장음표시 사용
511쪽
destiterunt. Ii Caminieca Podoliae, quae inexpugnabilis antea habebatur, anno CIDI DCLXXII. expugnata, expeditam sibi in Poloniain viam muniis verunt. Pax inde composiva est, hac lege, ut Cainini ecam Turcae haberent possiderentque, & annuum praeterea stipendium ipsis persblveretur a Polonis. Diem obiit supremum Rex Poloniae anno Io ΠΠ cio iocinxx i I. In Mus locum Eaffectus est, an- no insequente, Joannes Sobicikius, exercitus Po lovici Imperator. Is superiori, ante quam Regnumiui erat, anno Turcarum castra , ad Chocimum polita , adortus , tantam edidit. stragem, ut ex duobus & triginta hominum millibus vix mille& quingenti caedem estugerent. Bellum inde ad
versus I urcas dcnuo movet; pax tamen conse-eta est anno cIII LI xv 1. his conditionibus, ut
Caminimam Turcae tenerent, & stipendium remitterent. Egregia Regis hujus virtus pari cum prudentia coimuncta Polonos bene sperare in postearii, Ium Jubet.
f. iq. In gente Polonica, quod attinet ad mo-
mores at- res, illud inprimis notatu dignum est, quod qui oue indo' nobili loco natus non sit, rusticorum numero - Τ habeatur. Civium in oppidis haud magna est a ctoritas, opifices plerique omnes sunt peregrini. Rusticorum non multo melior, quam servorum& mancipiorum, est conditio , & simi sane agre stes, quum omni vitae genere inculti , tum in ribus, supra quam dici potest, barbaris & inconditis praediti. Itaque Polonorum . quando fit men tio . hoc nomine non nisi Nobilitas plerumque significari creditur. Aperto stre & candido sunt ingenio, & a subtilibus illis ac astutis simulandidissimulandique artibus alieno. Iidem tamen , ut sunt gloriae cupidi, ita st vehementer coli & observari ab aliis volunt. Quod Δ quem expetunt,
512쪽
honorem eis habeas,humanitate certant, nec minus, quam acceperint, honoris rependunt. In sermone atque omnibus vitae civilis ossiciis cerimoniisque
incredibilem quandam speciem & quali pompam
adhibent. Adhaec liberales sunt, vel, ut verius di-Cam , prodigi: nec ab insima pecuniae profusione
revocare eos immittens paupertas ac retum Omnium penuria potest. Ferox admodum & indomita gens est, & in eistaenem libertatem vel potius licentiam & petulantiam vehementer proclivis. Ea
re tot coitiones, tot Consultationes, ibi adversus
Regem teditiones existunt. Rus publicas privatasque actiones quasi censoriae severitatis nota inuis runt , ac perpetuo metuunt, ne quid ab eo libertati ipsorum & immunitati derogetur. Ad bellum fortiter capessendum nec animus nec virtus eis deest; primo tamen impetu alacriores sunt, nec ad continuatos labores A pericula durati. Quoniam non nisi Nobilitas animum ad rem militarem applicare consuevit, quae equestrem tantummodo militiam excolit 9 sequitur, reliqui vero milites haud benigne tiactantur ; fit, ub peditatu parum valeat: itaque pedite uti meaeenario neceD se habent, vel e Cosaccis, quibus satis vel alacritatis vel temeritatis inest, delecto. q. IS. De terrae magnitudine ac sesi genio quae- dam attingere operae pretium est. Polonia vastissi μ' emis finibus longe lateque patet, ubere ubique di Decunda gleba, & ad 3ugficulturam remque pecua ἰhiam inprimis accouimodata. Batavi equidem Polonico potissimum trumento ad vilitium utuntur,& in Germania ingens boum Polonicorum copia quotannis ad usum vitae humanae consumitur. Nec exiguo in pretio habetur lana Polonica. Equo- tum pernicissimorum copia abundat Polonia. Melsuppeditat Lithuania i ejus maximam partem ad G g a. mul
513쪽
mulsum conficiendum ipsi Medonem vocant Poloni adhibent, quod reliquum est , exportant;
ut & ceram , cannabin, linum, alutam, Cinerem, sal, ligna, & similia. Importantur tamen panni varii generis e lana & serico, tapetes es vestes stragulae, pelles Zebellinae, vina Hungari- ea & Hiipanica, & inpriinis magna aromatum Copia, quoruIn in condiendis cibis frequens ipsis& magnus est usus. Quod si Poloni & frugalitatinc parsimoniae nonnihil studerent, & ad opificia,
quae ad cultum corporis humani pertinent isexcolenda ipsi animum alicerent, mercium Importatorum numerum eorum , quae eXportantur, copia haud dubie excederet. De cetero, in oliS, urbibus , oppidis ac vicis frequens est Polonia. Sunt qui memoriae prodiderunt, in ditione Regis &Nobilitatis urbium, oppidorum, vicorumque nonaginta millia ; Epistoporum & Canonicorum centum millia & sexcentos; reliquorum Ecclesiasticorum . veluti Monachorum & virginum Monialium, sexaginta millia, quingentos & quinquaginta esse. Qui numeri, iubducta ratione, bis Centenorum, unius & quinquaginta millium, di quinquaginta summam explent. Fum tamen numerum vero maJOrem non esse, ego pro certo ponere non ausim.
