Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

SAMUELIS PUFENDORFII

MONARCHIA

PONTIFICIS

ROMANI LIBER SINGULARIS.

533쪽

MONARCHIA PONTI

FICIS ROMANI.

E Pontifice Romano disputari bifariam potest: vel enim ea Religionis

capita, quae a reliquorum Christian inutirum dogmate abhorrent, in disquimtionem veniunt di quatenus ea videlicet aut congruunt cum Sacris Liu ais , aut pugnant: item, quatenus ea ad aeternam salute m comparandam, aut utilia sunt, aut noxia:

-vel de civilipejus potestate disseritur ι quatenus Mille et non silum magnam Italiae partem impe aio complectitur', verum etiam totius Orbis Chri- .stiani Principatum, saltem in rebus Divinis, sibi -arrogat, & re ipsa ejusmodi potestatem in eos E pae Reges, Principes ac Respublicas, quae ipsius iectam sequuntur, usurpat. Quorum alterum , est ab initituto nostro alienum, ita Theolo is disceptandum relinquimus. 1 Alterum vero est elusi modi, ut illud a perito rerum civilium negligi nequaquam debeat. Summam enim Prineipum potestatem haud parum immutari ab egusmodii imperio E lesiastico & circumscribi, immo min. tilari, constat. Atque tam arcto cum civilibus ra--tionibus nexu copulata Religio est, ut ad colla summati Politici cognitionem magnopere pertineat, scire, quibus orta initiis Monarchia Ecclesiastica in tantam magnitudinem excreverit, qui busve scintia ration jbus d ad hunc usque diem

534쪽

Caeeita Gentilisseu Ethnica.

O DE MONARCHIA

conservata fuerit. Ea re simul apparebit controversiarum, quae hoc tempore inter Christianos agitantur in Occidente, ratio, & quatenus ea seu ex diversa Sacrarum Litterarum interpretatione, seu rerum humanarum respectu promanent, in propatulo erit. Quibus rebus penitus persipectis, vir prudens & emuncta. naris , C qua Controversiae componendae spes reliqua sit, suspicari s cile potest. g. 2. Ceterum, ut rem ab ultimo repetamus initio , ante natum Christum , praeter Judaeos , omnes totius Orbis nationes densissiinis superstitionum tenebris involutas . & in 1umma rerum divinarum ignorantia versatas esse constat. Nam quae de Diis vulgo tradebantur, ea maxima ex parte ad fabulas aniles referri. & in turpissimis rere commentis numerari poterant , Quanquam inter eruditos, quive supra vulgus sapere sibi videbantur , haud deerant , qui paullo saniorem de rebus divinis & statu animi opinionem haberent, ct in hoc genere minus, quam ceteri mortaleS, ineptirent: ita tamen confusa erat ipsorum disputatio & imperfecta, ita ambigua, nec constante ratione subnixa, fluctuabat ut ne ipsis quidem ad extremum ratio suae sententiae constaret. Virtuti operam esse dandam plerique omnes viderunt quidem & perspexerunt: ceterum, vim ejus a potestatem ignorarunt; omnes quippe virtutis fiuctus commodis vitae civilis & gloria honoribusque metiebantur. Nam quae de praemiis poenisque pro suo cuique merito post obitum divinitus constitu. tis Poetae memoriae prodiderunt, ea, qui prudentissimi videri volebant, pro fabulis commentitiis, ct terrendae plebi ac refraenandae confictis habe- . baut. Reliqua multitudo omni fere rerum coele-

istium cogitatione soluta in . diem vivebat. Nee

vero

535쪽

PONTI PIGIs ROMAN I. 49 vero apud Ethnicos ulla Religionis disciplina &institutio fuit, nec quae de rebus divinis scire nos

oportet, certis comprehensa capitibus erant. Cultus divinus quoque maxima ex parte constabat e

sacrificiis , caerimoniis, & statis diebus festis: qui

tamen ludis, spectaculis, omnique luxuriae genere potius, quam rerum divinarum contemplatione, transigebantur. Perspicuum igitur est, ab ejusmodi Gentilium Religione nec vitae morumque sanctimoniam vivis, nec spem ullam aut solatium morientibus afferri potuisse. q. 3. Solis Judaeis ea tempestate Deus verae Iudai Religionis mysteria, quae ad animae salutem viain Religio. munirent, patefecerat. Inter Judaicam tamen

Christianam Religionem magnum interrectum intervallum erat. Illa quippe Liberatorem generis humani , tanquam omnis salutis fontem , spe, promissis, ac typo quodam adumbrabat; haec oraculorum fidem jam impletam prae se iere, Messiamque jam adventasse docet. Illa multis gravibusque caerimoniis onerata & quasi vestita fuit; equibus multae ad Rempublicam ct indolem *us gentis accommodatae fuerant , ut sacra Judaica propter diversitatem institutorum aegre suscipi ab omnibus nationibus possent. Hisce ritibus institutisque intervallum ingens inter Iudaicam gentem & reliquas nationes interJectum fuit, ut his haud facilis ad illam aditus pateret.

