Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

396 Capuae VIII.

Lutherus submisit.Uerum quum is,Luthero damna. to , secundum Indulgentiarum nundinatores litem dedisset, ad Concilium liberum Lutherus provocavit, & longius inde progressus , ipsain Pontificis auctoritatem , aliosque errores & labes, quibus insecta Ecclesia a pristini cultus castitate desciverat, impugnare coepit. Rus institutum confestim approbatum est a multis, magno sectatorum numero indies confluente : Iamque Principes ac Liberae Civitates passim exigere Sacerdotes &Monachos coeperunt, bonis eorum in publicum redactis. Etsi imperator, prostripto Luthero, in Comitiis Vormatiensibus, ne quid in Religione novaretur, edictis prohibere conatus sit, tamen bello Gallicano distentus, animum ad intestinas res intendere haud potuit: itaque major indies multitudo ad Lutheri partes impune se aggregavit. Quinimmo verisimile eine videtur, Imperatorem haud aegre esse passum, ingravescere indies

morbum , Ut maJores ex curatione fructus perci' Peret. Anno CIDI XX ix. quum promulgatum in

Comitiis Spirensibus Edictum Principes Germaniae segre ferrent ἔ nihil st eorum, quae Edicto Continebantur , facturos palam denuntiarunt: care vulgatum Protestantium eis nomen est inditum. Insequente anno Religionis suae capita litteris Con- signata exhibuerunt Imperatori , in Comitiis Augustanis. Exin, ut saluti suae magis etiam Consulerent , foedus inter se ad mutuum serendum auxilium, percutiunt Sinaicaldii. Ei foederi complures Germaniae Principes, & Civitates nomina sua dedere. Renovatum est anno C Ial xxxv. Sincietas ista Imperatorem vehementer habuit sollicitum. Itaque dirimere eam omni ope nitebatur, sed frustra. Foederati quippe, qui Iam confidere suis viribus incipiebant, haudquaquam committebant,

442쪽

bant, ut discordia dissiparentur opes. Postremo ex occultis odiis suspicionibusque res, ut fit, ad

arma venit. Et Protestantes, exercitu ad centum hominum millia conscripto, castra communiunt anno CIIIIxLvi. ducibus Joanne Friderico Electore Saxonico, & Philippo Hassae Laiadgravio.

Ii si primo statim impetu, quum necdum vires contraxisset Imperator, holitiem exercitum, illatis lignis, invalissent; castris exutum haud dubie profligaturi fuisse videbantur. Verum prima hostis debellandi occatione dimissa, Imperator. Comparatis interim copiis, quum Iam bello sullinendo par esset, exercitum Protestantium dissipavit fugavitque. Electori domi per Mauritium propinquum negotium facessit, ut eum a bello externo intestinae turbae averterent. Exin Civitatum Imperialium pleraeque supplices veniam petere coguntur , & ingenti pecuniae summa mulctantur. insecuto anno Caesar Saxoniam infestis copiis ingressus, Electore in acie victum ad Mutilbergum capit. Eum quum capitis primum damna1Iet, pollea mitiori sententia lata, in carcerem conssici Jussit. Philippus quoque, quum se in potestate Caesiaris futurum declarasset, praeter opinionem &datam fidem captivus adducitur. Itaque inclinata jam Protestantium Religio eo tempore nutare coepit. Dignitas Electoralis Ioanni Friderico adempta , una cum terris ejus ditioni su ectis, in Mauritium Saxonice Dacem transfertur. Ad extremum Mauritius , haud sibi diutius ferendum ratus . ut Religio & Libertas Juxta opprimerentur,& Laiadgravius, socer us , qui ipsius inductus auctoritate ad Cesarem venisset, diutius in squalore carceris esset: citato agmine in imperatorem ducit exercitum , ut parum abessiet, quin ipsum Oenoponte opprimeret anno cIPIOL. Henri- , cus

443쪽

398 CApum VIII.

cus II. autem Rex Galliae infesto exercitu trans.

