장음표시 사용
551쪽
summis imperantibus Opponitur, proprium ac perpetuum Μmistros Ecclcsiae creandi jus jam inde a principio fuisse. Equidem Sacerdotem obtrudere invitae Ecclesiae haud temere oportet, praesertim si legitimas *us repudiandi caussas habeat: nec enim is permovere animos auditorum & sanctitatis amore instammare potest. Ex eo tamen nequaquam sequitur, ut concionis proprium ac perpetuum illud jus esse dicatur, quod ad tempus, quum suum officium Magistratus praetermitte rent, usiarpare fuit coacta. Ceteroquin enim cinistus iste nihilo magis peculiare quoddam ministros rei acrae praeficiendi jus habet, quam ei licitum est Magi stratus & alia Reipublicae administrandae munia certis hominibus demandare. Nam quidquid passim juris coetus Christiani aliique hac in parte obtinent , iis, qui rerum potiuntur. eos autem Christianos esse ponimus, & orthodoxae Religioni addictos in seu concedentibus, seu dissi,
mulantibus, obtinent. Λ nonnullis quoque ea conclusia ratio est, ut existiment, Ecclesiastici regiminis & civilis potestatis non posse non esse partita & divisa momenta: illudque aut ab universio Claro ,: aut ab uno, qui ex Clero deligeretur, asministrari summo cum imperio oportere: ade que in singulis Reb publicis Christianis bina corpora a eaque separata, nec sibi invisem obnoxia esse debere, quorum alterum Ecclesia, alterum Civitas vocaretur: utriusque autem summum esse ac peculiare imperium oportere. Sed fugit eos ra. tio. Nam quae propter summorum imperantium incuriam, dum ea tempore capiendum est consilium, cogente necessitate, usiarpantur, illa, ubi suo munere Magistratus, pro eo ac debent, fumguntur , evanescunt. Neque consentaneum est,
caudem potestatem, quam in Ecclesia constituenda
552쪽
da Apostoli tenebant, etiamnum, Ecelesia Constituta, Ministris, qui successione tantum per ma nuS tradita sacris praesunt, deberi. Apostolici quippe muneris peculiaris fuit, & ab ordinaria sacrorum procuratione separata ac distincta ratio: per inde ac cxterius Ecclesiae regimen a curatione rei
divinae disteri. Itaque sicuti Minister Ecclesiae rite Constitutus haudquaquam dici Apostolus, ita nec Rex appellari Sacerdos potest. Quanquam autem originem Chrilliana Religio ab immensa Dei sapientia trahens mentis humanae captum excedit, nihil tamen obstat, quo minus moderationem
eJus & regimen imperantes suscipiant , prudentibus & spectatae dexteritatis hominibus ad eam rem adhibitis. Ex iis, quae dicta sunt,illud quoque liquet,
Primaevae Ecclesiae institutum,quod ad externamEC-Clesiae moderationem attinet, pro ab luta & immutabili Ecclesiastici regiminis norma nequaquam
esse habendum in ea Republica, cui Christiani Magistratus & incorruptae Religioni addicti praesunt: nam illa Ecclesiastici regiminis descriptio eo,qui tum
erat; statu rerum ceu fundamento nitebatur. Postea
vero quam una cum Principibus & Magistratibus universus populus Christiana suscepit sacra, alia plane ratio fuit nec jam quidquam erat caussae, cur bicipitem facere Reipublicae statum oporteret. q. I a. Quanquam autem Constantino Magno contan. ad fidem Christianam traducto, quum Jam eXtergini im- num Ecclesiae regimen in summos imperanteS L . st deret, alia Ecclesiae facies esse coepit, fieri tamen mando nequit, ut Cusmodi deIcriptione Ecclesiae mode- Pristino ratio contineretur, qualis, si initio statim potien
