장음표시 사용
521쪽
praesentia serunt, quod quum antea Princeps iste Beneficiarium sese Regni Polonici professus es Et, quanquam Turcae quoque stipendiarius fuerat in fidem ac potestatem Turcarum sese penitus
permisit anno EI LacXLI. ut jam ad ipsorum nutum unice Eircumagatur. Utilem quoque ac fidelem operam adversus Tartaros Polono navarunt
Cosacci, quippe qui in Isthmo Tauricae Cherso. nesi positi, viasque insidentes, Tartaros, quum
domum redeunt, excipere in itinere & opprimere postunt. Verum Poloni Cosaccos male & inclementer habitos penitus a se alienarunt, effeceruntque, ut ex iis non minus detrimenti , quam olim commodi ceperat, res Polonica in praesentia caperet. Ac nisi Colaccos sibi Polonus quo-ViS modo reconciliet, verendum est, ne illi sese vel Mosco vel Turcae dedant, aut ab hoc penitus deleantur. Quod si fiat, insanabilis ab ea parte plaga rei Polonicae imponeretur, quae finitimas
Ucraniae regiones ea contagione infectas evertere & pessum dare funditus possit. Turca denique
in tanta propinquitate finibus Polonorum vehementer imminet, tantoque majuS ab eo periculum impendet, quanto viribus est superior: praesertim, quum Polonus & Colaccorum praesidio nudatus, nec externis fultus auxiliis fuerit. Nam, ut ut Turcico Polonicus equitatus par sit, tamen quomodo peditatus cum Glanietaris, praetoria Turcarum cohorte, paria facere possit, non video.
Quanquam Polonorum socordia potissimum &turbis intestinis factum est, ut superiori bello Turca poloniam insestis copiis ingressus, tam longe in ea imperium propagaret. Potissima equidem
otii a Turcis & tranquillitatis spes in Principum Moldaviae, Vallachiae, & Traniylvaniae amicitia cum Polono juncta reposita est, ut qui transitu
522쪽
arcere Turcam queant. Ceterum , quum eam spem ac commoditatem amiserint, seu sua ipso. rum culpa neglexerint; inprimis cavere debent. ne barbarus, acerrimus Christiani nominis hostis, longius aut latius arma victricia circumferat. V rum enim vero ne qua belli occasio hosti imma
nissimo detur, illud inprimis curae esse Polono debet , ut quantum in ipὶ est, tempore pacis, a Turearum finibus Cosaccorum incursiones praedationesque prohibeat. Neque enim alioquin ublio verti Turcae potest, quod infestos praedatores in latebris suis oppressis delere, & vastam Ucraniae solitudinem afferre omni ope nitatur. Quod si vero bellum Polonum inter & Turcam oriretur , a Pontifice aliqua Polono subsidii pecuniarii spes affulget. Austriacus quoque hoste ex parte in se averso , Polonum belli mole levare nonnihil. si velit, potest. Ceterum , Austriacus , dummodo non ipse armis lacessitus fuerit, Turcam adhuc quidem facile missum fecit, & a bello ultro inserendo semper abstinuit. Utilem quoque operam navare Polono inscus posset, dummodo spes esset fore, ut utraque genS, amicitia st bili ac firma Iuncta, perpetua animorum conspiratione coalescat. Quae quum ita sint, id scilicet reliquum est, ut Polonus non alia spe, sed suis
subnixus viribus, ex earum ratione ac magnit dine rei adversus Turcas bene aut male gerendae
conjectaram capiat, di pro re nata de belli sum
523쪽
E origine hujus Imperii ac rebus gestis primorum principum, certi strenihil . quod memoriae prodi posset, constat. Nam quae apud rudem &itterarum expertem gentem exstant historiarum monumenta, jejuna sunt, α rebus temporibusque vehementer confusa. Itis
lud utique constat , vastissimum Imperium in complures olim & parvos Principatus divisum fuisse idonea initantum deinde corpus coalesceret. Nos retrum gestarum summam breviter attingemus.
