장음표시 사용
541쪽
nianae capita attinet, insectam sequuntur. Iis enim gubernacula regendarum Ecclesiarum permittere, perinde stultum & ineptum foret, ac si iupo ovem commiseris. 6. Hujus quaestionis triplex institui tractatio potest. Ac primum quidem quaeritur: Utrum ea ineui ι- regiminis Ecclesiastici necessitas cum indole & cunque natura cujuscunque Religionis comuncta sit, necne Z Sucundo loco, An ea ex genio Christianae a.Ei ''' Religionis proficiscatur Tertio, An denique de coelo missa divino quodam instituto aut decretonitatur, nec ne i Necessitatem eam ex propria cu-Jusque Religionis indole promanare, haudquaquam nobis veritimile videtur: ratio certe nulla est, quae id evincat. Neque enim intelligi aut concipi mente humana potest , quid caussae sit , cur divelli imperium ac distrahi ob divinum cultum, & ex uno duo fieri regimina, quorum par esset vis ac potestas, atque invehi in Remp. necessario, debeant: quum eJusmodi summae potestatis distractio, vel cumulatio potius, non aliud, quam perpetuam suspicionum, aemalationis, dissensionum ac motuum materiam in Rep. praebeat. Rursus, nequaquam inter se pugnat, Deum colere, & exterius divini cultus regimen ei committere , penes quem summa Rei p. est: modo illud ponamus, nihil ab imperantibus obtrudi suis popularibus, quod a veritate. Christianae disciplinae & cultus divini casti. tate abhorreat. In naturali equidem statu constitutus homo sicuti colere Deum necessario debet, ita quae Deo maxime probari crediderit, cultus divini ministeria , & ossicia fingere quisque prolubitu & instituere potest. Utprimum vero in so- Cietates genus humanum coaluit, iis haec concensa potestas est, quibus regimen totius societatis
crat demandatum. Vetustissimi quippe patresfami-Ii lias
542쪽
lias nullius imperio Reip. subjecti, quum ejusmodi potestatem in suas quisque familias inve-Σissent, eam tanquam hereditatem eximiam in filium natu maximum transmittere consueverunt,
siquidem poli obitum parentis, vitae rerumque omnium inter st communionem esse fratribus, collibitum fuerit. Rebuspublicis deinde constitutis, in Principes earum & capita non minuS r Ium sacrarum quam civilium translata potestas est; idque ob eam maxime nec sane levem causisam, quod si quae ad divinum pertinent cultum. uniuscujusque permissis arbitrio fuissent; fieri haud potuisset, quin in tanta novandi licentia , & cultus exterioris varietate, ingens rcrum omnium Confusio, contemtus, odia, dissentiones, motusque periculosissimi in Rep. exstiterint. Tametsi ienim ministerium divini cultus apud Judaeos, adoptivum Dei populum , certae cuidam familiae, tanquam hereditarium, assignatum fuerit & attributum; regimen tamen in Sacerdotes & Jurisdictionem divinitus sibi imperantes, in ea gente,
reservarunt: codem quoque initituto pleraeque nationes utebantur.
Ei chei 9- 7. Nec Mid praecipui hac in parte Christia
sti,naR.-na Religio habeat, Video: quanquam enim quae-ligionis dain cultus divini capita , quae captum mentis rQpyiς' humanae superant, nec nisi divina revelatione pa- ' tefacta, sciri aut cognosci possunt, Continet: non tamen ea re essicitur, ut regimen Ecclesiae penes alium, quam qui Reip. tenet imperium, esse debeat: modo, ut supra demonstravi, illud pon mus semper ac teneamus, summos imperantes exteriori illo regimine ad ejusmodi in Ecclesiam instituta invehenda abuti nequaquam Velle, quae vel pugnent cum Sacris Litteris, vel prohibeant, quo minus munere sibi divinitus mandato fimgi
543쪽
Sacerdotes ex praescripto sacrorum voluminum possint. Nec quid obstet video , quo minus imperantes idoneas ct necessarias ad summam in re
sacra auctoritatem obtinendam artes comparare
sibi queant. Illud certe consequi possunt, ut eJus regiminis munia per ejusmodi obeant viros, qui lingularem in iis artibus addisceudis operam posuerunt: perinde ut alias summae potestatis partes sub imperantium auspiciis exerceta ministri consueverunt. Magistratibus legum ferendarum facultatem eripere nemo in animum inducit; quum tamen in praestanti aliquo Doctore& Prosei re Juris major legum peritia , quam quanta Regi satis esse possit, inesse debeat. Imperantes enim quum omnibus in rebus , tum in hoc genere eorum uti
consilio operaque & polIunt & debent, qui, quid
