장음표시 사용
561쪽
aut mutiletur. Nam ipsi quoque Graeci juxta &Romani Politici perniciosa quaedam de miscenda& dividenda summa potestate dogmata prodebant,& popularium animos ita afficiebant, ut incredibili amore Aristocratiam juxta & Democratiam, odio autem inexpiabili Monarchicum Reipublicae statum prosequerentur; sibique persuaderent, eo meliore in statu Rempublicam esse constitutam, quo arctioribus Regia potestas terminis circumscripta foret. Pravissimas opiniones impotens &crudelis Imperatorum dominatio vehementer confirmavit ; magnae popularium parti seisi dissimulabant odium) vehementer invita. Quae quum ita sint, mirum videri nemini debet, quod in tanta barbarie per universum Orbem distusa, quum Juventutem Christiani Clerici utcunque erudirent praestantissimam disciplinain infuscatam penitus &obscuratam esse , ut quam ab eo, quod sequebantur, vitae genere alienissimam esse crediderint. Ea re factum est, ut quum prima Ecclesiastici
dominatus fundamenta ponerentur, perpauci intelligerent, quanta malorum moles consecutura
esset, ubi Cum magno civilis potestatis detrimcnto potentia, cui nascenti obsisti nullo negotio poterat , omnibus absoluta numeris adolevisset. Atque etiam nunc in scholis, quarum moderationi Pontificii Sacerdotes soli praelunt, Politicam disciplinam aut omnino neglectam Iacere, aut ita perplexe & obscure tradi videmus, ut non solum iniquitas & impotentia Pontifici ac dominationis i
Cita praetermittatur, Verum firmissimis etiam consepiatur munimentiS. I. Is . Ceterum, amplitudo urbis Romanae sui pontifiel,
quae caput Imperii Romani fuerit , & in cujus cur
potissimum finibus Christiana Religio sparsamum & late propagata est fecit, ut in ea sedes
562쪽
Pontificiae dominationis collocaretur. Nam quas de sede Petri vulgo traduntur, quam inania lint& futilia, vel ex eo liquet. quod pollea sede Imperii Constantinopolim transata ejus urbis Episeopo secundus a Romano locus dabatur , non aliam ob caullam, quam quod ea urbs Nova Roma appellaretur. Labefactato deinde & penitus deleto Imperio Romano in Occidente, quum urbis
Romanae gloria vehementer esset obscurata,de principatu contendere cum Romano Constantinopolitanus Episcopus institit. Etenim Religione Christiana omnibus a Paganis Imperatoribus periculis& vexationibus perfuncta, & in libertatem penituς vindicata, Hierarchiam suam Clerici per speciem disciplinae Ecclesiasticae instituere in Republica coeperunt, & ob eam caussam Episcopos reliquis Sacerdotibus magno intervallo praeponere institerunt. Nec parem omnes Episcopi potestatem habuere ; sed prout quisque Metropolim cujusque Provinciae incolebat, ita reliquis ejusdem Provinciae Episcopis plerumque praeficiebatur. Is Metropolitanus initio dictus, o havo deinde seculo . Archiepiscopi nomen sibi adscivit. Inter
Metropolitanos autem eminebant potissimum quatuor , Romanus, Constantinopolitanus, Anti chenus, & AlexandrinuS. Ea enim principes Romani Imperii civitates erant. Accessit iis propter veterem Mus urbis sanctitatis opinionem Hierosolymitanus Episcopus. Quanquam autem Phocas Imperator, ira & indignatione commotus,
quod caedem Mauritii approbare Patriarcha Constanti nopolitanus nollet, Bonifacio tertio , Episcopo Romano; primas detulit, poli posito ei Constantinopolitano, ex in Episcopi Uecumente omen sibi assumsit Bonifacius non tamen potestatem aut ullam aurisdictionem , eam enim re
563쪽
PONTIFICIS ROMANI. s I9liqui Patriarchae constanter ipsi abnuerunt sed