Quanquam nec iis usque adeo omnis ad aeternam salutem aditus interclusus erat , ut non reposita

in venturo Messa fiducia, adipisci eam possent. Inter Iudaeos quoque nonnulli traducere Gentiles

ab idololatria ad verum Divini Numinis Cultum ..... satis contendebant; maxime eos, quibuscum ipsis usus aliquis aut commercium intercedebat. Ue rum enim vero nondum placuerat divinae Sapien-ι tiae

536쪽

Christia ia

hus sub servit.

492 DE MONARCHIA

tiae, certos legatos seu Apostolos , peculiaribus instructos dotibus, in omnes mundi partes mittere, qui cunctos populos ad suseipiendam Religionem Judaicam invitarent. Nain quod singuli, pro se quisque, aggregare Paganos ad verum Di vini Numinis cultum nitebantur, id ad summam, Comparatione totiuS universitatis, haud multum profecit. Porro Judaei a praerogativa judicii Divini elati, quum tanquam adoptivus Dei populus & reliquas Gentes dignitate antecederent, &eorum propria unici Templi Divini possessio esset,

reliquas nationes ad unum omnes tum temporis prae se contemserunt. Atque ita quarundam Caerimoniarum ratio ferebat, ut a familiari reliquarum Gentium usi abstinere quibusdam in rebus

Cogerentur. Itaque acerrimum reliquarum nationum in Judaeos odium, & horum in illas mutuum, ex Ca re , ut fit, exortum, impedimento fuit, quo minus longe lateque semina Religionis Iudaicae propagarentur. Nec Templi Hierosolymitani, publici ac solennis cultus caussa, adeundi

necessitatem concoquere ulla gens poterat, indignum esse rata, non Qusdem sanctitatis templum exlirui a semetipsa in suis finibus posse. Denique qui lacris Judaicis exteri initiati fuerant, non eodem, quo indigenae, dignitatis loco aut gradu censebantur; ut pauci ex illerent, qui propter Judaicam Religionem contemtum illum, cui obnoxii esse peregrini ilent, subire vellent. f. q. Sed Christiana Religio non solum in multo

clariore luce posita est, multisque prae Judaica commoditatibus gaudet, quae Theologis relinquimus: verum etiam ab iis est rebus immunis, quae Iudaicum cultum peculiarem omnino & a reliquarum Gentium institutis penitus seJunctum reddiderunt : eaque habet omnia, quae ad Religio- .

537쪽

nem universalem pertinent. M proinde suscipi eam ab omnibus mortalibus oportet. Quod quidem ad genium & indolem Religionis Christianae

perscrutandam & penitus cognoscendam, inprimis observatu dignum est. In ea quippe haudquaquam peculiarem sibi locum Deus , ad facienda sacra, delegit, nec alium alio sanctiorem esse aut augustiorem voluit , ne qua Gens queri de longinquitate Templi Jure merito posset. Ubique purae ad Deum manus tolli, ubique sacra fieri ac preces fundi possunt , nec Jam ulli templo tantum inesse dignitatis voluit, ut ibi potius, quam alibi supplicum preces admissurum se promiserit. Pari omnes Christiani loco, quod ad Religionem attinet, habentur, nec causIae quidquam est, cur illa Gens ma)ores sibi spiritus sumat, seque efferat, aliisque praeponat. Heu nou es Iu sit Di.

us neque Graecus, non est servus neque liber. vs. 11.

Omnes enimvero unus esis in Christo Iesu. NuIIi generi aut familiae Deus praerogativam Voluntatis suae ejusmodi dedit, ut ejus proprium ac perpetuum ministerium divini cultus esset, contra quam

apud Judaeos cautum divinitus erat: jamque promiscue omnes, dummodo Religionis Christianae mysteria probe edocti, & ceteris, quae ad rem

Pertinent, artibus ac virtutibus ornati fuerint, ad procurationem rei divinae adhibentur. Nec in Religione Christiana quidquam obstat, quo minus

mutuam inter se omnes homines amicitiam coiniant , & auris naturalis ossicia sibi invicem praestent. Quod si genuinam Qus naturam ac indolem coninsideres . eam ab omni rerum caducarum & fluxarum respectu remotam penitus, & commodorum hujus vitae cura solutam esse constat: nec in se quidquam continet, quod societates civiles earumque leges, quae cum Jure naturae congruunt, aut