in quaque re tacto opus sit, non minus doctrina litterarum, quam diuturnitate usus , didicerunt. Tantum autem a it, ut ex eo regimine male administrato ad Regem probum ac prudentem ullum redundare commodum possit, ut potius praeter ossicii & conscientiae fructum, ingentem ei utilitatem proba ac fidelis ejus muneris curatio aseferat. Etenim quo magis animum curamque ad Christianam Religionem tutandam intenderit, eo meliores di dicto magis audientes habebit populareS , maJoremque divini auxilii concipere fiduciam poterit. Nec caussae quidquam Video, cur ad rerum sacrarum curationem rite peragendam
Deus non aeque Regi Christiano & orthodoxo , ac alii, auxilio & alumento esse possit. Ad ultimum, quum legibus institutisque civilibus &summae imperantium potestati. quae jure naturali nititur, ne in aliis quidem rebus quidquam Religio Christiana deroget aut detrahat, ineptum minrct, id in hac tantummodo parie factum esse, aD
544쪽
sirmare , nisi divinum aliquod mandatum afferas, quod eam rem verbis luculentissimis arguat, aut nominatim probet. Utrum autem Sacris Litteris Qusmodi contineatur Decretum , quo summa in rebus Ecclesiasticis auctoritas imperantibus citra exceptionem a udicata, alii ex reliquo coetu hominum , summa & infinita, nec alterius imp rio subjecta potestate , deseratur, nec ne, illi viderint qui ea partes defendendas susceperunt. Nobis curae erit, investigare & exponere, quibus initiis, quibusve incrementis & gradibu S ejusmodi Imperium Ecclesiasticum in Ecclesia Occiden tali sit ortum atque firmatum. . f. 8. Primum igitur omnium constat, sublato in coelum Christo , Liberatore generis humani, quum Christianae Religionis semina Apostoli, quihus eam facultatem ipse Christus, dum in terris esset, dederat, longe lateque coepissent spargere, brevi temporis spatio magnum quum Judaeorum,
tum aliarum Gentium ad eos factum esIe concursum, qui se ad Christi fidem aggregarent, &corum doctrina inprimis vulgus capiebatur, quod quum densissimis tenebris ignorantiae inVolutum, ad id usque tempus vitam plenam aerumnarum &Calamitatis degeret, eo laetius & cupidius eam di-Liplinam est amplexum, quo augultius divinar veritatis lumen, quove ma)uS adversus proprias hu-Jus vitae miserias solatium ei inesse re ipsa deprehendit. Apostolorum quoque, quum & ipsi nulla seu amplitudinis specie , seu generis dignitate conspicui essent, animi ad illud hominum genus maxime sunt versi, ad quos, utpote pares, facillimus eis & expeditissimus patebat aditus. Rursus ex viris, genere, dignitate, eruditione, rerumque civilium cognitione illustribus, perpauci initio ex iterunt, qui vel nomen et Religioni dare in animum
545쪽
mum inducerent, vel ejus dogmata studiose per- iquirere operae pretium esse ducerent. Quod si causi1as investigare fas est, ob quas Divinae sapientiae placuerit , talem propagandae Religionis Christia-
. Hae viam insistere, admodum mihi probabile videtur, noluisse Deum eam vel auctoritate Magistratuum, aut potestate civili, Vel opera eruditorum hominum sanciri & stabiliri, ne videli Cet , aut a Politicorum officina, aut a Philosophorum Lyceo, tanquam novum aliquod com- , mentum , profecta esIe Videretur: quin potius, ut tenuissima initia cum summis incrementis comparando aliquid majus viribus humanis & augustius subesse quivis intelligeret. Et quoniam Philosophorum, quive in numero eruditorum habebantur, in pervestigandis rebus divinis studium inanestre, nec ingenii, quam prae se ferebant, faga- Citate ,. nec disputandi subtilitate, quam sequebantur , satis dignum erat, nec Socrates ipse , aliique, postquam vulgarem superstitionem agnoverunt, damnaruntque, aut Veterem abolere cultum, aut novum castioremque introducere&stabilire poterant: vanam ac futilem mortalium sapientiam hoc pacto Deus confutare voluit, & ostendere quam ei facile. esset, per infimae sortis homines , piscatores, rudes 9 expertes litterarum, tantum opus perficere. Ad haec Apostolorum, exordium suae doctrinae ab Jessu cruci sussixo capientium , institutum perabsurdum prudentioribus& rerum humanarum gnaris videbatur ; quum persuadere eiS conarentur , ut eum pro Dei Opt. Max. Filio eodemque Servatore suo haberent, qui ex invisa omnibus natione ortus vitam in his terris obscuram, nec ulla amplitudine aut magnificentia, nec illustribus& heroicis facinoribus conspicuam, transegisset, uec multorum annorum do-
546쪽
dtrina concionibusque nominis sui famam tot Orbe celebrasset; sed adhucJuvenis admodum inis fami morte affectus suillat. Quam ob caullam Jesultae, annuntiaturi Sinentibus sagacissimae genti Evangelium, initium facere nequaquam a Christo crucifixo solent: 1ed postquam eos disputatione ex naturali Religione hausta suspensos aliquamdiu .