nominis tantum honorem & loci dignationem ceteris majorem Imperator attribuit. Et Jam pridem Episcopi Africani Romano, edictis suis parere eos jubenti, &, ut fraudem aliquo titulo tegeret, Canonem corruptum & adulterinum ex Concilio Niceno afferenti, fortitor reli iterunt. Nec ullo divino, sed humano tantum instituto, sancita ea res est: ob eandem enim caussam simul& Romanus Episcopus primum, & Antiochenuς tertium locum obtinet. Igitur, quemadmodum Respublica Reipublicae leges imponere nequit; ita nec commoda, quibus Episcopum Romanum seu Imperatoies Romani, seu vetusta Concilias quae , nihil aliud erant, quam Clericorum Imperii Romani conventus) beneficii loco prae ceteris ame- Cerunt, aliam obligare Rempublicam, aut latius patere, quam quibus vetus Imperium Romanum circumscriptum terminis erat, polliunt. Quod si autem sequentibus temporibus ex Christianis Re-buspublicis nonnullae jus aliquod & potestatem in suas Ecclesias Pontifici concesserint, aut permiserint, aut non ignorasse caS, quo jure ac fundamento ea potestas niteretur , aut fraude Pontificis circumventas elle necesse est. Si certa ratione ductae ac prudentes eam potestatem concesserint, foetus haud dubie percusserunt cum Pontifice, ut ejus auspiciis eo melius res Ecclesiastica regeretur. Susmodi foedus autem sicut initio prosectumeli a consensu Rci publicae; ita si fraudi Reipublicae & damno fuerit , aut si abuti sua potestate Pontifex institerit, rescindi aeque, ac alia Qus generis foedera, potest: sin vero istam servitutem Rebuspublicis fraude aut errore deceptis Pontifex imposuit, licet eis, fraude & errore detecto,imustam ejusmodi dominationem a cervicibu, tuis
564쪽
depellere, & simul ut damnum illatum resarciat
talis imposior, suo Jure postulare. q. I 6. Nequaquam autem in omnes, quae ad Occidentem 1 pectant, terras proferre imperium suum Pontifex, simul ac illud consilium cepe rat, potuit: verum temporiS tractu variis artibus& usurpationibus, quasi per gradus , ad tantum falligi uin adscendit. Ut primum enim ad eam dominationem Pontifices animum intenderant , quamquam repulsiam saepius tulerant , tamen instare & urgere coeptum non prius destiterunt, quam quae animo agitaverant , consecuti, & voti sui compotes essent tacti. Scite quoque & callide tem pori servientes, nullam opportunam suis rationibus occalionem dimittebant. Nec eis, meo Judicio , accidere quidquam opportunius potuit, quam quod sedes imperii Romani alio est translata; neque enim, si in urbe per tuo inansisset, Imperator unquam commitisset, ut suam ma)estatem 'aut amplitudinem Episcopus Romanus aequaret aut Luperaret. Constantinopolitani quidem , etsi non minores forte, quam Romani, spiritus gesserint, ad tantum tamen pervenire fastigium nunquam potuere. Magnum quoque ad eam rem momentum attulit divi luin in varia eaque nova Regna Occidentis Imperium, quae a barbaris gentibus & litterarum rudibus sunt condita. lis quum veritatis Christianae lumen praeferre Ecclcitu Romana potissimum institui siet, ossicii sui et se putarunt barbari, ut singulari cana pietate colerent; ut cui peculiarem alioquin v et u las & dignitas , qua reliquas Occidentis EcClcitas antecedebat, venerationem conciliaret. Accurate singula persequi non cit instituti nostri: pauci, , quae ad rem pertinere videntur, attingemus. Compertum igitur
habemus, Romam proficisci Episcopos Transsil-
565쪽
ru: n. visendorum caussa, ieculo quinto coepis.