gressus in Germaniam , Metim , Tulluin, civerdununccx improviso capit. Inter haeC Pacificatoris personam suscepit Ferdinandus Rex, idemque Caesiuis frater, eoque rem deduxit, ut tan. dem pax coiret Passaviae, anno CIOIALD. hac lege, ut, dum certa rei componendae ratio proximis Comitiis ineatur, salva interim Religio esset. Laiadgravius inde e custodia dimittitur: quum Joannes Eridericus, Elector, paulo ante Carceri exemptus ab Imperatore esset. Ad ultimum Comitiis Auguste Vindelicorum indictis, de summa

Religionis pax conficitur anno IOIDLv. hiS COI1ditionibus, ut sua utrique parti lacra farta tecta relinquerentur, neu controversiam eo nomine alteri altera moveret, aut injuriam inserret: bona Ecclesiastica, quae ad Paetificationem Palla-viensem usque alienata essent, Protellantes reti nerent. Porro Caroli V. Imperium ingentes turbae a rusticis in Germania concitatae nobilitarunt. Per eum tumultum ad centum agrestium rebellium millia caesia sunt anno clo I xxv. Subinde Vienna obsidione cingitur a Solymanno , Turcarum Imperatore, anno ci I XXIX. Verum is, magna accepta clade, obsidionem solvere Coactus est. Eidem majoribus inde copiis in Austriam iterum tendenti Caesar occurrit, hostemque turbatum a finibus suis feliciter submovit. Anno croi xxx Iv. Anabaptistae novum condete

Regnum in Nes phalia institerant, antesignauis, Joanne Leidensi , fartore, & Knipperdollingio.

Ceterum , homines fanatici dignum furore exitum habuerunt. Ad ultimum , Carolus V. Imperator virtute & rebus praeclare gellis nulli secun-risdu dus, Imperium depositum Ferdinando fratri, ei- nandiu I. dem Hungariae & Lohemiae Regi, per manus tradit.

444쪽

DL IMPERIO GERMANICO. 399

tradit. Is Anna, Ludovici, Hungariae & Bohemiae Regis, qui in praelio cum Turcis commis-1o ad Mohatetium oppidum cecidit sorore, in

matrimonium ducta, Austriacae domus opes utriusque Regni accessione cumulaverat. Sub mus Imperio pacata & quieta suit Germania. Rebus . humanis eximitur anno cioiILxiv. Maximilia-izR' ἰnus I l. inde filius Caesar creatus est. Eo imperante, otium ab armis fuit: nisi quod a Guillelmo Grumbachio & sociis ejus nonnihil turbatum est in Germania, qui, Melchiore Lobelio, Episcopo Herbipolitano, intersecto, &ipsa urbe, Episcopi sede, direpta, Nobiles ad seditionem concitare , & pallan res novasis moliri nefarium in

modum init iterunt. Grumbachium, quum pro scriberetur ab imperatore, Joannes Fridericus , Saxoniae Dux , defendendum ac protegendum suscepit, magno suo malo. Gotha namque, Op pido munitissimo , eversia, ipse captivus abducitur, anno CIPI DLX vii. Maxi in ilianus vita fungitur anti O cIO IOLXxvi. buccessit ei Rudolphus

II. Eo Imperatore quieta itidem res Germanica fuit: niti quod bella Hungarica subinde exercendae virtutis materiem Germanis praebuerunt: &quod de Principatu Juliacensi quaedam contenti O nes exortae sunt: quod Matthias denique, Archi dux Austriae, Caesaris frater, diuturnioris ino ror impatiens, Imperii hereditatem, fratre adhuc vivo, sibi asIerere haud obscure indicaret .Ei Hungariam & Aultriam Rudolphus concessit. Moriens anno CIOIIcXII. fratri una cum reliquis possesesionibus imperium per manus tradidit. q. I . Matthia Imperatore, gliscentes discor-Mat. dantis Germaniae 1cintillae, quum indies magis inflammarentur, tandem sub MuS excessum horrendum illud belli tricennalis incendium pepererunt.