Mehi f. Regni hujus vires, rebus secundis ac flo. vires. rentibus, in Nobilitate potissimum consistunt. Superioribus utique temporibus, equestrem miIitiam ad hominum millia centum & quinquaginta, vel, ut alii majorem etiam ineuntes numerum volunt, ducenta millia e sola Nobilitate confici posse , gloriati sunt Poloni. Sed in ea ratione ineunda aliquid humani passi esse videntur ; nisi si qui Nobiles comitantur, lixae & calones in eum censum reserantur. Illud utique constat, non aliud Euro- ω Pae
514쪽
pae Regnum tanta Nobilium multitudine conspicuum esse. Nec ad stipendium persolvendum opes desunt , quibus praeter Cosaccos peditatus satis validus conficiatur. Quod si paullum modo eniti, ac vires intendere velint cives, tantum ex vectigalibus ac tributis pecuniae redigi nullo negotio potest, quantum ad numerosium exercitum alendum ac sustentandum satis sit. Sed eam rem maxime impeditam reddit, quod sine Nobilitatis auctoritate nullum extra ordinem tributum imperare Rex potest. Itaque Ecclesiastici Iuxta & Nobiles haud facile sibi persi deri patiuntur, ut desiis facultatibus quidquam in publicum conferant, nisi ultima necessitas urgeat; & si maxime adducuntur, facile tamen in pendendis tributis defatigantur. Quare fit, ut diuturnum cum essicacitate bellum Polonus gerere dissiculter possit. Nobilitas ad militiam evocata tardissime & cunctabunda convenit; nec imperia obedienter accipit. Inutilis denique lixarum & calonum turba caipso exercitu quintuplo major esse solet in militem Polonicum immane quantum praegravat. Ea enim ipsos Poloniae agros foedum in modum evastat, & rei frumentariae inopiam emcit, ut & alimentis milites , & pabulo Jumenta egeant. q. I . Sequitur ut de forma Reip. paucis aga-Formamus. Res Polonica ab uno quidem administra- regimi tur , qui ct nomine & apparatu Regio est insignis: ' 'ceterum, si circumscriptum nimis imperium spectes, revera nou multo majorem quam Princeps aliquii aut Praeses liberae Reip. potestatem habere videtur. Is voluntaria electione, ad quam unusquisque, qui praesens est e Nobilitate , suffragii jus habet, creatur. Quanquam autem in novo Rege creando Poloni a stirpe Regia haud temere recedere consueverunt, succe rem tamen ,
515쪽
quoad superior Rex viveret, designare pertinaciter recularum. Nimirum ad interreguum rem
redire latius esse putant, quod per id tempus &morbos labesque superiore Rege adhuc vivo in Rempublicam torte invectas commodissime lauari, Omniaque in pristinum flatum restitui, & Cultas libertatis labefactandae vias praecludi nullo negotio polle, persuasum habent. Ceterum,
ne qua per interregnum seditio aut tumultus existat, multo, quam ante , severius ea tempestate
justitia administratur. Archiepiscopus Gnesnensis per idem tempus Primatis Regni, seu, ut Vulgo vocant, Directoris, & quasi Interregis personam sustinet. Ceterum, exteros Principes, quam Nobiles indigenas, ad Regnum evehere Poloni Jam