lat*φ tes rerum Christiana sacra suscepissent, institui &potuisset & debuisset: multaeque superioris regiminis Ecclesiastici , quod ad tempus pro re nata constitutum fuerat, reliquiae ac vestigia supererant: quae
553쪽
quae ingentes deinde erroreS pepererunt in E clesia Occidentali. Neque enim fieri ullo modo Potuit, ut Imperatores, quum primis modo Christianae Religionis rudimentis imbuti, Novitii adhuc esse crederentur, tantam tibi extemplo potestatem in rebus Ecclesiasticis vindicarent , ut Episcoporum & Cleri opes &auctoritatem, quum
iis carere aequo animo nollent, infringerent, aut circumscriberent. Quin immo satius erat, eos,
quod populares plerique, Christi fidem secuti,1qis se Sacerdotibus ac Clero adJunxerant, omnibus permulcere blandimentis, libique conciliare,
quo imperium lubrico loco & infirmo positum in perpetuum sibi firmarent. Adde, quod ex iis, quorum opera in Rebuspublicis & amplissimis aulaemuniis primi Christiani ImperatoreS utebantur, multi adhuc Gentilium superstitione imbutia cultu Christianae Religionis abhorrebant. Itaque agi de
iis rebus, quae ad externum regimen pertinebant, non fatis commode poterat in eJusmodi Conciliis , quibus Gentiles interessent. Ea re factum, ut de recepta consuetudine in evocandis & constituendis Epistopis aliisque Clericis nihil aut parum immutaretur. Item, ut non solum si qua Christianae Religionis capita in controversiam vocarentur, verum etiam.rogatio legam, quae ad inc
Iumitatem rei Ecclesiasticae & decus conscrvandum pertinent , ct reliquae Principum & Clericorum Controversite ad Concilia aut Conventus Ecclesiasticos referrentur: in quibus praerogativam sententiarum , jus ferendi suffragia, atque principa tum sibi stli Clerici vindicarunt. Cetem , non ins tantum & potestas cogendi Concilia penes imperantes esse debet, & diu admodum penes eos fuit ;verum etiam praeeise iis saltem & rei summam moderari oportet,& principem locum obtine
554쪽
re, qualiscunque ea res sit, de qua agitur: siqui dem id, quod decernitur, vim legis aut sentcntiae audicialis habere debeat. Equidem nova fidei capita in Religione sanciendi, & Sacras Litteras pro lubitu cinusque varie interpretandi potestas dari non magis civilibus Magistratibus, quam Clericis , ullo modo potest : verum tamen quum ficiei ac vitae Christianae praecepta Sacris contineantur Litteris, quae omnibus ad unum hominibus divinitus promulgatae, nec , velut Sibyllina quaedam Oracula, custodiae certorum Sacerdotum sunt commissae: quumque aliis non minuS, quam Clericis, ea quae ad sensum Sacrarum Litterarum percipiendum pertinent, comparare sibi liceat: non alie num esse, aut absurdum videtur , iis conventi bus, quibus agitur de controversiis ex varia Sacra rum Litterarum interpretatione ortis , Iummos imperantes praeesse 1altem & praerogativam habe re. Quae res, ut alia mittam, & ad praefervidos animi motus . quibus in isto contentioniS aettudisceptantes saepius abripiuntur, cohibendos, Iemque ipsam sine ira aut cupiditate expendendam, di ad reprimendam contradicendi libidinem, qua longius progressi nonnulli exulcerare cauilam con sueverunt , & ad calumniam & callidam nimis
ac malitiosam verborum interpretationem coerincendam, & ad anathematum, quibuS innoxii in pe percutiuntur , intempestivam licentiam retrae-nandam, magnum habitura momentum videtur.
