Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

pom. i. sum est, in Margarita Ericum Pomeranum Renu,. gem Sueciae, imposito diademate, creandum Curavit, anno cI cccxcv I. Insequente anno , Conventu omnium ordinum e tribus illis Regnis Eo- realibus indicto Calmariae , Ericus Rex deClaratur, fitque omnium ordinum conseni deCretum , ut ea Regna posthac sub unius tantuin Regis imperio essent. Margarita, postquam rem Danicam magnis accessionibus amplificavit, fatis Con- Cessit anno craccccxir. Polt Mus obitum Ericus tria Septentrionis Regna solus obtinuit. Cum Comitibus Hol satiae de Ducatu Slesvicensi diu multumque contendit ad ultimum, quum eorum caussam civitates Hanseaticae defendendam suscepissent, res composita est. Anno C DCCCCXIX H I. Rugiam insulam. quae diu sub imperio Danorum fuit, Ducibus Pomeraniae, propinquis suis, Concessit. Inter haec Sueci perinfesto in Ericum Regem animo esse coeperunt; etenim jurisJurandi, quod, antequam Regnum iniret, Proceribus Conceptis verbis dederat, parum memor, in populares per ministros peregrinos debacchatus est; ut libertatem omni modo defendere cogerentur. Dani quoque obstquium ei renunciant, propterea quod , neglecta fere imperii cura, nimis diu in Gothlandia commoraretur. Maximel autem eos movit, quod dum Bogislaum, Pomeraniae Du-Cem , Ericus adhuc vivus ad Regnum evehere conabatur , potestatem staffragii ineundi , & Regis libere eligendi violari vehementer Cernebant. Ita-eh ;a, que Regno ad Christophorum, Bavariae Ducem, photu, Erici sororis filium, delato, Ericus omnibus exu-B varu . tuS Regnis anno cΙ et ccxxxxx in Pomeraniam sese contulit: ibi quod reliquum erat vitae in ob scuro & privatus exegit. Christophorus regnavit ad annum cI ccccLII X. populo imperium Musadmodum adprobante. b. s. Post

472쪽

q. s. Post Mus obitum Dani Regnum ad Adolia Christia. phum, Ducem Stes vicensem & Holsiatiae Comi 'μει tem , detulerunt. Verum iS, aetatis & imbecillitatis excussitione usus, oblatam dignitatem repudiavit, commendato interim Proceribus Christi no , Comite Oldenburgensi , sororis illius filio. Is igitur a Danis Norvegiisque luxta Rex declaratur: ita ad Oldenburgicam familiam utrumque Regnum transilit - & penes eam ad hunc usque diem permansit. Bellum mox inter Christianum I. & Suecos, qui Carolum Canuti filium Regcm Crearant, exortum est. Belli caussa fuit Gothiandia insula: ex ea quippe quum Ericum Regno exutum Sueci expellere conarentur, Christianus Rex ei auxilio veniens, insulam ditionis suae fecit. Accedit, quod Proceres nonnulli Sueciae, a Carolo Canuti filio aversi , ad Christianum desecerant: ea res belli incendium vehementer inflammavit inter utrumque Regem. Eo bello quum contra Carolum etiam Archiepiscopus Upseliensis stetisset, Rex omni ex parte adversam tortunam expertus, in Borustiam se recepit. Christianus cxin, Rex Succiae, Regiis insignibus, more maJO-Tum , inauguratur anno cI cc LII T. Verum

quum magnae de Christiani regimine querelae exorrae essent, Carolus Canuti filius in Regnum re-

Vocatur anno cI ccccLx II i. ibi tum denuo ad arma itum est. Quanquam autem Carolus Canuti filius anno CinccccLxx moriens vacuum reliquit

Regnum, & Christianus Rex ingenti cum exercita in Sueciam venit, tamen, quum ad Holmiam

magnam calamitatem accepisset anno cI DCCCCLXX I.

