장음표시 사용
481쪽
in Norvegia , tam grave cervicibus ineolaruni jugum imponere instituerunt, ut caput extollere nunquam possent, seduloque inprimis caverunt,
ne quas virtutis bellicae exserendae occasiones haberent: adhaec perpaucae in Norvegia familiae illustres supersunt. Ceterum, rei maritimae peritia insignes vulgo habentur Norvegit; eorumque opera navali Batavi perlibenter utuntur: eas porro Ho landiae septentrionalis Urbes, quas halecum aliornmque piscium captura nobilitat , Complures ex Norvegia oriundi civeS incolunt. n bini g. D. Dania etsi exiguo spatio in circuitu pa- qitalitas tet, tamen maxima ex parte fertilis est, & ad Pyψ' agriculturam remque pecuariam inprimiS a commodata. Ingens quotanniS boum & equorum multitudo exportatur ex Dania, magnus quoque frumenti numerus in Norvcgiam & Istandiam devehitur. Circumfusum Daniae mare pi1cibus admodum abundat, ita tamen, ut magis ad usum incolarum susticiant, quam exportari propter nimiam copiam possint. Operum manu factorum , artificiorumque elegantiorum, nullus ibi, aut exiguus, est usus: nec enim ad eam rem gentis indoles est accommodata , & ad commerciorum ubertatem non satis materiae suppetit. Ipsi autem
Dani, vino, sale, cerevisia melioris notae, & materia pretiosiori vestibus conficiendis, utuntur importatis. Aromata ex India Orientali apportare ipsi coeperunt: exiguum ibi castellum in littore Coromandelico positum praesidio tenentes. Portoria freti Danici peropportunos Daniae reditus suppeditant, quod ea peregrini praesenti pecunia dependere coguntur. Itaque permoleste Dant f runt, quod Sueci istud pendere vectigal, atque
adeo Danorum stipendiarii esse recusarunt. Norve-gia maxima ex parte inculta est: ceterum, mercibu S.
482쪽
cibus , quae eSportari possunt, admodum abundat : in iis potissimum numerantur , asellus qua vento siccatus , qua sale conditus , cinus
generis ingens est copia ligna , asseres , mali , adeps balaenarum , pix , & id genus
alia. Fodinis quoque argenti, aeris, & ferri dives est Norvegia. E contrario frumentum , quantum& ad incolas alendos & ad cerevisiam coquendam satis sit, haud suppetit: ut de earum mercium penuria, quae ipsi cum Dania communis est, taceam. Situs, comparatione ceterae in Europa orae maritimae, ad merces e1 portandas importandaSve peropportunus est. Issandia pisces , aliquid carnis sale conditor, plumasque pertenues Lippeditat . quas merces cum reliquis rebus, quae, praeter pecudςs piscesque, ad Vitae humanae usus commoditateSque pertinent , permutare necesse habent Insulani. FerrOenses maxima ex parte pecoribus & piscibus vitam sustentant. Praeterquam quod ad exercitum numerosum & validum conficiendum domesticus miles deest; illud quoque
inter Regni Danici naevos numerandum est, quod non solum Norvegia terrestri itinere intersepta est a Dania, nec nili mari ullum inter utrumque commercium intercedere potest verum etiam, quod ipsa Dania in tot insulas est divisa, ut, si quando rerum in mari potiatur hostis , infestare eam magnisque assicere cladibus nullo negotio possit. q. 12. Quod attinet ad finitimos populos , ab Qui Muna parte ad Germaniae fines Dania pertinet. Nam Holsati se quoque, quae hoc tempore in ditio ejis. ne Regiae familiae est, nomine beneficiarium se Imperatoris Germanici profiteri Rex Danorum necesse habet. Quanquam autem, quod ad terrestrem militiam attinet , cum Germania ne com-
483쪽
parari quidem Dania potest, & ab ea parte Iulia
ad incursiones hostiles exposita patet; insulis tamen haud multum periculi impendet a Germania: nisi si quando utrumque fretum Danicam quod tamen raro usu venit in glacie adstringatur. Nam viribus maritimis Germania haudquaquam pollet. Nec multae magnaeque caussae esse videntur , quibus cum Dano Germanus collidatur: nisi quod in Hamburgum urbem Danus sibi arrogat , ac mordicus tuetur jus, bellum inter utrumque Conciverit. Et sane holus tam opimus facile alicui salivam, quod Munt, moverit. Ceterum, vi aperta Danus haud multum profecerit, nedum institutae rei exitum expediverit, nisi insignis animorum temporumque inclinatio & conversio ejus conatibus faveat, aut intestina civium discordia ac proditio exitium eis ultio arcessat. Sed tamen si quid loci relictum est conjecturae , urbem tantis opibus pollentem in peregrini Principis ditionem venire, finitimi Germaniae Principes haudquaquam