Id ius quum a primis Christianorum Imperatori
bus aut neglectum omnino esset, aut exerceri com
mode aequiret, in quibusdam Conciliis magna sepe rerum confusio & perturbatio cxllitit, evenilauue, ut Pontifices deincepS, viribas sabmIi, reliquorum in Occidente Episcoporum & Conciliorum auctoritate juxta contemta, id sibi sume-
555쪽
rent, ut controversias rerum divinarum dijudiearent , canones seu leges Ecclesiasticas, quas suis rationibus utiles esse existimaverint, invitae Ecclesiae obtruderent, summum imperium ad se rape rent , & se pariter atque Clarum omnem de potestate Magistratuum civilium eximerent. Etenim ubi in eam primum opinionem est Ventum, ut, nulla civilis Magistratus ratione habita, haec omnia ad Cleri munus unice pertinere Crederentur, tanctum est, ut ea Pontifex deinceps, quum.supra Clerum atque adeo universiam Ecclesiam caput extulisset, sibi vindicaret. 3. 13. Praeterea antiquitus in more positum Spiscopa
apud Ecclesiam Christianam fuit, ut, quum liti-ὸ '' gare Christiani & caussas agere apud Pagauos j dices, admonitu Pauli Apostoli territi , nollent,
Controversias qualescunque Episcoporum arbitrio& judicio permitterent , ne videlicet oisendiculi materiam, aut conviciandi criminandique ansam Paganis praeberent; quum eos de rebus fluxis &lfiagilibus , quarum prae se ferre contemtum eOR oportebat, contendere inter sese haud admodum deceret. Ea res sicuti pro ratione eorum temporum magnam & laudem & utilitatem habebat: ita postquam Magistratus jus dicere pro itibunali caeriperant, quum superius institutum non solum nota iaboleretur, verum etiam auctoritate Christiano rum Imperatorum confirmaretur, ordinariam sibi jurisdictionem tridientiam vulgo vocant i stopi vindicabant, magno cum detrimento non timium reliquorum judiciorum , Verum etiam muneris Episcopalis, a cujus functione 2 rebus, quam ad eam proprie pertinent, agendis, jure dicundos abstrahebantur. Moris quoque antiquitus apudέChristianos fuit, ut si quem in contrahendo ma Matri. trimonio scrupulum religionemque propinquitra umi
556쪽
injecisset, rem ad Presbyteros reserrent, eorum que sententiam exquirerent: item, orta inter conajuges dissensione , Presbyteris conciliatoribus ingratiam redirent: ii quippe mature admodum &Jam inde a primis seculis in consecrandis nuptiis precibus praeibant. Ex his non malis principiis i gens deinde labes & licentia Pontificum est orta:
ex eo enim omneS, quae ad matrimonium, quaeve
ad salum hominum, divortia, nullitates matrimoniorum, successones hereditatis, & similes majoris momenti caussas pertinent, Controversias ad suum forum & tribunal transtulerunt, &, ut fraudulentum consilium specioso titulo vestirent, matrimonium ipsum in Sacramenti formulam redeingerunt. Adhaec Christiani, ut par erat, id operam dabant, ut Religioni suae dignitatem aliquam apud Ethnicos integritate vitae & morum sancti-itate conciliarent, praesertim quum multa essent delicta, in quae nulla Paganorum legibus Constituta poena fuerat. Itaque inter rudimenta nascentis Ecclesiae, qui manifestis criminibus piorum animos offenderant Christiani, certis di ab Ecclesia criminis expiandi caussa irrogatiS poenis coerCe bantur: gravissimum supplicium , quodve non,
nisi cum ad extrema ventum esset, sumebatur, erat, Excom- ut vulgo vocant, Excommunicatio, qua piorum
ψRi coetu & sacris sontes prohibebantur. Praeclarum ,'' ' institutum, quodve magnum etiam civilibus Magistratibus fructum afferre possit , dummodo totius rei moderatio penes ipsos Magistratus sit, caveaturque, ne sacra censura Clerici libidine, cupiditatibus & proprii commodi respectu abrepti
abutantur. Maxime ubi magnam Musmodi cen-stra & nota vim habere in foro & vita civili deis prehenditur. Octavo equidem seculo ejus, cui Sa- ii cris interdictum erat, usu di consuetudine ad unum
557쪽