445쪽

Motuum Rus caussa potissimum haec fuit: Ρacis, quae de M. . Religionς componebatur , λrmula duarum tanti Mili tummodo partium mentio eli facta, eorum videἀvrito. licet, qui se aut Catholicae, aut Augustanae Confessioni addictos nuncupabant : reliquis Sectis omnino lacris interdicebatur. Verum enim vero quum ex ordinibus Germanicis nonnulli ad Calvinianorum, ut vocant, seu Ressirmatorum Religionem destivissent , i principes inter eos fuere Comes Palatinus & Landgravius Heilo-Castellanus in Catholici nullam eorum in Pacificatione ista rationem habendam esse contenderunt. Illi autem contra tendebant, aeque se ac reliquos Pro. testantes Augustanam Confessionem amplecti, nec nili in paucis Religionis capitibus ab illis disstntire, dictitantes. At vero reliqui Protestantes, qui quasi in verba Augustaneta Consessionis jur, verant, Reirmatos eandem secum sectam sequi, negarunt quidem, Ceterum , nequaquam exagitandos ob leve discrimen existimarunt. Postea veto dissentientium de quibusdam Religionis capitibus animi ita usque adeo a Sacerdotibus amendeabantur,ut Protestantibus non minus Calvinianorum quam Pontificiorum nomen exosum esset. Eani discordiam Catholici suam esse occasionem rati , blanditiis veteres Protestantes demulcent, Resor. matos autem iis ita depingunt, ut ex aequo utriusque partis hostes esse videantur. Haec eo faciebant consillio , ut, ubi data occasio fuerit, Reformatos a reliquis Protestantibus destitutos labefactare possent. Quo facto, reliquos deinde everti & percelli nullo negotio polIe credebant. Ea recognita, Reirmati, saluti suae consulendum rati, foedus ineunt: quibuscum multi etiam Protestantes se conjunxerunt. Id foedus Unio Evangelica ab iis dicebatur. Pontificii autem aliud ei foedus oppo

446쪽

fuerunt: et Ligae Catholicae nornen inditum. Princeps suorum foederatorum & antesignanus fuit Bavarus , perpetuus Palatini aemulus. Aliae quoque nec leves irae & mutuae offensionis causIae accesserunt: scilicet, aegre serebant alii, post Pacificationem PasIavienuem multa bona Ecclesiastica a Protestantibus occupata; alii, Aquisgranenses &Donavet enses injurioitus tractatos esse; alios denique alia male habebant, quae internecinum utri-usQue partis odium satis declarabant. q. s. Hoc modo praeparatis animis, quum V tu jam utraque pars bellum spectaret, eaque, quae ad eam rem usui sunt, compararet ψ e enit, ut, turbata Bohemia, tam repente ex parvis initiis ingens belli flamma exarserit. Bohemi, jura 1ua ac privilegia labefactata a Matthia Caesare conquelli, quum tumultum facere coepisient s viros illustres tres, qui ad eos Imperatoris uomine verba iaciebant, e senestra in sublectam aream prae- icipites dederunt Pragae anno cI IocXIIX. Mox inparato exercitu castra communiunt: S in Aultriam inde irrumpunt. Inter haec Matthias Imperator moritur: quo vivo , Ferdinandum , fratris ejus filium, sis Imperator inde creatus est)Regem elegerunt. Ceterum , conditiones, quas V ' bi in deferendo Regno Ordines ei tulissent, ab eo' 'μμε haud esse servatas contendebant. Itaque obsequium Ferdinando renuntiant: Regnumque ad Fridericum, Electorem Palatinum, deferunt. Juvenilem Principis animum Ministri , homines partim turbulenti , partim impares tantae rei, perpulerunt , ut oblatum accipere Regnum prius decerneret, quam aut jacta tantae rei perficiendae fundamenta , aut circumspectae rationes essent. Ipsi Bohemiperfidi erant & inconstantes. Gabriel Bethlemius, Trausylvaniae Princeps, ingenio mobili fuit: Anis

447쪽

M1 Capuae VIII.