se sive Religionis ergo, seu quia superstitio tune
temporis obcaecatas hominum mentes occupaverat, live ut esset congruentis cum Ecclesia doctrima argumentum voluntarium Religionis ossicium deinde , ut fit, in necessitatem paullatim versum, si quis praetermiserit, Vehementer castigabatur a Clericis. Quod quidem institutum Pontificibus haud dubie ansiam dedit ad postulandum, ut Roinam Episcopi profici scerentur ad munus Confirmatum auctoritate Pontificis ineundum. Ad- haec de rebus magni momenti consulere Ecclesiam. Romanam , tanquam Vetustiorem novitii Episcopi, & Ecclesiae , & genuinum canonum usium pariter & fensum ex ea exquirere identidem Consueverunt. Itaque quum intelligeret Pontifex Romanus, siua respouia pro decretis haberi, ultro Ctiam, nec rogatuS, facere decreta coepit,
principem Christiani Orbis sedem Romae constitutam esse caussatus, atque adeo ad Curationem tuam pertinere, ut canones & leges Ecclesiasticae serventur. Jamque coguitionem controversiarum, quae inter Episcopos essent ortae, tanquam legitimi iudices arrogare sini Pontifices, Metropolitanos , quo minus suis jus dicerent, impedire , Episcopis . seu vitio , ut iplis videbatur, creatis 'seu sceleris cujusdam aut criminis accus alis, imperium Ecclesiasticum abrogare, eosque vi ac minis cogere ad caussam dicendam proficisci R mam. Quam ob caussam etiam ii, qui legibus quibusdam & canonibus Eccletiae solvi cupiebant, Romam prosem benigne excipiebantur , gratificante eis Pontilice, quaecunque petiissent, ut Romae gratificationum & beneficiorum quasi ossicina quaedam gradatim institueretur. in ordinario
566쪽
s 22 DE MONARCHIA foro, si quis caussa cecidisset, & Romam provocasset, benigne & comiter exceptus, faventem& benignum Iudicem habuit. Memoriae proditum est ab Historicis Gallicis, eodem tempore , quo
Arelatum urbem Honorius Imperator septem pro vinciarum caput esse Iussisset, e sus civitatis Λrchiepiscopum, ne per eam occasionem Patriar-Chatum, ut vocant, totius Galliae occupare aliquando in animum induceret . a Pontifice tanquam Vicarium regendis Ecclesiis Gallicanis pree- potitum esse. Et maluit is Ecclesiis septemdecina provinciarum sin tot enim partes divisa tunc temporis Gallia suerat precario praeesse, quam sum mo cum imperio septem tantummodo provincias obtinere. Atque ut mandatam sibi provinciam illustriorem redderet , nullum amplificandae Pontificiae majestatis locum praetermisit. Octavo deinde seculo, quum mores ac dilaiplinam solvere, di flagitiis se dcdere Clerici juxta & M nachi coepissent, Vintridus quidam , Monachus Anglicanus, qui tibi Bonifacii nomen deinde adscivit, tingulari quodam pietatis instinctu animum
ad emendandos Eccletiasticorum mores adjecit.