tenuerunt, per multas demum ambages &ans actus ad ipsa capita Christianae Religionis veniunt. Qui, utrum hac ratione plus, quam qua Apostoli sunt usi, profecturi sint nec ne, ego quidem in medio relinquo. Nec alienum fuerit dicere, placulo Deo, vel ideo pleberos citius & infimae sortis homines, quam illuliri dignitate viros, ex tenebris superstitionum eruere; quod horum potissimum culpa factum est, ut illi & densissima caligine involverentur, & in ea perseverarent ζ prum dentiores quippe, quum fraudes & vanitatem Paganicae superstitionis satis persipexissent , meliorem tamen & castiorem cultum investigare nequaquam contendebant. Multitudine primo a foedisesimo idolorum cultu abducta, Deus fundamenta quali subruit evertitque . ut reliqua deinde moles sua sponte procideret. Vulgi enim amentia & credulitate Paganismus omnis ceu fundamento ni
Primit 9. Religionis Christianae semina , eo, quo dixi, modo sparsa primo inter vulgus & propagacutiones. ta, ingenS tempestra consecuta est. Romani quippe Imperatores in eorum enim finibus res Christiana initium Juxta & incrementum potissimum cepit dirissimis eam vexationibus persequi & opprimere coeperunt. Caulla tam horrendae saevitiae potissima fuit, quod , quibus niteretur fundamentis nova Religio, quibuSve contineretur capitibus,
ct ad quem denique finem referretur, Imperatores
547쪽
res ignorabant : & quod Christianorum numerus, qui veterem Paganorum superstitionem ad unum omnes abominabantur indies augebatur. Nam ut ipsi Christianorum dogmata exquirerent & perscrutarentur, in animum inducere haud potuere: neque id satis ex dignitate Imperatoria esse putabant. Ad haec, inter primos Christianos perpauci exstiterunt, qui verborum blandimentis polire suam doctrinam & ad gustum Principum virorum spe- Cioso orationis cultu exornare possent. Ea re factum est, ut facile fides haberetur mendaciis &Calumniis, quae ab obtrectatoribus Christiani nominis vulgo disseminabantur, in occultis & nocturnis congregationibus non nisi aut probra aeflagitia ab iis patrari, ut eorum sacra congruere vetustis cum Orgiis Bacchi viderentur; aut con-jurationes in Rempubl. fieri. Complures quoque, quum ab omni rerum novarum studio sua sponte abhorrerent , satius esse putabant, prisca retineri sacra, quorum auspiciis Resip. Romana per tot secula salva & incolumis stetisset. Plebi autem concedi minime gentium oportere, ut aut immutare quidquam in Rep. aut plus sibi, quam Magistratibus, tribuere in animum inducat. Nec parum eis suspectos reddidit Christianos, quod hi aliqua regiminis forma cultum divinum descripserant inter sese : eam factionem esse &conspi-
rationem criminabantur malevoli, idque eos agere, ut in veteri Rep. novam condant, imperiumque distrahant, & ad postremum penitus invadant. Denique, quum quantum ad Christianorum numerum indies accederet , tantum de frequentia obeuntium fana Paganorum decederet; res autem Romana indies magis magisque debilitaretur, &gravissimis subinde cladibus affligeretur: compluribus in mentem venit suspicari, causiam tanto
548쪽
rum malorum esse contemtum Deorum, quorum
numine ac favore ad tantum fastigium perducta Res p. Romana ellet. Itaque impetum facere in Christianos , tanquam Atheos & Religionum
tati Imperatorum, Deos coli de adorari jubentium, parere Christiani abnuerent, & exquisitissimos cruciatus ac supplicia, quibus ob eam caussam assiciebantur, laeto animo & imperterrito perferrent: Imperatores , admirabilem constantiam pertinaciam esse, & inveteratam hominum perditissimorum improbitatem Iudicantes, eo crudelius in eos saevie runt, quod non aliam siuae in tenuissimos homines auctoritatis stabiliendae rationem noverant. Sed qualescunque demum rationes ad vexationum quibus in miseros Christianos Imperatores debacchati sunt, atrocitatem eXcuandam quispiam attulerit, illud nequaquam essiciet, ut ne ejusmodi exagitationes pro inJusto tyrannicae dominationis
inlli tuto, & foedissimo summae potestatis abusu habeantur. Jussit quippe Divini Numinis eam Re-
Iigionem susceperant populares, Cui intercedere Imperantes nec poterant, nec debebant ψ praesiertim quum imperantes non minus, quam parentes, QvS Cultui suscipiendi necessitate Deus adstrinxistet, ut, si secus fecerint, gravissimum illi peccatum admitteren . Nec quidquam excusationis ignorantia habet quum eos inquirere in Religionem illam, ut rem novam, cum cura es diligentia oporteret : nequaquam autem innoxios homines, indicta causIa & caeco impetu, ad sup- plicium rapere, ideo,quod iis Magistratuum edictis, quibus haudquaquam alligabantur, obtemperare recus assient. Neque enim ante dictionem caussae, & criminis, Crius arguitur, cognitionem,
capitis damnari quisquam poteli.