Vindicare ac tueri Regnum Sueciae nullo modo

potuit. Regi Diimallite possessionem fiduciariam Dudum vulgo vocant Fridericus III. Imperator dedit: Hollatiam titulo Dacatus insignivit.

473쪽

christinis Rus II.

Margaritam filiam Rex Iacobo III. Scolorum Regi in matrimonium dedit: dotis nomine Orca.des & Schetlandicas insulas, Norvegiorum ad id tempus imperio subsectas, attribuit. Rex rebus

humanis eximitur anno C Io CCLxxXI. In ejus

Iocum a Danis Norv iisque Joannes filius sufficitur. Is cum Friderico fratre Ducatum Holi, tiae partitus est. Ioannes, quum diu ab armis quietum ei imperium fuisset, tandem Suecos bello petere summa ope aggreditur. Dalehartiis victis prodigatisque , quum Stenonem Sturam, Holmia Praesectum, deditionem facere coegisset , Regiis Sueciae insignibus decoratur anno CI ccccxcvLI. Ceterum , quum Di tmarsios vi domare contenderet, insignem ab iis calamitatem non sine fumis mo dedecore accepit anno CIDI I. Exin ex Suecia quoque expellitur a Stenone Stura. Cum eo,&, qui ei successit, Suenone Stura, item cum Lubecensibus, qui per id tempus cum Suecis stabant , multum ei certaminis fuit. Sed tamen, omnibus ad extremum controversiis compositis , paullo post vitam cum morte commutavit anno

g. 6. Ei successit filius, Christianus II Ma

gnam ei apud DanoS invidiam conciliavit, quum Duvecta, infimae sortis puella , genere Belgica, quam in concubinae locum duxerat, & puellae mater Sigbrita, maligna vetula, ad cujus nutum Rex circumagebaturὴ tum injusta, ut volunt, nex Torbernio Oxio, arcis Praefecto, allata. Interim dissensione inter Stenonem Sturam juniorem, Praelactum, & Gustavum Troilium, Archiepiscopum Upsaliensem orta, hmus arcem Stectum Steno penitus evertit. Archiepiscopo quum Christianus Rex suppetias tulisset, eumque secum in Daniam deduxissiet, nova contra Sueciam consi-

474쪽

lia agitari coepta sunt. Atque eo res deducta est, ut decretum a Pontifice fieret, quo Sueci de vi Gustavo Troilio illata condemnati sunt, gravinsimaque in eos supplicia statuta. Ad ea Suecis irroganda Christianus copias primo misit in Sue- Ciam. Signis collatis quum Steno Stura in acie

cecidisset , magna erus mortem rerum omnium Perturbatio consecuta est in Saecia. Ad ultimum,

Christianus ipse, in Suecos profectus, ad Hol-miam urbem tradendam, Christinam, Sturae viduam , vi compulit: amnestia inde promissa, Rex Sueciae solenniter inauguratar. Hoc pacto quum Suecos rerum omnium securos reddidisset, Primores, per caussam inJuriae Gustavo Troilio illatae, capitis supplicio assici, miserandum in modum , Iussit : praeterea omni crudelitatis genere in miseros populares debacchatus est, anno CIPI DXX. At vero Gustavus, Erici filius, captivus inter ceteros abductus in Daniam, quum e custodia elapsiis in Succiam revertisIet, collecta Dalchartiorum manu, Davos ad unum omnes e Suec rum finibus Cecit: ex eo tempore Sueci liberi

tem suam salvam & incolumem a Danis tutati sunt. Inter haec Christianus in ma)ori indies odio apud Danos esse coepit: adeo ut eius se obsequio

eximerent Iutae, anno CIDIIIxI II. Ea res Regis animum usque adeo perculit, ut una cum

uxore & liberis in Belgium profugeret. In Mus locum surrogatus est patruus Rus, Fridericus , Dux Holitiae. Ceterum , Regnum recuperare quidem Christianus, terrestri exercitu coacto, instituit, sed frustra: copiis enim, antequam ulla res gesta esset, dilapiis, exercitus ad nihilum redactus est. Carolus V. quoque , cujus sororem in matrimonio habebat, bellis Gallicis implicitus,