Is Christianam quoque Religionem quum propagare quibusdam in locis, maxime in Thuringiati Frisia, omni ope niteretur : ut aliquam tibi auctoritatem conciliaret, mancipio & nexu Pontifici Romano se addixit. Ab eo quoque, Episcopatu primum donatus, deinde titulo & insignibus Archiepiscopi Moguntini ornatus , postremo a Gregorio III. Pontifice Vicarius est declaratus. Exin Concilia cogendi & Epistopos creandi data potestas est, iis in locis , in quae Christiana sacra primus invexerat ὴ populis quibus praeerat, imperata facere, & limul Carolo Martello sis , ut Vulgo Vocant, Major Domus erat in Francia
567쪽
eum tutari, & omnibus rebus aluvare, jussis:
neC aegre aut cunctanter voluntati Pontificis CaroluS paruit. Carolomannus Mus filius quum sibi collapsiam Ecclesiae disciplinam instaurandi consilium esse ostendisset, Bonifacius istud onus haud invitus suscepit, cum magno Pontificiae potestatis incremento & commodo ; is , rogatu CarolO- manni, quum Concilium in Germania, &, ut Pipino gratificaretur, complures in Gallia Synodos coegisset : eis solus ipse tanquam Legatusfe-ius Romanae praefuit. In priori Concilio Clerici subscripsere Breviario, quo Religioni S capita Continebantur: eo se non solum Catholicam Religionem pro virili tutaturos, verum etiam in fide& potestate Ecclesiae Romanae & successoris Petri perpetuo futuros esse, polliciti sunt. Germanos quoque Episcopos, ut Pallium, insigne Episcopalis dignitatis, Romae peterent, perpulit : Gallicanis autem illud ultio misit, ut eo majoribus illos beneficiis Pontifici Romano devinciret & .
addictos redderet. Ea consuetudo ornatus istiusmodi Episcopalis adhibendi, levibus, ut fit, ini-
Iiis orta, quum voluntaria primum esset . postremo vim legis & necessitatis obtinuit : ut Episcopis, antequam istud insigne accepissent, ulla Episcopatus munia obire fas non et Iet. Id quoqueJuris sibi Pontifices vindicarunt, ut, nisi ipsorum permissu, Episcopis provinciam mutare, & priori statione relicta alios subinde Episcopatus capese
sere non liceret : omnesque Occidentis Episcopos petere, ut ipsorum dignitatem Pontifex ratam habeat, & simul pro eo praemium persolvere coegit: quod in illud mercedis genus, quod Anuater vulso dicitur, postea conversium est. Adhaec Conciliorum Ρrovincialium auctoritatem, decretis eorurn rescissis, labriactarunt pellitus &everterunt ;
568쪽
terunt: ea re factum, ut Conciliorum convo andorum mos ad extremum prorsus exolesceret ,
postquam ea nullo usui esse omnes intellexerunt, quum decreta corum Pontifex improbare, & ne rationum quidem momentis expeniis praeceps damnare consuevisset. Denique Episcopos Gregorius
V l I. Pontifex in sua verba jurare, & fidem Romanae sedi jure1urando in perpetuum obligare coegit, & ceu lege quadam inviolabili sancivit, ut ne quis eum, qui ad Tribunal Pontificis Romani provocasset. condemnare in animum induceret. Nec Legatos aut Nuntios in Omnes partes
mittendi omissa cura est, qui nomine Pontificis potestatem Episcopis, Metropolitanis, & Conciliis Provincialibus ereptam exercerent, & commodis ejus omnibus modis inservirent. Eeelesae 17. Ceterum, quo maJoribus indies opibus, opulentis- quove copiosiore hominum frequentia, Ecclesia simi redi- cumulabatur, eo graviori damno ac fiaudi summis Magistratibus Ecclesiastica dominatio , latius indies serpens, fuit. Et opulentiam quidem suam Ecclesia benignitati pietatique potentissimorum
Principuin , virorumque illustrium , & aliorum, acceptam initio reserebat, rem Deo pergratam se facere existimantium, si cumulatissimis Ecclesiam juxta & Clericos donis certatim colerent. Ingens ad eam liberalitatem cumulus accessit , postquam persiuasum est hominibus, tantam esse bonorum, ut vocant, operum primaS autem inter ea tenebant donationes, ut Vulgo Vocant, ad pios usus vim ac praestantiam, ut ea vel la promereri coelum & debeant & possint. At vero quum crescentem cum Opibus avaritiam Clericorum explere piorum hominum munificentia nequiret: illi varias artes, argento emungendi homines, & aucupia excogitarunt; magnamque caerimoniarum