permittent. De cetero magni interest Dani, ut amicis utatur Germanis, e quibus terrestrem Cominparare militiam ad Suecorum impetum reprimem
dum cogitur. Plurimum Dano negotii a multis annis facessivit Suecus. Enimvero internecino &inveterato odio utraque gens inter se dissidet,
quod Danorum dominandi libido potissimum peperisse videtur: ii quippe Sueciam olim subigere,& aeque ac Norvegiam, in provinciae formam redigere conati sunt. Ac quum id non procederet,
commercia inde Suecorum navigationemque turbare, &, ut in pauca rem conferam ,- crescentem remSuecicam pessumdare institerunt. Eorum conatibus Suecus quRm omni tempore pro virili parte restitit, tum superioribus annis magnas ex Danorum cladibus utilitates sibi comparavit. Scaniam
484쪽
niam quippe ex Danis recepit, Bahusio, loco munitissimo, in potestatem redacto, Westrogothiam suo firmavit praesidio: di per provincias Germanicas aditum sibi in Iuliam in perpetuum pat fecit. Danus contra, societatem inire aut cum apertis Sueciae hostibus, aut cum Principibus ei dissimulanter insensis, & omnibus, quae sibi Sue-CuS comparaverat , commodis eum exuere ad hoc usque tempus institit. Ceterum, reputantibus fines utriusque Regni ab ipsa natura terminatos esses qui ne unquam moveantur , Galliae, Angliae,& Bataviae juxta interest: ) ac quantum humana ratione provideri potest, nec a Dano Sueciam per vim iubigi, aut subactam retineri perpetuosisse, nec reliquos Europae Principes passuros esse, aniam in Suecorum potestatem venire; aequum, nec a rationibus utriusque Regni alienum esse videtur, mutuam ab utroque Rege amicitiam coli,& ad communem utriusque tranquillitatem securitatemque ab hostibus tutandam , auxilia invicem submitti. Batavi, si quando in magnum dis. Crimen res Danica venerit, ei haud dubie praesto futuri sunt: ip rum quippe ad rerum suarum pro speritatem magni interest, liberum sibi maris Balthici aditum patere; qui si ad unum orbis istius Arctoi imperium veniret, impeditus admodum &dimellis reddi haud dissiculter posset. Quanquam Danis haud latet; non nimium pro se periculi
adituros esse Batavos, idque eos agere, ut tau tum ad mediocritatem res Danica revocetur , ne,
ubi justo majores sibi vires comparaverit, postea vectigalia freti Danici pro lubitu augere in animum Dani inducant. Quod si vero a partibus Danorum Batavi steterint, Anglus equidem haud
multum eorum caussa laboraturus esse videtur.
quin potius se cum diversa parte haud dubie con-
485쪽
iunget; neque enim ipsius seque magni, ac HoI-landorum, in terest, rem Danicam salvam esse Scmaris Balthici aditum patere. Mos via utilem Danis operam navare adversus Suecos potest. Sed tamen quum in tanto locorum intervallo consilia cum ea gente communicari difficulter possint, societate Cus unice niti Dant nequeunt: maxime si Suecorum res Polonus foveat. Adde, quod Moscovitis in more pontum est, ut, ubi ad Consiliorum suorum exitum pervenerint, foederatorum commodis haud magnopere inserviant. Nec
ad opem Dano serendam Polonus facile respexe rit, nisi si quando bello Polonus cum Sueco implicitus fuerit. Gallus, quia Danus diversae semper partis fuit, ei adhuc nulla in re gratificatus
est. Sed tamen labefactari rem Danicam aut everti , haud aequo animo laturus esse videtur: neque A. enim ulla Europae Respublica optare aut potest aut debet, ut in unius ditionem Orbis Arctous veniat. Ceterum , quodnam Operae pretium GaIlus, foedera cum Dano ad alios impugnandos percutiendo , facturus sit, non video. Hispanus studium potius quam operam Danis naVaturus esse: videtur, nisi si bellum Suecus cum Austriaca gen
te , aut ceteris Hispaniae sociis di amicis gesse
486쪽
Riscis temporibus gens Polonica Sar- Rethi
matorum nomine Continebatur: qui Polonici
& Slavi deinceps sunt dicti. Nomen ortus.