glas immiscere se ei bello omnino nolebat: nia hilo plus auxilii ferebatur a Belgis Foederatis : S

Cietas, quae vulgo Unio appellabatur, corpuS erat multorum capitum , nullo animi robore, nullo

certo consilio fultum. Adhaec Gallus inter alios Iaborabat, ut ista dissolveretur Unio, Veritus , ne Palatinus ceterique Reformati viribus aucti Hugenotis auxilium ferrent: ad quos opprimendos omnem curam ct cogitationem per id tempus Gai Ius Intenderat. Initio haud secunda fortuna Ferdinando fuit; jamque in summum discrimen adducta res Austriaca videbatur, quum Bethlemius, Transylvaniae Princeps, Hungariam subigere moliretur ; ipse quoque populus Austriacus, indignatione commotus, a seditione non alienum habere animum videretur. Ceterum, Ferdinandus opibus Maximiliani Bavari fultus, respirare nonnihil & mox vires recreare coepit. At vero res

Palatina, infelici praelio quod ad Pragam in monte, qui vulgo Albus appellatur, commissium labefactata , repente ruit. Victoria tam illustri parta, Ferdinandus Bohemiam, Moraviam & Silesiam, quae se ab ipsius imperio abruperant, nullo sere negotio recuperat. Λmbrosius Spinola Ρωlatinatum ad Rhenum , ab Unione destitutum , infestis copiis populabundus ingreditur. Bavaro Palatinatus superior & Electoris dignitas operaenmatae praemium fuit. Ob eandem caussam Electori Saxonico , qui in recipienda Silesia praesto Imperatori fuerat, Lusatia attributa, ea lege, ut Regni Bohemiae cliens fiduciarius in perpetuum esset. Ceterum, quum Marchio Duriacensis, Christianus Dux Brunsvicensis. Comes Mansfeldius,

i aliique partes Palatini sequi necdum desisterent , Imperator , per speciem hostis persequendi profligandique, copias per Germaniam indies longius

448쪽

Iatiusque diffudit. Ad eorum imurias a finibus suis propulsandas, Inserioris Saxoniae Principes, exercitum comparant , Circuli, ut vocant , duce Creato, Christiano IU. Daniae Rege. Is ad illio acie victus funditur fugaturque ad Lotteram,

perator, dispersis per omnem Saxoniam Inferiorem copiis, Christianum Regem in tantas redegit alagustias, ut pacem facere cogeretur Lubecae anno CIDI Dcxx I x. Ibi tum arma victi icia Caesariani etiam ad Mare Balthicum circumferre coeperunt.

f. I 6. Imperator prospero rerum successu ela- ζ: stv I tus, quum Iam ad nutum suum circumagi Ger' eζsia tamaniam posse existimaret, Edicto proposito ca-eonoer Vit , ut, qua post Pacificationem PasIaviensem nens. Occupata essent a Proteliantibus, bona Ecclesiastica Catholicis restituerentur. Sperabat autem so-Ie, ut, reliquiis Protestantium eo pacto labe-famtis & eversis, Catholici deinceps vel inviti se ad nutum ipsius & voluntatem accommoda rent. Ad Caesaris potentiam reprimendam Protestantes socictatem ineuut Lipsiae. Verum enimvero parum eo foedere profectum foret, ni Gustavus Adolphus, Suecorum Rex, valido cum exercitu in Germaniam subinde venisset. Ad eam .expeditionem suscipiendam Regem multae gravis sitnaeque caussae impulerunt. Ac primum quidem Omnium, metuebat , ne, si opes suas ad Mare Balthicum Imperator firmasset, in magnum di scrimen res Suecica veniret: itaque, ut suos tutaretur fines, in illius terras arma inferre statuit. Accedebant complurium Germaniae Principum , opem ipsius implorantium, preces ; tum injuria a Caesare illata animum vindictae cupidum exstis mulabat: Caesar enim, quum Suecorum Rex be,

449쪽

Ium gereret in Borussia, Polono hosti ejus auxilia miserat. Denique movit eum amicitia Cum Gallo & Batavis, qui crescentes Austriacae domus opes aegre terebant, Juncta. Is igitur Germaniam cum exercitu ingressus anno CIOIDCxxx.