538쪽

mutet aut perturbet, aut ullo denique ineommodo assiciat: quin potius etsi is proprie finis ei propositus haud est majoribus eam praesidiis firmat, arctioribusque vinculis constringit. Nihil quoque continet , quod cum eo, quem sibi societas civilis propositum habet, scopo pugnet, aut prohibeat , quo minus aut sub tutela Magistratuum vitam honestam, tranquillam & securam agere, aut omnia ac singula summae potestatis munia ex praescripto legis naturae atque rectae rationis , &ex usu Reipubl. obire & peragere, aut Cuncta Reip. quae ad praescriptum legis naturae conirmata sit, administrandae munera gerere, curatio-nmque rerum civilium agere salva Religione Christiana poesimus. Quinimmo magnum ad ea con sequenda momentum habet Christianorum disciplina: ut quae cum omnia Iuris naturae Praecepta, tum ea, quae poenis ac suppliciis sanciri in legibus civilibus minus commode potuere , tradit &siummopere inculcat: ac denique suum quemque munus, dummodo ne cum lege naturae aut honestate pugnet, cum cura & fide gerere & adminis strare jubet. Atque hac in parte nulla toto terrarum Orbe seu Philosophiae, seu Religionis secta, aequiparare Christianam Religionem potest r id

quod ex accurata singularum comparatione facile apparet. Quae quum ita sint, non solum unumquemque mortalium, quum animae siuae rationem reddere DEO debeat, Christiana sacra suscipere, verum eos etiam , qui gubernacula rerum humanarum tenent, introduCere ea in Remp. aut introducta tueri, ob easdem, quas supra commemoravi , causas oportet: idque ossicii & muneris Magistratibus nominatim mandati ratio postulabat. Quod si ii, quos dixi, fluctus Religionis haud satis luculenter sele ellserunt, nee a Paganorum

539쪽

ti Turcarum moribus vita complurium Christia, norum discrepat, hominum id , non Religionis est vitium ἔ sunt quippe , qui pro innata sibi molitia , quum ore profitentur doctrinam , factis r sellant, nec magnopere laborent, ut, pravis c piditatibus ex animo funditus evulsis & electis . doctrinae salubritatem integritate vitae ac morum sanctimonia comprobent. f. s. Ceterum, quemadmodum haec nemo sanae Statormentis in dubium vocaverit; ita insignis hic tur quaestio: Num Religio Christiana ita sit m-εioniadi- parata, ut Ecclesiae regimen penes alium , quam recti . qui Principatum & imperium cuilusque Reip. tenet, esse debeat, necnep Aut, quod eodem redit , utrum Christianae Religionis regimen ext

rius obtinere omnes Sacerdotes, an unum ex illis, in quem nihil omnino juris Magistratus ci vilis haberet, necesse sit , nec nep Aut, utrum oporteat unum esse, qui Christianae Religioni summo cum imperio praeesset, & e cujus nutu reli. quae Christiani Orbis Reipublicae & Principes . quod ad Religionem attinet, pendeant, nec ne e Eam quaestionem nonnulli huc recidere putant; Utrum unamquamque Remp. suo ipsius ac peculiari imperio regi pro institutorum cinusque di boni publici ratione fas sit, an reliquas Orbis Christiani Respublicas uni se subjicere , & quasi in servitutem addicere, Q usque commodis inservire, cum suo ipsarum incommodo aut exitio, necesse sit 8 Exterius autem Religionis Christianae regi men accipimus pro Qusmodi potestate, cujus vis potissimum posita est in mandando certis homianibus ministerio divini cultus, in regendis iisdem summo cum imperio. in dispeniandis bonis cul tui divino coniucratis, in ferendis legibus, quae ad exteriorem Religionis incolumitatem utilest esse

540쪽

DE MONARCHIA

esse videantur, in earundem vi & auctoritate pro imperio tuenda, cognoscendisque & disceptandis Controversiis, quae variis ex Caussis existere inter Clericos possunt, & quae his similia sunt. Distinguimus autem externum Ecclesiae regimen, ab Qusdem ministerio, quod in explicandis Religionis Christianae mysteriis & dispensandis Sacramentis consistit: earum autem rerum procuratio Sacerdotibus sine controversia debetur. Intelligi vero ea quaestio debet, de Ecclesia Iamplantata ij consitata , non de adhuc consituenda , plantanda. Etenim quum Chrillianorum dogmata a reVelatione divina ceu fonte promanarint: nihil loci humanae potestati ad suscipiendum Religionis regimen relinquitur, antequam ab iis , quibus ea divinitus data potestas est, prolata in medium &tradita fuerint. Discipulos quippe suos Servator noster post resurrectionem tanquam legatos & Apostolos in omnes mundi partes ablegavit, ut semina Christianae Religionis spargerent, & saluberrimam doctrinam mortalibus promulgatam ubique gentium inveherent: eam vero annuntiandi lacra mysteria facultatem eis non Magistratus ali quis , sed Deus ipse dedit: itaque adversus eos , tanquam Dei legatos, non minorem prae se ferinre reverentiam RegeS, quam imperita multitudo, quaeque illi ex ore divino hausta annuntiaverint, obedienter audire & suscipere debebant. Absut- dum praeterea, & putidum foret, CaS reS regen das & gubernandas suscipere, qoarum cognitione necdum imbutus ipse tueris p Hinc sequitur, ut ea quaestio non nisi de imperantibus orthodoxae Religioni addictis intelligi debeat ; non de iis, qui vel Christianorum dogma omnino contemnunt & repudiant, vel sedlam pravis opinionibus

di erroribus, quod ad praecipua Religionis Chri stianae

SEARCH

MENU NAVIGATION