ei impositum est a terrae, quam armis occupatam incolit, in planiciem porrectae, natura & facie. Pole namque apud Polonos anitiem significat. Quanquam alii vocabulo Pola i , poseros Lechi denotari putant. Is populus antiquissimis temporibus propius ad Tartarorum fines incoluit. Postea vero quam magna populorum Germaniae multitudo in provincias Romanorum irruptiones passim secerunt; illorum sedes ab iis, qui proximi colebant, occupatae sunt. Hoc pacto quoque Polonia, reue- dis antiquis incolis nudata. vacuas novis advenis sedes praebuisse videtur. Hi sub annum a nato Christo IIL. ductu Lechi venisse eo, & novam Lechiis. Rempublicam condidisse memorantur. Imperii sedem Lechus constituit Gnesinae, inventi ibi nidi aquilae, felice, ut interpretabatur, omine inductus. Itaque aquilae figuram in novae Reipublicae insignibus collocavit, & urbi nomen a nido indidit. Gnesna enim nidum Polonice significat. In ea primum terra, quae hodie Polonia Mavor & minis dicitur, novus populus Consedit: nec longius imperium ea tempestate patebat: verum illud magnis deinde accessionibus auctum est.
q. a. Primi ejus populi principes non Regium .sbi titulum adsciverunt, sed Ducum modo no xit. ν, mine sese insigniri voluerunt. Et initio quidem mum re- . . . E O s inui.
487쪽
multis vicissitudinibus obnoxia Reip. forma fuit. Lechica stirpe exstincta, ex ea quamdiu quisque. Juotve eorum imperium obtinuerint, quasve res omi forisque gesserint, juxta ignoratur, ) summa rerum penes Palatinos XII. Polonis Voy-vodae dicuntur in fuit. Ii initio quidem rudem fieefferatum populum legibus ac praeclaris institutis
mansuefecerunt: ceterum, lintestina deinde discordia ex aemulatione orta, summa imperii ad Cra- cum defertur, sub annum a Christo nato 1 C. Is
collapsam Rempublicam restituit, & urbe eam
a suo nomine Cracoviam appellavit) condita, sedem ibi imperii collocavit. Filius ejus erat nata minor, nomine Lechus II. Is fiatrem majorem, ut Principatum ipst invaderet, interfecit: ceterum, comperto facinore, in exsilium pulsus est. Ei sie- cessit Venda, virgo, quae de stirpe Craci sola supererat anno In L. Ea , quum Ritigerum Principem Germanum, qui ipsius nuptias ambiebat, Certamine superasset, vana & caeca superstitione impulsa praecipitem sese in Vistulam amnem dedit. Post ejus mortem iterum Palatini duodecim aliquandiu rerum potiti sunt, donec Premisiaus, aurifaber, sis rastus I. quoque nominatur Dux Poloniae ereatus est; propterea quod Moravos, in Poloniam irrumpentes, per insidias vicit fugavitque. Is quum sine sobole decessisset, certari de Principatu, cursu equorum, placuit. Ex iis, qui ei certamini interfuerunt, unus murices ferreos passim humi disiperserat , ut, ubi in eos reliqui se equi induissent, claudicarent. Hoc pacto primus quidem metam cursu attigit; ceterum, fraude postmodum detecta, confestim obtruncatur. Ιnterea infimae sortis homo pedes stadium decurrit,& secundus ab impostore cito ad metam pervenit. Itaque Poloni ad eum detulerunt Principatum
488쪽
tum anno I cc xv I. Nomen ei inditum Desti Leseu, Ir. II. Eum in bello, quod cum Carolo Magno gessit, cecidisse, multi auctores sunt, anno IIccc IV. Successit ei Lescus III. filius. Is Carolum donis coluit, & pacem cum eo fecit, ea, ut apis i paret, lege, ut iniquo foedere socius esset, &ma- aestatem Caroli perpetuo se comiter culturum sponderet. Popleto filio, justis nuptiis genito , Prin- 'opiri recipatum per manus tradidit, reliquis filiis, quos 'ex pellicibus susceperat, finitimas provincias , Pomeraniam , Marchiam , Cassubiam, aliaque loca, attribuit. Popletum excepit Popletus II. h. pis; his, mo improbus. Is uXoris instinctu patruos nefario v. scelere occidit: ex 'eorum projectis cadaveribus mures enati Popletum una cum uxore & liberis devorarunt, coelesti Numine dignas parricidio poe
g. 3. Popieli mortem turbulentum excepit interregnum: donec ad extremum Plasto, rustico Crusvicensi, Principatus delatus est anno I cccXIX. De ejus nomine Reges indigenas Piasios appet lare Poloni consueverunt. Rus posteri diu regimen Poloniae obtinuerunt: ab eo Duces Ligni- censes &Brigenses, quorum stirps non ita pridem exstincta est, originem traxerunt. Piastus ad