Caesarianos ex Pomerania & finitimis provinciis expellit. Jamque insequente anno, Tillius, Mag-deburgo thedum in modum everso, de labefa- Etando Electore Saxonico cogitabat, quum Gustavus, copiis cum Saxone conjunctis , Tillium memorabili praelio profligavit ad Lipliam. Ea clude accepta , Omnium spes fiuctuuln , quos ex victoriis per duodecim annos uno tenore partis caeturum se Imperator credebat, ad nihilum recidit. Inde ad Rhenum iter inflexit; & brevi temporis spatio, adspirante fortuna , res incredibiles gessit. Ceterum, dum segniter rem gerit in te ris hereditariis imperatoris baxo , interim Comparaudi exercitus numerosi spatium hostibus est datum. Ιis copiis Vallensteinius praeficitur. Adversus edm Rex cum exercitu profectus,quum diu castris castra opposita habuis Et adNorimbergam anno CIPI cIIX II. proelio tandem haud procul LuNχena commisso, victor cecidit. Post ejus mortem

duces bellum quidem satis prospere persequuntur, sub auspiciis Axelii Oxen stirnii, Regni Cancellarii ; ceterum, quum hostem ad pugnam temere elicuissent, acie victi profligatique ad Nord lingam, omnem pene tot Victoriarum fructum amiserunt. Accepta tam insigni calamitate, Saxo pacem cum Imperatore facit Pragae anno IDI DCXXI.eJus pacis conditiones non admodum gratae Protestantibus acciderunt. Jamque in spem venerat lImperator , fore, ut Suecorum copias per vim ex Germania expelleret. Verum enim vero collapsas Suecorum vires ducum prudentia duata &Vir

450쪽

DE IMPERIO GERMANICO. 6os

virtus bellica paulatim recreavit; a quibus tandem in ipsius Imperatoris fines conversum est bellum. Ad ultimum, summo utriusque partis studio ad pacem res deducitur. Imperator enim & Ordines Imperii tot belli diuturni malis fessi otium expetebant. Jainque Gallia intestinis agitari turbis coeperat: Hollandia seorsim a ceteris pacem cum Hispano fecerat: Sueci denique verebantur, ne quid aut Germani sex iis enim exercitus potissimum constabat) malorum, quae se adnitentibus patriae

interrentur, perta si, ad ultimum turbarent, aut irtunae variantis iniquitas aliquando omnem victoriarum fructum eriperet. Pax igitur composita est, cum Suecis Osuabrugae, cum Gallis Monasterii anno cIIIocILIII. his legibus, ut Suecis pars Pomeraniae, Brema & Uismaria concederentur, & simul quinquagies.centena Imperistum millia ad stipendium militibus solvenduin numerarentur Gallus Brisiacum, Sundgaviam , Praefecturam Alfatiae, & praetidium Plii lippi burgi lc-neret. Ea pace uti Principum Germaniae auctoritas, & Rcligio maxime Protestantium constabilita est: ita Caesaris Masscitas, ne per cam ordines Imperii vexaret, vehementer est circumscripta: praesertim quum aliquam Germaniae partem Suecus Gallusque insideant, qui praesto sint ad fines,

si quis eos, contra quam in Pacificatione conventum ell, transilire Velit, regendos. Inter arismorum strepitum Ferdinandus I l. moritur anno cis Iocxxxvi. Et successit Ferdinandus III. qui . diem obiit supremum anno CIPI CLvII. In e ius naridua locum anno insequente Leopoldus surrogatus est. I u. g. I . Post Pacificationem Westphalicam ad-Leopol modum diuturnum ab armis otium Germaniae 4μ-

fuit : nisi quod, Suecis bello Danico implicitis, Imperator & Elector Brandenburgicus infesto

SEARCH

MENU NAVIGATION