Anno I Icccc Ixx ix. Russi Christiana susceperunt sacra, quum Annam Basilii Porphyrogeniti, Grae- eorum Imperatoris 3 sororem, Vol omirus primeem matrimonio sibi junxilIct. Anno Ioccxxxv I i Rustiam uatius, Iattarorum Rex, Georgio Ruia Brum Principe, acie victo ac caeso, in suam δέ-tionem redegit : ex eo tempore Principes Russicia Tartarorum nutu dependerunt , nec, nisi ingenti temporis sipatio interiecto, Tartarorum du- Ioannes. gum excussere, Duce Joanne, Balilii caeci filio, quis imperii gubernacula susceperat anno cI c L. Hoc demum Principe magnis auctibus res Rusesica crevit, & ad justi Regni magnitudinem amplitudinemque provecta est. Is enim Regulos Ru Principes , qui Russiam inter se partiti erant, maxima ex parte in ordinem coegit, maxime Duces Tiveriae & magnae Novogardiae: in ea urbe tanta auri argentique vi potitus esse memoratur, ut ad praedam exportandam trecenta adhiberet vehicu
524쪽
ia. Is Ivan rodam, arcem haud procul Narva
g. 1. Joanni successit Basilius filius. Is Plest 31sill viam , liberam ea tempestate civitatem , annoci IIIIx. subegit. Smoleninum urbem Polonis ademit. Ceterum, ingentem calamitatem accepit a Tartaris Casianensibus. qui Moscuam urbem quoque diripuere. Successorem habuit Joannem Ioannes Basilidem, anno CId Iaxxxt II. tyrannum immaias illo nem ac crudelem. Is Casimum & Astraeanum, R' quae Regna Tartaricae ditionis erant, subegit, dicum Russiae Imperio comunxit. In Livonos barbarum ac foedum in modum saeviit; Furiten dino. Magno ordinis Teutonici Magistro, o truncato. Quamobrem Revalia di Esthia Sueco reliquae Livoniae partes Polono sese dediderunt. Initio quidem Balilidi secunda adversus Bolonum fortuna fuit, compluresque de eo victorias rei lit. Postea vero Plotstoviam aliaque loca de Rus.1O Stephanus Batorius recepit. Moritur Basilides anno CIDII xxv. Excepit eum filius, nomine Theodorus, seu Foedor Ivanovi ius, iners admin pisti, dum Princeps, cum quo Suecide possessione In-I vano-
griae armi& decertarunt. . .. . Wit
. g. y Mortuo sine prole Foedore, Principatum
malis artibus occupavit Borissus Gudenovius , il-Boris ἐlius amnis ; sed successu non admodum laeto,d Rommaximet quum de imperio contendere cum eo pseudo-Demetrius coepisset. Per eos tumultus Bo-rissus repentina morte exstinctus est anno cIIIocv.
Rus filius, Theodorus, seu Foedor Borissovitius. Magnus quidem Dua creatus est: ceterum, deficientibus postmodum Russis ad pseudo-Deme trium , captus itrangulatur, quum per semestre modo spatium inani Magni meis titulo ac nomine insignis fuisset. Qualem exitum pseudo-D εmetrius
525쪽
metrius habuerit ι & quomodo imperio potitus fit
Basilius Basilius Zushius, anno Cloiocv I. supra commemoravimus. Zuskius oblatum a Carolo IX. Suecorum Rege auxilium adversus secundum pseudo Demetrium quum initio recusasset, postea, cre-άcentibus indies viribus Demetrii. summo imploravit studio, Kexholmiam etiam, navatae operae mercedem , Carolo pollicitus. Is igitur aliquot hominum millia auxilio misit, Duce Ponto deIa Gardie. li quum utilem initio operam Rusio navassent, loca promissa, postquam tradere ea Moscus variis confictis caussis recusabat , vi ceperunt. Per eam occasionem Carelia quoque &reliquae Ingriae partes in Suecorum ditionem concesserunt. Quomodo in Polonorum manus Basi-hus Zushius venerit, & pseudo-Demetrio caeso , Princeps Poloniae, Uladislaus nomine, Magnus Moscoviae Dux appellatus fuerit , supra demonstravimus. Faedoro ν ἔ- Ad ultimum, Imperium Russicum sibi vin- ωlix. dicavit Michael Foedoroviigius anno CIDI cIII I quem ex Ioannis Basilidis filia Theodorus Mikitovietius, Patriarcha, genuerat. Is consecta Cum Sueco & Polono pace, rem Rusticam intestinis prolapsam turbis restituit composuitque. Successit Alexius . ei Alexius Michael itetius, filius, anno cI IdcXLVrζω ta h-Polonos petenS anno cI IDcLI II. Smoalenshum cis & Κioviam ademit; Lituaniam quo que foedum in modum evastavit. Livoniam inde eopiis infestis ingressus anno cIoII LXI. DOrp-tium, Kokcnhusum, aliaque minora oppida cepit. Rigae tamen obsidionem solvere, magna accepta clade, coactus est. Ceterum . pace deinde sancita, omnia quae ceperat loca Sueco restituit. Anno CIPI CLXI x. homo quidam seditiosus acirebellis, Stephanus Raletinus nomine, multum ei
526쪽
negotii Ecessivit; Casanum quippe & Astramnum
in suam potestatem redegit, & Moscoviae agros passim depopulatus, multas Rus Io clades intulit; donec ad extremum captus , dignas tantis facinoribus poenas dedit. Quo facto, ad obsequium S auctoritatein Russi omnes, quas Ramnus subegerat, regiones sunt revocatae. Bellum inde cum Turca exortum est, propterea quod e Cosaccis multi in fidem Magni Ducis concesserant. Eo bello Rusius fortuna non admodum 1ecunda est Hsius. Moriens anno ς1oId xxv. imperium filio, poeilae Foedori Alexovimo k infirma & aetate & valetu- Almo. dine Principi, per manus tradidit. Is quibus rebus η nomen nobilitaturus sit, tempus, rerum Omnium magi iter, docebit,f. s. De moribus ad ingenio gentis Rusticae uitioni.