centesimum & vigesimum aetatis annum perve nisse dicitur. Secundum eum rerum potitur Zidi Tiemoviis movitus filius, Princeps virtute bellica praestan- -
tissimus anno IIcccxcv. Et successit Lescus I V. Leaeus filius, placidissimo ingenio PrincepS. Par erat in des doles Ziemomisti filii, qui Principatum iniit an-mi,tu
no IIccccxxx. Is filium habebat unicum, luminibus captum. Hic quum pro more ejus gentis septimo aetatis anno tonderetur, jamque nomen imponi oporteret, discussa repente caecitate, oculorum usum recepit: ea res in omen versa, fore
489쪽
1cj licet, ut Principem superstitione caecatum Christianae doctrinae lumen illustraret. Nomen ei fuit Miecislao I. Imperii gubernacula capessivit anno I DccccLx II. Christiana sacra suscipiendi occasionem praebuit uxorum habebat autem multas in matrimonio sterilitas. Itaque nonnulli Germani ei persuadere instituerunt, fore, ut si Gentilem superstitionem durasset, liberos haud dubie procrearet. Habita eis fide, quum uxores Ethnicas ad unam omnes domo siua expulisset, Dambravv-cam, Bogislai Bohemiae Ducis filiam, in matrimonium duxit. Antequam nuptias celebraret, sacro se lavacro ablui jussit , & Christianorum sa-Cra in universam introduxit Poloniam anno I ccccLxv sancito more, ut dum in re divina facienda Evangelium cantaretur, mares dimidiam frameam vagina nudarent : quod esset indicium , sesie pro fide Christiana pugnare paratos
q. q. Eum excepit filius, Boleslaus Chrobrius,auno I ccccxcix. Otho ΙΙΙ. Imperator Regio condecoravit titulo, omni etiam, quod in Poloniam Imperatores habebant, jure remissis, ut hoc pacto aliquam grati animi significationem daret, & hospitalitatem remuneraretur . qua Imperatorem , itinere, religionis ergo ad sepulchrum Adalberti, Episcopi Gnesinensis, miraculis ea tempestate clari ad vota per morbum nuncupata exsolvenda, fusi Cepto, exceperat Boleslaus. Primus Polonorum Rex praeclare administravit imperium , bellaque adversus Rusios Rubros, Bohemos, Saxones &Borussos prosipere gessit. Senatores constituit, quibus in Regno administrando adjutoribus uteretur. Verum Miecislaus filius provincias paterna virtute partas maximam partem amisit. Inter ceteras
Moraviam Dux Bohemiae in suam ditionem rede
490쪽
degit. Regnum iniit anno cI xxv. Moriens annoci Ixxxxv. quum Casimirum filium unicam ad e,arii huc infantem reliquisset, imperii gubernacula Rixa ruit. mater, dum filius adolesceret, capessivit. Uerum muliebre tegimen Polonis displicuit. Eam ob caussam mater cum filio in Germaniam quum profugisset; filius in itinere coenobio sese mancipavit in Gallia. Per erus absentiam, coelum terrae miscetur in Polonia: & Maslaus , intestinas
turbas suam occasionem ratus, Maiviam occupat, quae diu a Poloniae Regno avulsa, seorsum a ceteris consilia cepit, nec nisi magno temporis spatio interjecto in Poloniae ditionem rediit. Ad extremum, Casimirum magnis precibus exorarunt Poloni, ut vita monastica relicta Regnum susciperet. Ceterum, ut Rex voti religi ne absolveretur a Pontifice, Polonis praeter Nobilitatem & Ordinem Ecclesiasticum in singula
capita denarius quotannis imperabatur, ut ea pecunia perpetuum lychni lumen aleretur Romae in aede Divi Petri, & simul edicebatur, ut capillos ad aures usque, instar Monachorum , Poloni posthac detonderent. Inito Regno, quum Mas-laum, quem modo diximus , ct Borussos acie victos profligasset, otium & tranquillitatem Regno reddidit. Boleslaus Audax filius, quum Re sol.,lau. gni gubernacula capessivisset anno cI LII X. initio Audis. quidem feliciter bella gessit adversus finitimos Bo- hemos, Boru1los , & Russos: Ceterum, in luxuriam postea ac libidinem prolapsus, quum a Stanislao, Episcopo Cracoviense, ut resipisceret, admoneretur, & ad extremum, ubi monitis nihil loci relictum crat, sacris interdiceretur ; Episcopum acinace concidit ad aram. Itaque anathema- .
te Pontificis ictus, quum se omnibus hominibus invisum esse intellexisset, e Regno profugit: