiamnum visteribus Germaniae quodammodo in-hRrere, dici vix potest, quot quantisve superbae
459쪽
aemulationis, dissidentiae, odii, machinationum dissensionum, contentionumque malis Imperium Germanicum agitetur. Quanquam autem mutua Imperatoris & Procerum conspiratione occurri quodlmmodo his aliisque malis potest, tamen ipsi Proceres tot tantisque imbecillitatibus amiguntur, ut consilia saluberrima & publice utilissima aut perfici omnino, aut saltem facile explicari nequeant. Ac primo quidem loco occurrit Religionis Pontificiae & Evangelicae diversitas. Neque
enim de rebus divinis tantum inter utramque partem certamen animotum est; sed etiam sua quemque utilitas & rerum humanarum resipectus in diversum trahit. Pontificii enim ea, quae amiserunt, bona recuperare: Protestantes Contra retinere , quae possident, pari contentione laborant.
Itaque saepius usu venit, ut Pontificii ma)orem militatis & cupiditatum Clericorum , quam pia blicae libertatis, rationem habeant. Quin immo periculum est, ne, si quando Germauiam peregrinus hostis, opibus pollens, summa vi invastrit, nonnulli, qui Clericis plus satis favent, Pontificii peregrinum jugum haud gravate subeant,'&, ut ita loquar, alterum sibi oculum erui facile patiantur, dummodo utroque lumine simul Protestantes orbentur. Praeterea Protestantes ipsi inter se de nonnullis Religionis capitibus dissentientes in partes abierunt. Has dissidii scintillas praefervida Pallorum ingenia usque adeo inflammarunt , ut parum abeiIet, quin utraque pars in exitium praeceps rueret. Procerum quoque multis tudo Imperium Germanicum vehementer labefa-
Etat. Fieri enim nequit, quin inter tot ordines aliqui existant, qui aut .imprudentia, aut Pertinucia, aut cupiditatibus, in diversia trahantur, aut pravis aliorum conliliis auferri se patiantur: ut
460쪽
Dκ IMPERIO GERMANICO.prodigii simile esset, si quando tam diversa corin
Poris male cohaerentis membra uno consensi con-1pirarent. Super haec Proceres viribus opibusque non omnes sunt pares. Ea re fit, ut ex potenti Oribus nonnulli soli pene dominari, & ad arbitrium omnia agere, separatim a ceteris consillia Capere s& quasi suam sibi Remp. peculiaribus subnixam fundamentis constituere nitantur; quin etiam facile se adduci patiantur, ut inscriores Imperii Ordines omnibus modis vexent, aut bonis&posseΩsionibus evertant. Qui, ubi nihil sibi praesidii in legibus positum esse animadverterint, majorem denique suae salutis, quam boni publici, rati nem habere, sibique persuadere coguntur , nihil ipsorum interesse , quo nomine appelletur, qui injusta eos servitute opprimat, indigena an pere grinus. Superbam trium Collegiorum Imperii
aemulationem & occultum odium, item privatas, quae inter Procetum plerosque intercedunt, Con tentiones & controversias consulto praetereo. Nec
magis quidquam opto, quam sicuti mala istaenumerare ordine & eorum indicare pestilentiam haud dissicile mihi est, ita praesens eis remedium eXCO-gitare & in medium afferre queam. 9. 21. Germania Turcarum fines attingit ab duos ea parte, qua Stiria, Croatia & Hungaria ei praetenduntur. Croatia quidem & Hungaria , quan- 'quam ad fines Imperii Germanici non pertinent, tamen , quia in ditione domus Austriacae sunt, &Germaniae quasi propugnaculum exillunt, magni elus interest, ne istae regiones subigantur a Barbaris. Quanquam enim Turca in vallissimo Imperio & reditus majores percipit, & numerosi rem haud dubie exercitum conficere potest, quam Germania, tamen ei non admodum reformida das sq. Nam in Hungaria Turcis bellandi rati