Commemorare nihil fere habemus , quod cum in ioles.
magna ipsas gloria conjunctum sit. Neque enim Russi ita sunt exculti & politi, quemadmodum
pleraeque nationes Europeae. Litterarum autem usque adeo rudes sunt, ut in efformandis ac legendis elementis studiorum summam reponanti
Quin immo ipsi Sacerdotes adeo inficeti sunt de
Omnis eruditionis expertes, ut praeterquam legere unum alterumve Sacrarum Litterarum caput, aut
Scholion Evangeliorum , nihil calleant. Suspica. Ces quoque ac dissidentes sunt, crudeles, &Ωnguinis sitientissimi mortales. Rebus secundis in sistenter sese ac intolerabili fastu esserunt; adversis abseeto sunt animo & fracto. Iidem tamen magnifice de 1e ipsis sentiunt, nec ullo satis magno Cultu expleri insana ambitio potest. Ad quaestum ac foenuου callide faciendum non alia gens magis idonea. Scrvilia ingenia serviliter tractari & imperii severitate contineri in ossicio gaudent. Quemadmodum omnes fere ludi in pugnas ac verbe-
527쪽
ra desinunt, ita fustium & flagellorum magnus apud eos & frequens est usus. Russi vasto sunt
ac robusto corpore, & omnis generis incommoda & labores, frigus & inediam facile patiuntur. Ceterum, ad manus justo praelio conserendas, aut urbes obsidendas param habiles sunt milites: nam ordines facile turbantur, propterea quod main j orem in hoc militiae genere scientiam rei militaris hostes tenere credunt. Verum, ubi in praesidio sunt locorum munitorum, acriter sese defendant, & oppugnantium impetum, donec ad ultimum necessitatis ventum sit, sustinent. Sunt enim non solum laborum atque aerumnarum patientissimi, verum etiam tam misera utuntur conditio ne, ut, ubi deditionem fecerint, ultimum supinplicium a Magno quippe Duce gula laqueo
frangitur, J effugere nullo modo possint. Rem tamen militarem indies magis magisque excolere student, adhibitis ad id ducibus ac praefectis, Germanis genere & Scotis, qui milites usitatas in re- Iiqua Europa artes belli & exercitationes edoceant. Russis autem ipsis apud peregrinos stipendia iacere, & sub eorum signis rei militaris usum sibi comparare, non licet: metus enim illico Magnum Ducem incessit, ne populares rei militaris cognitione, apud exteros parta, subnixi, res novas moliantur.
I. is. g. 6. Quae in ditione Magni Ducis est terra,
longe lateque patet, quanquam magna terrae vastissimae pars sylvis densissimis, locisque incultis ac desertis horret. Incolae in tanta agri bonitate, frumento, pecude, farina, piscibus, tae, pelibbus, ac reliquis rebus , quae ad usum vitae humanae pertinent, satis abundant. Magnam quo que mercium copiam suppeditare exteris habent, maxime pellea, inter quas eminent debellinae, Ionῖς
528쪽
longe pretiosissimae, incredibili studio a finitimis expetitae) pisces salitos, Casiaram, sperma ceti
aliorumque pistium marinorum est, inter cupedias mensae apponi solitum ) tergora varii generis, maxime coria rubri coloris, sevum, ceram, melis Cineres, sim ina, Cannabin , & similia. Importantur autem merces hae: serieum, vestes auro vel argento intertextae, panni lanei, tapetes, Eslargaritae, gemmae, aromata, vinum 3 sed hoc parcius &c. Nicotianam herbam sive Tabae. Cum importari hoc tempore prohibitum est. C terum , merces mercibus permutare, nec praesenti emere pecunia, in commerciis Russi consueverunt; nec enim exportari pecuniam e Russia licet. Potissimum commercium constitutum habent in urbe Archangeli , quam navigationem Angli primi detexerunt anno CIPI LIII. atque etiam. nunc una Cum illis eo vela faciunt Batavi AHamburgenses. Antea quippe ad Narvam ac Re- taliam suum cursum direxere; quod iter sicuti compendiarium erat exteris, ita ad Suecorum Dano Tamque verationes vehementer expositum fuit.
Volga denique fluvius magnam exercendi cum Persis Armeniisque commercii per Regnum Astr canense facultatem praebeteg. 7. Quod ad Reipubl. formam attinet, con-Form4ssat, Magnum Ducem cum lingua vernacula xmι Cnaar Rusti appellantὶ infinitum obtinere im- μ' perluin, & pro arbitratu suo ac libidine omniaugere ac moderari, eique populos subjectos sine ore ac modo parere, ut non civium, sed manis Cipiorum in numero habendi esIe videantur. Nec enim gens servituti nata mitius ferre aut Capere .i imperium potest. Caecum ac servile Rusiorum 2ς' Obsequium vires vehementer firmat & auget. Eae per se magnae sunt, quum propter copiarum mul-H h a tituἀ
529쪽
titudinem, potest namque exercitum ad centum militum millia conficere tum propter immensa,quae percipit quotannis, vectigalia , & quas dudum partas tenet divitias. Reditus annui non solum e 1tipeudiis & vectigalibus terrae vastissimae, verum etiam ex uberrimo & quaestuosissimo pellium Zebellinarum commercio se3us enim λlus Magnus Dux potestatem habet, constant, & nitallor, idem cx cauponis & diverPriis quinium solus facit, ingenti sane & uberrimo compendio, est enim gens ista gulae & luxuriae longe deditis sima. Principibus peregrinis eorumque Legatis pelles Zebellinas pro munere mittit: ipse aurum &argentum renumerationis nomine recipit. Ad ultimum , Imperialibus nova eaque minori figura signatis , alterum tantum imponere pretium, &ad eam aestimationem accipiendam compellere subjectos nullo negotio potest. Itaque fieri non potest , quin Magnus Dux immensis assiuat divitiis. Hac denique commoditate ceteris regionibus Moscovia praestat, quod a tergo hostilibus incursionibus haud patet: nam eas regiones, quas ad Caurum, Septentrionem & Aquilonem vergunt , mare vastum ac impenetrabile circumfluit, aut deserta in immensum spatium porrecta cimgunt.
q. 8. Superest , ut de finitimis Moscoviae po- . pulis, pro instituti ratione, breviter agamus. Qua spectat Orientem, ad Persiae fines Russia pertinet. Utraque gens sibi invicem haud magnas inferre clades potest, quod intermissis mari Caspio, &impeditis itineribus, adhaec vastis intenectis λlitudinibus, haud facilis ultro citroque aditus est: Nec ullum operae pretium famarae videntur, si ab ea parte fines imperii proferre niterentur. C terum , conflato cum Turcis bello, utilem sibi invi
530쪽
invicem operam naVare queunt. Tartarorum vicinitas multa Mosco incommoda affert: perfida enim gens pactorum ac foederum fidem haudquaquam servat; in furta & latrocinia unice intenta, nec . nisi infestos praedatores in ipso facinore oppressos occidas, ulla injuriae persequendae potostas datur: quod tamen factu haud facile est, propter instabilem vagae multitudinis sedem, & fugae effusior velocitatem. Inter ipsos Tartaros, ii, qui Crimenses dicuntur, plurimas maximasque Russis calamitates inserunt: ad eos igitur compescendos repellendosque, validum equitatum in stationibus habere coguntur, qui finibus praesidio sit : ad haec Cosaccis Dunensibus Tartarisque Calmucensibus& Nagajensibus a tergo immissis, averti a finibus Russorum facile possunt. Quod si Κioviam& al, quam Ucraniae partem Russi tenerent, firmissimum eis propugnaculum, & ad infestos praedones retundendos, & Turcarum impetum repellendum, constituiqm seret. Neque enim Turcarum fines Russi attingunt, nisi qua pertinent ad Tartaros Crimenses, qui Turcarum Beneficiarii sunt, &, ut ita loquar, canes venatici. Maxime tamen interest Rusti , ne Turca tota potiatur Ucrania: ea enim subjugata, Cosaccorum ac Tartarorum Crimensium opera misere vexare Rullas& magnis afficere cladibus posset. Polonicae gentis inprimis rationem habere Russos oportet: ea quippe propter situs opportunitatem gravissima Moscis incommoda afferre potest: praesertim quum in acie Polonicus miles Moscum virtute bellica longe antecedat. Quanquam & hic opes suas adversus Polonum hostem peregregie firmavit, posteaquam , SmolenSko , Severia, & Κiovia subactis, fines adversus hostiles incursiones munivit.