Omnes abstinebant. Rusmodi autem potestas, summo cum imperio conjuncta , tribui nemini tu Republica, sine ejus, qui illi praeest, auctoritate& auspiciis potest; nisi si quis dividere 1liminam potestatem eamque distrahere malit. Ceterum, quam longe censuram Ecclesiasticam Pontifices extenderint,& ad pravos usus transtuleri ut, quum Imperatores , Reges, & integras Respublicas, quod se ad eorum nutum & voluntatem accommodare nollent , anathematis fulmine percellerent , & piorum coetu 1acrisque solennibus prohiberent, populares eorum sacramenti religione abit verent, Regnum & Imperium ad alios transferrent, ipsos denique Principes iniquissimas conditiones accipere & consentire in res cum maXimo ipsorum damno comunetas cogerent, satis superque ex monumentis Historicorum constat. In Oriente autem pravus censurae Ecclesiasticae usus liaudquaquam tam lute patuit, quod suam majestatem Imperatores Constantinopolitani hactenus fallein tutati sunt, ut ne insultare in eos & dominari Clerici in animum inducerent: quumque Constantinopolitanus Episi opus reliquis, qui non sub ejus dice-cesi erant, aliquanto honoratior & umbra tantum dignitatis, loco & nomine, superior esset, nec in eos quidquam praeterea luris aut potestatis haberet , defuit ad principatum Ecclesiasticum &in reliquos Episcopos dominatum invadendum
occasio.' I. i . Ceterum, in Occidente postmodum Ion- Papatus ge alia Ecclesiae facies esse coepit. Peculiare quip-αpe dominationis genus Episcopus RomanuS ma- promo Chinatus cst, quam tractu temporiS ad tantum vans. perduxit iustigium , ut parem aut similem post hominum memoriam non habuerit aliis enim,
atque reliquae Respublicae , fundamentis subnixa, Κ k aliis
558쪽
aliis quoque adminiculis & diversis fulcris sustinetur. Originem pus dominatus & rationem paullo altius repetere eo magic operae pretium esse du-1imus , quo maJor Mus in res Europaeas vis sese a tot seculis insinuavit, quove acrior in ea domi natione impugnanda & defendenda contentio utriusque partis esse deprehenditur. Caussias quoque memorare haud alienum fuerit, cur post tantam superioris seculi calamitatem Pontificis Romani vires nostra aetate recreatae sint, & in prillinum fere locum restitutae. Quibus cognitis, intelligere quis emunctae naris facile potest, ecqua spes reconciliationis astulgeat iis, qui varias conciliandae inter Protestantes & Pontificem pacis rationes in medium protulerunt. Ad dominatum igitur Qusmodi, cum incredibili summorum imperantium detrimento comunctum, in Occidente procreandum & stabiliendum, magnum , licet e longin-sarbaries quo, momentum attulit ingraVescens barbaries, & offusia bonis artibus caligo, quae sub interitum Imperii Romani in Occidentem incubuerat. Scilicet adulterinae merces, tegente vitium obscuritate, dubia & incerta luce, emptorem facilius inveniunt: & quem densia ignorantiae caligo obcaecavit, ei persuaderi, quantumvis inepta & absurda , citius, quam homini honis artibus & sapientiae praecepti S exculto, possunt. Eius barbari ei, quae, quum luperioris seculi fatis polita fuisset &clegans doctrina , deterrimum scholasticae nugacitatis genus deinde peperit, non una memora tur causIa. Ac primum quidem exitio bonis artibus potissimum luerunt gentes, bellicosae illae quidem, sed rudes litterarum & barbarae, quae se inscito subinde agmine in Occidentales Romani Imperii provincias effuderunt: ex quo tempore res Romana magnis amicta cladibus varias impe
559쪽
rantium vicissitudines habuit, bellisque cruentis& agrorum vallationibus miserandum in modum vexata, in trillissimo & longe miserrimo statui uit Nimirum Musae, pacis & publicae felicitatis filiae, i ater armorum si rep: tum & Reipublicae procellas
silent: nec in tanta rerum omnium perturbatione, quum litterarum studia contemta &ab ectaJacent, ullum ad libros evolvendos spatium Conceditur.