dudum maluerunt, rati fore, ut eo pacto aequa- Iitate Nobilitas contineretur: propterea quod indigena in propinquis & amnibus extollendis or- Iaandisque multum charitati ceterisque animi motibus indulgeret: peregrinus contra omnes odii &amoris caussas procul haberet. Id institutum Iam inde ab Jagellone, Lithuano, servarum: actum quidem magnum in primis commodum ex ea receperunt , quod Jagellone ad Regnum evocato cum Polonia Lithuaniam comunxerunt. Ceterum, quo minus Regnum ad Sigismundum Suecum delatum, laetum Polonis ac secundum exstiterit, non una memoratur caussa. Ea enim est Regni utriusque ratio & indoles, ut uniuS regi imperio utrumque simul vix possit : accedit, quod per eam occalionein Polonus gravissimo bello implicitus erat cum Sueco ; quo bello, nisi Sigismundum Regem creatat , omnino sublevatus fuisset. Ab Auitriacis creandis Regibus Poloni semper abhorruerunt, veriti, ne eadem, qua Hungari & Bo- hemi, conditione uterentur. Superiori tempor ,
516쪽
inito de novo Rege creando suffragio, duos indigenas , alium post alium, ad Regnum evexe runt. Ceterum, futurumne sit, ut ea re factiones & partium studia sopiantur, nec ne, tem Rus, rerum Omnium magister , docebit. RexsuNfragio creatus, et1 bonis praediisque, quae ipsi sunt attributη, ingentes quotannis reditus percipit: ei quoque soli munera & honores mandare, ceteraque R ni commoda pro lubitu elargiri ac distribuero Jus fasque est. Ceterum, novas leges con-daς, bellum indicere, tributa imponere, aliaquCUMQris momenti negotia suscipere, sine ordinum auctoritate & consensu, haud licet. Constant autem ordines Polo ni te ex Episcopis & Abbatibus nonnullit, ilem et Palatinis, ii vulgo Woywodae dicti , Provinciis cum imperio praestuit Castellanii, seu castellorum: aut arcium Praefectis, &primariis Regni Ministris: hi Senatum constititam qui olim centum di quinquaginta hominum num rum explebar. Accedunt Nobilium Legati ediypriis regionibus missi: hi a Polonis vulgo NunciiίTerrestres, a Germanis Eandvooden appellantur : eorum potestas fere eadem est, quae fuit olim Tribunorum Plebis Romanae. Decreta quip pe Comitiorum ci Seuatusconsulta labefactarist irrita fieri unius intercessione pollunt. Itaque in Comitiis isti homines non minus adversus Regem, quam principes Regni Ministros, libere linqui consueverunt. Hinc fit, ut in iis res sine ordine fere ac consilio peragantur, & Comitiorum fructus omnis, ob unius hominis pertinaciam intercidat: praesertim quum certum tempus sex
videlicet hebdomadae) Comitiis sit praefinitum quod tempus Poloni haud temere, nec nisi in paucos dies, prorogari sinunt. Ceterum, istud jus atradicendi animam suae libertatis appellare Po-
517쪽
F 'Ionia Contigui atqae vicini.
loni solent. Vacua, ut vocant, beneficia Nobilitati rellituere Rex necesse habet, nec ullum eorum aut sibi reservare , aut in liberos conferre ἔnec denique ulla Nobilium praedia aut emere aut possidere ei licitum est. Nec etiam rerum forensium cognitio penes Regem et t. Scilicet summum Tribunal primus Stephanus Batorius Rex constituit, in quo certi homines ex Nobilium ordine delecti Jus dicerent: his per vices quotannis su ceditur, nOVique creantur Judices, qui per semestre spatium Petrocoviae, &per reliquum tempus Lublini Jus dicant, & caussas civiles sine provocatione dijudicent. Graviores tamen caussae in Comitiis disceptantur: capitis autem Caussas, quae ue ad fiscum Regis pertinent, Rex ipse cogno-1cit. Ea Reipublicae forma et si a Polonis vehementer adamatur, ut quae cum insita genti fero- Cia apprime congruere videtur; plerumque tamen impedimento est, quo minus negotia publica recte atque ordine peragantur, di consilia mature perficiantur: adde quod eo regimine vastissimi Regni vires vehementer debilitentur, maxime si quando privatim a Rege Nobilitas dissideat,& aut palam
tumultuetur, aut occultiS eum odiis prosequatur.