valida ei auxilia submittere haud potuit. Ad ul-

475쪽

timum, ipse cum classe in Norvegiam appulsus, quum se Canuto Guldensternio dedidisset, fidem

de securitate ab eo datam accepit. Eam autem quum liberare Fridericus recusaret: Christianus comprehensus, Sunderburgum deducitur in carcerem anno cI IOXXXII. Exinde, Iure, quod in Regnum habebat , remisso anno CIDIOXLva. Cal-lenburgum traductus est. Obiit captivus anno

f. 7. Fridericus I. foedere & amicitia cum Gustavo, Suecorum Rege, & civitatibus Hanse licis, adversus Christianum exsulem facta, Has niam & Malmogiam sece civitates adhuc cum Christiano steterant )ad deditionem compulit. Nobilitatem insignibus immunitatibus & commodis

donavit. Vita fungitur altero, quam Christianum II. Ceperat, anno, ci 2I XXXII I. Eum secutus est Christianus III. Et initia imperii inauspicata exostiterunt: multis enim magnisque turbis eum cXercuerunt Christophorus, Comes Oldenburgensis ,& Lubecenses, qui Christianum captivum in Regnum restituere nitebantur. Jamque Complures provinciae ad Christianum deficiebant: verum ta men ex iis sese difficultatibus tandem expedivit Fridericus , auxilio Gustavi , Suecorum Regis, haud leviter suffultus; ad extremum,Hamiam quo que perdomuit anno cIPI XXXu I. Ceterum, quum Episcopos acerrimos inprimis adversamos habuis set, in pace, quae inter omneS conveniebat, nulla eorum habita ratio est, & eodem anno sacra eis potestate abroῖata, Evangelicae Religionis cultus in Daniam Norv iamque publica auctoritate introducitur. Exin Rex tranquillum gessit imporium. Fatis concessit anno CIBI LII X.

q. 8. Fridericus II. filius idem & succetar, Dit marsios domuit anno cIaI LI. Bellum inde Eri-

476쪽

co Suecorum Regi intulit, quod quum magnis

utrinque cladibus datis & acceptis novem circiter annos gestum esset, pacem tandem conciliarunt Imperator & Galliae ac Poloniae Rebes: ea composita est Stellini anno cin Iain. Exin pacatum habuit Regnum. Moritur anno cI I LXXXum EDdem tranquillitate acquiescebat res Danica sib ea filio, Christiano IV. donec anno cIIIo xi. C, chri: rolo et X. Suecorum Regi bellum movit. Eo bello 'M 'Olmatia & Elsoburgum Suecis ademta. Ceterum, pace cum Gultavo Adolpho Caroli filio lacta anno CIIII XI II. Christianus, magna pecuniae sim-ma accepta, quae ceperat, loca restituit. 1 urbis Germanicis quum sese immiscuisset, Praefectum Circuli, ut vocant, Saxoniae Inferioris creari se palsas bello implicatur cum Imperatore anno cIIlIcxxv. Sed eo bello res Danica interior fuit,

ingenti ad Lutream clade accepta, non solum excedere Germania Danus coactus est , sed Holsatiam quoque & Juliam Caesareani infesto cum exercitu ingressi sunt. Pace tamen Lubecae Consecta, quae Danus amisit, omnia recepit an-DO CIA I xxxx. nisi quod Episcopalibus, quos filiis destinaverat, excidit. Exin quum ad bellum Germanicum Suecus in Germaniam descendisset, operam suam pollicitus est Danus in pace Caesi rem inter & Suecum concilianda, in spem erectus, fore, ut amissos Episcopatus hoc pacto recuperaret, & simul prohiberet, ne suas opes Sueci firmarent in Germania. Inter haec Suecos damnis passim assicit, injuriisque & contumeliis la- Cessit; ac omnibus modis studet, & soris victri- Cium armorum cursum sistere, & domi florenti simorum commerciorum incrementum impedire. terum, quum Dani navibus in freto Danico detinendis, & mercibus in fiscum redigendis min- dum

477쪽

dum excederent : Sueci se ab istis vexationibus omnino ac in perpetuum liberare decreverunt. Itaque quum Danis haud obscure significassent . sese istas injurias haudquaquam inultas passuros esse, infestis copiis Hollatiam primo & Juliam, inde Scaniam ingressi sunt , exeunte anno

ra marique Dania accepit: & sane, nisi impulsam jam in praeceps Rempublicam imperterritus Regis animus sustinuisset, prope egitium reS erat. Ad ultimum pax coiit Bromsebroae anno CIDE DCX Conciliatore Gallo, ea lege, ut Sueco Gothian dia, oeselia, & Jemptia cederent, & Hallandia item in annos triginta pignori daretur. Belgae

quoque Foederati, suam esse occalionem rati, effecerunt, ut portoria freti Danici, quorum imis modicae exactiones multum eis molettiae ad eum diem exhibuerunt, ad Iustum modum revocarentur. Christianus Rex obiit anno coi DCXL X.

f. 9. Fridcricus III. filius in Regno successit. Is Belgarum Foederatorum instinctu Sueciae bellum intesit anno cinx Lvi I. omnibus in spem erectis fore, ut coeptis fortuna responderet: et- cnim, Gustavi Adolphi vires fractas & debilitatas penitus esse in Polonia, plerique omneS Crediderant. Verum Gul avus exercitu exspectatione celerius in Holatiam & Juliam ducto, praeter alia loca Fredericodam vi expugnaVit. Exin, ineunte anno ci IacLI I x. quum intensissimum frigus aquas glacie adstrinxisset per eam primo in Fuh-niam insulam contendit: ibi copiis hostilibus, quae in flativis erant , in deditionem acceptis, per Langolandiam, Lalandiam &Falsterum, in Se-lundiam ire pergit. Fridericum Regem tam insiperatus rerum Suecicarum successus pacem facere coegit Roschildiae. Ea pace, praeter alia commoda, Hai

478쪽

1allandia . Scania, Blechingia , Bornlitamia, Bahusium, & Dronthemium Norvegiae Suecis

Concessa sunt. Ceterum, ut primum Suecus e finibus Danorum egressus foret, & bello seu P Ionico seu Germanico distineretur, Dani, neglecta pace, bellum renovare instituunt, Imperatore , Electore Brandenburgico, & Belgis Foederatis , impulsoribus. Itaque Carolus Gustavus ei

rei praevertendum ratus, cum copiis confestim in Selandiam regreditur, Croneburgum capit, Halaiam obsidione cingere terra marique insistit. Ad eam solvendam quum classis Batavica adventasset, acerrima subinde praelia cum ea Suecus conseruit; sequente autem anno cI ID LIX. Sueci, summa vi Hamiam undequaque oppugnantes, re

pulsi sunt a deissoribus: & simul acie victi iusique sunt in Fulinia insula: Bornholmia denique& Drunthemium rebellarunt. Quanquam autem

post Caroli Gustavi obitum Dani bellum persequi, & acceptas clades rependere Suecis decre- Verant, tamen ex formula, quam inter se Galli, Angli, & Batavi composuerant, pax conficitur ad Hamiam : quae fere cum Pacificatione Ro- schildensi congruebat, nisi quod Drunthemium& Bornholmia Danis relinquebantur : quanquam pro iis aliae Scaniae possessiones Sue- Cis sunt traditae. Bello finito in Comitiis jus hereditarium , & infinita omnibusque numeris absoluta potestas Regi defertur ab Ordinibus. Quo facto, & immensa Nobilitatis commoda ac privilegia, quibus adhuc fruebatur, ad nihilum reciderunt;& nova Reip. forma introducta cst, ut ab unius Regis nutu & arbitrio omnia penderent. Moritur Rex anno ci III Lxx. Successit Christianus V. fi-e . . Iius. Is firmatis viribus, rebusque ordinatis, ditici societate cum Imperatore, cum Batavis eorun1-

479쪽

que foederatis inita, quum insignem Suecis cladem in terris Brandeburgicis illatam esse inteΙ-Iexisset , bellissimam belli neglecta pace redintegrandi occasionem haud dimittendam esse ex stimavit. Ac primum omnium Hollatiae Ducena pessum dedit anno cI incLxxv. qui nihil mali 1 Ipicans, quum Rensburgum ad Regem venisset, suo jure, quod pace Roschildensi obtinuerat , cedere, & Tonningam, opvidum munitissimum,

Regi tradere coactus est. ΙOnningae opera ac munitiones postmodum Rex demolitus est, & Visi mariam urbem inde in potestatem suam red Uit. Insequente anno Scaniam infestis copiis ingressus, sine sanguine stre ac certamine Helsiugburgum, Landscronium , Christianiam , & Gothlandiam insulam ditionis suae secit. Uerum, quas ad Halm- stadium obsidendum miserat copias, Carolus Rex

Suecorum ex improvisio oppressas acie vicit profligavitque; quosve ferrum reliquos fecerat, Captivos abduxit. Dein universus Danorum exercitus cruento praelio victus fugatusque castris exuitur ad Londinum. Anno cIPIOcLxxv 1. Malmois giae urbi exercitum Christianus Rex admovit ; c terum, quum in oppugnatione ingens accepta clades esset, irrito incoepto discessum est. Paullo post Danus iterum a Sueco acie victas fugatuSque est.

Dein Bahusii obsidionem solvere, & Christianiam

fame compulsam Dani dedere coacti sunt. Ceterum , mari iuperior eo bello res Danorum fuit. At vero pace cum Suecis facta, adempta eis Ioca Dani restituerunt. nationis f. io. Postquam res gestas vicissitudinesque R

ita. gni Danici strictim persecuti sumus, indolem qu que gentis, & reliqua, pro instituti ratione, ,

Viter attingere operae pretium est. Priscis temporibus bellicosun eam nationem fuisse, & rerum g

480쪽

DE DANIA. 63s

' starum magnitudine inclytam, ex vetustis Historicorum monumentis satis apparet. Verum eam

gloriam, superioribus temporibus, Nobilitatis imbellia vehementer deformavit obscuravitque , quum praediis Opimis in otio paceque frui, quam belli pericula & incommoda subire mallet. Rus exemplum reliqui quoque populares secuti sunt.

Nec parum ad virtutem bellicam remittendam momenti habuit diuturna armorum intermissio: superioribus enim seculis nulla, praeterquam cum

Suecis, si quidem res a Christiano IV. in Germania gestas exceperis, quanquam ibi quoque Rex Germanorum potissimum opera usus est in bella gessserunt Dani. Sed quum ea nec diuturna esse, aut in multos annos duci possent, factum est, ut rei militaris studium apud Dauos fere elangue

sceret. Huc accessit opportunitas mercenaria ciermanici militis opera utendi. Ipsa denique gens ιPro modo terrae, quam incolit, haud late patet, nec numerosa admodum et . Equidem Regia potestate omnibus, quibus ante circumscribebatur , .legibus soluta , & in perpetuum constabilita, ad rem militarem instaurandam ordinandamque Reges animum adjecerunt; verum tamen domestico milite, nisi Germanorum robore suffalciatur, ad terrestrem militiam haud multum prosectum iri videtur. Nec etiam in rem Regis est, ut bellica virtute Nobilitas praestet, aut rerum gestarum magnitudine famam sibi opesque comparet: etenim periculum est, ne pristini decoris & libertatis desiderium Nobiles , opibus subnixos, ad res ninvalidas levi momento incitaret. Norvegii , gens horrido assueta coelo, soloque maxima ex parte inculto, quaevis belli incommoda & subire ala crius & sustinere fortius, quam Dani, Consueve

visui. Quanquam Dani, ex quo rerum potiti sunt

Ee a ia

SEARCH

MENU NAVIGATION