Ibi tum evertuntur scholae & tibi quisque, qua Cuique proximum est, fuga salutem quaerit: ut Martis quam Minervae castra sequi per id tempus satius & conducibilius esse videatur. Ludi magistrorum inprimis miseram conditionem belli calamitas rcddit, qui tunc tempor s claudere ossicinas bonarum artium, & fasces submittere victori hosti, praesertim ubi is aut contemnit litteras aut ignorat, coguntur. Sunt qui Clericos quoque in- fclicitatis eorum temporum cui pam sustinere quodammodo asseverent Nam a Philolophis, quum rerum potirentur Gentiles Imperatores , magnis
affecti in)uriis, quum eosdem etiam, Augustis . ad Chri iiianam Religionem traductis , intensili mos adhuc adversarios haberent, tantum in Philoχphiam & Qus sectatores odium non solumipli conceperunt, verum etiam animis auditorum
instillarunt, ut si quando rei scholasticae arbitrium
eis permittebatur, Scriptores Gentiles de manibus juventutis excuterent; periculum esse caussati, ne denuo luperstitionibus Gentilium rucis aetas infice
retur nec crimine vacare Christianos, quorum
manibus libri profanis Gentilium Deorum nomin bus & Christiano homini ne nominandis quidem referti tererentur. Inde fabula in vulgus prodita, Hieronymum, quod Ciceronem diligenter nimis legisset. secundum quietem virgis caedi a Diabolo sibi visuiu esse. Antio a Christo nato quadrin-
560쪽
sis DE MONARCHIA gentesimo Episcopis Concilium interdixit, ne Gentilium libros legerent aut evolverent. Fecit quoque istorum temporum infelicitaS, ut praeter eos, qui ad Theologiam animum, ut Sacerdotes fierent, applicuissent, nemini litterarum studia prodessent. Itaque quum qualescunque studiorum reliquiae penes solos Clericos essent; accidit, ut id scholis jam ante labefactatis ad eum scopum omnia dirigerentur. Ipsi denique Studiosi cavebant sedulo, ne magnos nimis in litteris progressus facerent. Ceterum, ad Pontificiam dominationem stabiliendam barbariem istam multum contu-lisIe, vel ex co licet intelligere, quod Epipolae, ut vocant, Decretales, quae primis tribuuntur Pontificibus, seculis eruditis, edi pro genuinis & authenticis nullo modo potuissent: iis tamen impcritis hominibus persuasum est, jam inde ab initio Christianae Religionis jus fuisse Episcopis Roma . nis, leges universo orbi Christiano ferendi. Postea vero quam a superiorum temporum diritate Europa nonnihil respiravit ; nec jam principes
Europae nationes ignorantiae tenebraS contra voluntatem sibi offundi ulterius paterentur: nugatoinrium quoddam & ineptissimum disciplinae genus Pontifex in scholas, quarum sibi arbitrium assumebat , invexit & stabilivit. Easdem nugas tricasque etiam nunc assectae, qui se mancipio & nexu Pontificis este profitentur, magno conatu tradere juventuti & asserere contendunt. Ingens quoque Had Pontificiam dominationem stabiliendam momentum attulisse videtur verse ac genuinae Politices ignoratio, qua quum de origine, indole, ac persecta ratione suminae potestatis & Juribus imperantium agitur, tum illud inprimis traditur, ad Reipublicae perficetionem pertinere, ut individua summa potestas sit, neve distrahatur unquam