549쪽
f. IO. Porro, quum cultum Christianum ini- mktio summi imperantes omnino negligerent, nec Ecclesiae ullam Qus curam agerent, fiebat, ut sine eorum
auctoritate & opera Chri litani aliquam cultus Divini formulam ipsi inter sese sancire . & exterius Ecclesiae regimen stabilire juxta & pro virili tutari cogerentur. Id quod in omnibus societatibus, quae imprudentibus Magistratibus aut invitis in Rep.
primum coalescunt, evenire solet, ut ejus partes in medium contulere, & quae societatis sua stabiliendae ac regendae ratio iniri debeat. Circum spicere ipsae necesse habeant, certis, qui praesint, hominibus ad eam rem delectis, & institutis ad conservandam societatem necessariis sancitis. Nam si verae Politices, quae jure naturae, ceu fundamento, nititur, habenda ratio est, descriptionem
divini cultus & exterius Ecclesiae regimen penes eos, qui rerum in Rep. potiuntur, esse debere constat. Verum quum ii fungi munere suo hae in parte nollent, primi Christiani ipsi certos constituere homines, qui sacris praeessent, & ex stipe, ab hominibus beneficis ac benignis in commune collata, stipendia iis persolvere cogebantur. Quod si qua falsa opinio & error aliquis exstiterit,
aut controversia magoris momenti, quam ut diJ dicari ab uno coetu posset, rem cum finitimis Ecclesiis communicabant, aut conventum finitimorum Presbyterorum indicebant, qui totam caus fam cognoscerent & dijudicarent. Quanquam autem in Rep. Godalitates easque frequentes &numerosias constituere privatis non licet. tamen
non est , quod coetus primorum Christianorum ac Synodos pro Collegiis & Conventiculis illicitis habeamus. Nihil enim spectabant praeter patefactae divinitus & nominatim imperatae Religionis cultum 3 cui Divino praecepto institutum humanum
550쪽
intercedere nullo modo poterat. Nec, quod nulla sempiternae suae salutis ratione habita Magistratus ossicio suo satisfacere neglexerant , ideo sequebatur, ut etiam reliqui, quibus aeternae veritatis lumen illuxit, suam negligere salutem deberent: nec enim iam late patebat imperantium potestas, Deci patere debet. Et quemadmodum unicuique, si quando ei Magistratus praesto esse aut nequeant, aut nolint, suis se armis ac viribus defendere a vi & imuria fas est; ita si in aeterna ansemae meae salute tutanda Magistratus ossicio suo desunt ,, jus est mihi, eo majorem ejus privatim curam agendi , quo potior & antiquior animae quam corporis cura mihi esse debet, quove minor est in castitate Divini cultus, quam in defensione violenta alterius laedendi facultas, neque enim iudiciendo se civili potestati quispiam mortalium simul animi pariter & corporis curast abdicavit. De cetero dubium non est, quin Imperatores ac Reges , si ab iis initium facere propagandae Religionis Christianae DEO collibitum foret. Apostolorum doctrium&praedicati nem Mangelii suis adjuvare & Confirmare edictis, templa & fana evertere, superstitiosum Deorum cultum abolere penitus & interdicere . &de consilio Apostolorum externum Ecclesiae regimen constituere & tueri deinceps institissent. Atque idem servatum esse institutum quibusdam in locis, ubi Christianorum sacra primi susceperant in Rep. imperantes, compertum habemuS. f. II. Ceterum, quum per incuriam Magistratuum operam dare primi Christiani ipsi cogerentur, ut aliqua descriptione Ecclesiae moderatio
contineretur, nonnullos ea res, eosque haud leves, erroreS peperit. Nam ex eo asseverare quidam non dubitarunt, populi seu coetus, quatenus