q. IS. Reliquum et i , ut finitimas Poloniae
gentes breviter attingamus. Qua pertinet ad Germaniam , ex utraque parte hostilibus incursionibus patet: terras maxime hereditarias Imperatoris, quae sunt in Silesia politae & item aliquem
Hungariae angulum, attingit. Quanquam autem Germanicum Imperium multo in Moribus, quam Polonia, opibus ac viribus pollet, rationes tamen utriusque Regni haud ferunt, ut aliqua caussa exillat, quae utramque inter se gentem temere Committat sollidatque: nisi si quando Polonus una eum reliquis obsistat, ne vel Imperator, vel ex
518쪽
Principibus aliquis summum Germaniae imperium invadat. Id ubi usu venerit, Polono non minus ipsi Germani, quam reliqui Principes, quorum , ne sub unius ditionem res Germanica veniat, iu-tercst, satis magna haud dubie manu praesto forent. Austriaco autem ipsi per sese vires ad Po- Ioniam vi subigendam, di ad terram tam vastam, planam, frequentem, &, quod paput est, castellis ocisque munitis non admodum firmatam, tutandam desunt. Et, ut alia omnia auxilia desint, Turca tamen haudquaquam Committet, ut armis ibi multum Austriacus proficiat; nec vero ab ea Parte quisquam commodius reprimere Austriaci impetum aut retardare potest. Ceterum, ut Vo- I untaria electione sibi Regnum deferretur, Austriacus equidem saepius Optavit; Polonos tamen prudentiores, ut id facerent, adducere nunquam po tuit, Veritos, ne quod ab ea re periculum libertati crearetur. Accedit, quod fere a Germanorum indole ac moribus ea gens abhorret, modestiam inprimis ac parsimoniam eorum aspernans. Interest autem maxime Polonorum, ne reliquam
Hungariae Superioris partem Turca ditionis suae faciat, nedum in Moraviam imperium extendat expeditum enim inde & compendiarium iter in interiora Regni Polonici foret. Et ex diverso maxime quoque cum Austriaci, tum universae Germaniae interest ne Poloniam Turca in suam rei. digat potestatem, ingens quippe aditus per eam pateret in Germaniam. Vetus enim Philippi Melanchthonis effatum. Si Turca in Germaniam et eniet, veniet per Poloniam, nequaquam ab inspirata quadam vaticinatione proficiscitur, sed Geographica ratione, Ceu fundamento, nititur. Ceterum, e re Poloni a juxta & Germanica esle videtur, stabilem ab utraque gente ac mutuam una G g s citiam
519쪽
citiam coli, propterea quod fines mutuo tueri magnam partem uterque populus potest: adde, quod Polonus ingens e Germania Commodum eboum ac salis venditione capit. Quod si suscepto adversus Austriam bello Polonus longius progresse sus fuerit, perieplum est, ue a tergo eum Moscus iuvadat; ni alius, qui ejus impetum repellat, hostis ob iciatur. Rursus Austriaco incommo , dare Polonus pbtest , si quando ille vel GallicΩ, vel Suecico, vel Turcico distineatur bello. Itaque jam pridem Austriacus connubiorum necessitudineae vinculo itu perpetuum sibi devincire Polonum,& simul aliquam in Senatu factionem suis rationibus addictam habere studuit. Eandem quoque viam insistere GaIlus haudquaquam neglexit, uφab Austri ci partibus Polonum abduceret. Nec ea Principis utriusque aemulatio, dum pari uterque studio Poloni benevolentiam & amicitiam captat, inutilis rei Polonicae fuit. Brandeburgici
quoque sines maxima parte pertinent ad Polo niam. Is suis subnixus viribus, si bellum advervsus Polonum suscipiat, haud magnum Operae pretium fecerit: ussu tamen compertum est, cum aliis junctum Eoloniae vehementer incommodare posse. Quanquam e diverso metuendum eli, ne Oblata occasione Polonum aliquando totius Borus. siae potiundae cupido incessat : aeque ac Brande burgicus, temporis opportunitate usuS, 1uminam sibi ac infinitam in Borussia poteitatem vindicavit. Dum tenuit inter Suecum & Polonum certamen ac contentio, Danus Suecum in se avertendo, utilem Polono operam navare potuit. Ceterum, ea controversia penitus sopita Jam& composita, caussae nihil est , cur Danum Polonus magnopere resipiciat. Suecum Polonumque ad pacem & amicitiam mutuo colendam ea PQ-
520쪽
tissimum caullii dubet impellere, quod subvenire sibi invicem di mutuam navare Operam adversus Moscum possunt. Finium, quos magna ex parte cum Mosco Polonus communes habet, regum
dorum disceptatio magnam contentionum materiem praebet: ceteroquin utrumque Regnum vi
ribus se te par esse videtur, nisi quod Polonus per se virtute bellica praestat. Rusio forma Reip. summam enim & infinitam potestatem habet multa magnaque prae Polono commoda affert. Magnum quoque ad vires utriusque Regni aestimandas ponderandasque momentum facit Sinolens iurbis possessio. Ad eam igitur recuperandam Polonus omnem intendere curam & cogitationem debet. De cetero mutuam sibi opem ferre adversus Turcam Princeps uterque commodissime potest ; itaque in omnes Mus bello paceque acti Ones intentos eos esse oportet. Tartarorum vicinitas magna Polonis incommoda affert. Vaga enim& rapto vivere assueta hominum colluvies, postquam incursionem ex improviso secit, magnam hominum aliarumve rerum praedam agens, praecipite se iuga recipere consuev it , itaque quum Veloci cursu vagi passim & infesti praedones oberrent . nec in tanta egestate, qHod eripiatur , habeant , illatas clades rependac nequidquam instituas, etiamsi e latebris suis protrahere immanem belluam velis. Quare fit, ut barbara & profligatissima multitudo , nisi ipso facinore deprehensa poenas capite luat, impune sere caedibus , rapinis,& omni in)uriarum genere in obvios quosvis graDictur. Polonos equidem a Tartarorum incursi nibus tueri adhuς Princeps Moldaviae poterat: quippe qui eos transitu, qui per Moldaviam recta in fines Polonorum est, prohibere nullo negotio Va