569쪽
inanium vim astute sunt commenti, certo in singularum ministeria pretio constituto. Jamque sine more ac modo res divina fieri, vel, ut vulgo dicunt, misiscari pro vivis Juxta ac mortuis, Vc-nalia proponi diplomata, quibus vel peccatorum ,
vel legum gratia petentibus fieret, studulentiae vulgo & Dispensationes appellantur) peregrinati nes suscipi Religionis ergo, Jubilaea solenniter &religiose celebrari, &c. Mortis inprimis cmusque momenta Clerici captabant, quod sub id tempus
homines, omni rerum mortalium cura depolitat,
minus restricti ad largiendum esse solent; praesertim quium ejusmodi relicturi sint heredes, quos minori luctu ex obitu, quam ob praedae opimae possessionem gaudio, perfusum iri prospexerint. Ad extremum, eo quoque impudentiae progressi sunt Clerici, ut quasi ostiatim ilipem emendicare
non dubitarent. Nec iis artibus contenti Pontifi-Ces, novum quoque inventum, 1acram militiam, ad suas utilitates transtulerunt. Ea militia 1acra
dicebatur, quod in ea militantes signo Crucis insigniti, & quasi consecrati, ad Terram Sanctam barbaris eripiendam prosiciscebantur : & suscipi ejusmodi expeditiones seculo undecimo & insequenti coeptae. Moderationem carum & arbitrium sibi Pontifices vindicabant, ita ut sine eorum auctoritate quidquam, quod ma)oris momenti esset, agi aut suscipi nequiret. Eorum, qui Cruce inlignes ad sacrum bellum protecti essent, fortunas tutandas nominatim Pontifices suscipiebant, cavebantque, ne quis ab1entes, sive ex crimine causesa constaret, sive ex controversia, in Jus Vocaret ita factum, ut major Indulgentiarum & Dispem sationum usus esset, quam antea. Stipem a piis hominibus erogatam, res testamento legatas, aes collectaneum ad sustentandos belli sumptus com
570쪽
paratum , Legati Pontificis tractabant: sub ejus
quoque belli obtentu decimae a Clericis sunt exactae: quin ipsi etiam Reges ac Principes ei militiae nomina dare Iussi. Insequentibus temporibus sacra ista bella a barbaris in Schismaticos & Haereseos damnatos Pontifices converterunt: eos bonis mulctatos, quum beneficiaria etiam praediorum possessione pris assent, ad alios eam, in praemium navatae operae, pro lubitu transtulerunt ,
se dominis, quorum clientes filuciarii damnati fuerant, ne interrogatis quidem aut consultis. Nimirum ii sedulo cavebant, ne titulo & insignibus Beneficiarii condecorare eum abnuerent, qui ea, sacrosancta, si Diis placet, Pontificis auctoritate subnixi, postularent. q. I 8. Pro magnitudine crescentium indies R. iiii, opum Ecclesiae, magnis quoque auctibus eorum
solum accrevit numerus, qui, ut Eccletiae copiis suam numerus. alerent & fustentarent inertiam, in Monachorum
sese ac Religiosorum disciplinam tradiderunt. NeCjam sacris singularum Ecclesiarum certos praeesse Sacerdotes, iisque alios datos esse Uicarios, alios, qui reliqua Ecclesiae ministeria obirent, satis erat, nisi Ecclesiis, ut vocant, Cathedralibus Canonicorum etiam Collegia accederent. Ea munera,
quod & fructuosia erant, nec magnopere molesta aut laboriosa . omnis dignitatis & conditionis homines frequentes & ambitiose prensabant. Nam caelibatus incommoda, cujus necessitatem decimo seculo & tequenti Ponti tex omnibus Clericis invitis di renitentibus, non sine magno labore imposuit, tranquilla summae dignationis & maximorum vectigalium sine labore usura compensabat. Adhaec iurinita Monachorum & Virginum monialium turba totum fere orbem Christianum repleverat. Hoc hominum genus, quo tempore in Chri-