장음표시 사용
581쪽
indignatione commotus , tantum negotii exhibere Imperatori coepit, ut Sacerdotia constituendijure
ad ultimum cedere omnino cogeretur C DCXTIT.
Sub id tempus magnas quoque eadem res turbas& contentiones concitavit in Anglia. Eae hunc in modum consopitae sunt cxacvis. ut jus creandi
Episcopos Rex eis remitteret, Episcopi in Regis verba jurarent. Iunurandum, quo suam fidem obligarant Episcopi, Pontifici displicuit; nullo quippe vinculo eos Regi suo obstrictos esse m Iebat. Itaque id JusJurandum dare Episcopos Fra
cise nominatim vetuit. Ceterum, Ludovicus VI.& successiores Mus usque adeo animum ad Ius suum tuendum obfirmaverant, ut cum nec flectere precibus, nec minitando terrere, quo postulata impetrarent, Pontifices possent. Nec etiam
duos simul, Imperatorem & Grilum, lacessere&irritare Pontifices sustinebant; tutius esse rati, in
alterutro aliquod adversus omnes casus & incertos eventus praesidium Constitutum se habere. Prae-strtim quum Pontiaex non tam Gallum , quo cum ei haud multum rei erat, labefactare; quam nimias Imperatoris in Italia opes, quum Jam ipsius imperio Romae immineret, stangere & debilitare laboraret. Nec , perinde ut in Gallia , idem omnes sentiebant in Germania. Ceterum, ab odio& aemulatione reliqui Europae Ρrincipes amplitudinem & opes istius Regni aegre ferentes haud gravate cum Pontifice ad Caesarem labefactandum conspirarunt; quum speciosus Sacrofanis Mdis & Pontificiae dignitatis tuendae titulus consilium tegeret. Friderici deinde I. & II. Imperatorium ira Pontificem Romanum jus ac potestatem restituere in pristinum locum nequidquam conati sunt; scissa in duas factiones Italia, quarum altera Guelsorum, altera Gibellinorum Li s erat.
582쪽
erat. Hi Imperatoris, illi Pontificis rebus studebant a tantaque ac tam diuturna rerum confusione Italiam miscuerunt, ut eam in Ordinem cog re& perdomare Imperator nullo modo posset. Mortuo Friderico ΙΙ. quum rem Germanicam diuturnum illud Interregnum vehementer turbasset, restituto ad extremum Imperio, satis benigne secum fortunam egisse Imperatores credebant, si rebus suis & otio consulere in Germania possent; tan tum abest, ut ulterius de Italia sibi magnopere laborandum csIe putarent. Ea re factum, ut Cateinpestate non solum, quae in ipsius proprie ditione erant, Pontifex summo imperio regeret, sed infinitam in omnia Ecclesiae bona potestatem propalam usurparet. 21. Nec eo fastigio contentus Pontifex suit: Papa su- aliud etiam , & quo latius patebat, eo pernicio-Pςy qψ's' sius dogma in vulgus edebatur: Pontifici in Princia lyricipes Ius esse divinitus datum, non quo infinita Priaeipes di omnibus numeris absoluta potestate in eos dominaretur, sed regendi Imperii custos qua si, moderator , ct arbiter esset. Etsi enim non eo temeritatis erant progressi Papae , ut quod ad res Civileῖ attinet, ex Pontificis nutu pendere Imperatorem Oportere, palam & dilucide traderent: tamen quia summum rei Ecclesiasticae imperium obtinebant, jus sibi haud ex vano esse credebant, dicta & facta eorum censere &aestimare. admonere eos, calligare quae honesta esse & utilia cen- fuerint, imperare & prohibere Contraria. Itaque, exorto inter Principes bello, Pontifices imperare, ut tactis induciis Jure eXperirentur, ipsisque Papis caussae disceptatoribus uterentur, quodve illi ludicarim, ut in eo starent, non dubitarunt: minati ctiam, secus si fecerint, fore, ut non ipsi solum Principes anathematis fulmine percutiantura
583쪽
tur, verum etiam universo Regno sacris interdi- Ciatur. Suarum quoque partium & ossicii esse existimabant, cavere, ne qua piacula, quae piorum animos offendant, palam admittantur , amictos item & injuria potentiorum oppressos erigere &1iistentare, ac toto denique Orbe terrarum JuS di-Cere. Itaque omnes omnium de limuria potentiorum conquerentium Culationes secundis auribus
accipiebant. Quin longius etiam progressi, de injuriis & novis vectigalibus, quibus se a Principibus populares affectos esse & aggravatos conquerebantur , non cognoscebant solum, verum etiam, ne nova tributa exigerentur, gravissimam anathematis poenam comminati, nonnunquam interdiccbant. Interdum eos & eorum bona, quibus sacris interdictum erat, proscripserunt, faCramenti religione popularibus absolutis. Nec enim verum esse aut aequum Caussabantur, ei, qui adversus Ecclesiam rebellasset , dominatum in populum Christianum aut imperium relinqui. Id Jus in multos, qui sceptro & purpura fulgent, usiurpa re sunt ausi, apud nonnullos re ipsa exercuerunt, &quasi in perpetuum flabiliverunt. Atque ut horrenda pollulata usurpationesque detestabiles aliquo
praesidio firmarent, commentitias litteras Decreta
les, quibus fucum imperitis facerent . in medium protulerunt. Iis ceu fundamento superstrui Jus Canonicum est coeptum; quod infinitam Pontifici potestatem in Christianos attribuit, eique Velut Parenti Universali, Edicta fidelibus proponere, quae aut ad salutem corum, aut ad religionem
tutandam aut firmandam pertinent, monere ac
praecipere. & retractarios denique poenis coercere, Ius esse tradit. Nam quo minus decessores Gregorii VI l. eam in Imperatores potestatem exercuerint, impedimento fuisse vel superioruIn Impe
584쪽
Imperatorum ab injuria se continentiuR moder tionem , vel ipsorum Pontificum vitiis se ac probris inquinantium socordiam praedicabant. Nec exempla deerant, quibus postulata Pontificis quasi
vestirent atque firmarent, Commemorabatur ,
quod in Theodosium Imperatorem exemplum Ambrosius ediderat, Wambam item Regem ab Episcopis Hispaniae coactum esse Regno se abdicare , Criminis expiandi caussa: Ludovico Pio quoque Regnum ab Episcopis Franciae abrogatum ; qui recipere deinde Regnum, nisi Episcopi in conventu ad id nominatim habito auctores fierent, noluit: denique Carolo Simplici Fulconem Archiepiscopum Rhemensem comminatum esse, se populares ejus, si societatem cum No mannis, Barbaris tunc temporis & Paganorum adhuc superstitioni addictis, Rex inivisset, sacramento χluturum. Quae quum ita sint, dubium non esse, quin major Pontificis quam reliquorum Episcoporum potestas esset: ut quae nullis, nisi quos Conciliorum Canones & Decreta ipsorum
Pontificum nominatim determinarent, finibus circumscribatur: Iam vero nullo eorum seu Decretorum seu Conciliorum capite caveri, ne imperium Augustis Pontifices abrogarent. Nec verisimile videri, nemini de ea re quidquam in mentem unquam venisse. Et quum id quoque sibi Pontifices sumsissent, ut Regio titulo nonnullos, nominatim id, sive ea ambitio fuerit, sive superstitio, petentes, condecorarent: in eam demum haeresin venerunt, ut, quos indignos Regno j
dicaverint , eos privare Regni insignibus sus sibi esse existimarent. Edictis quoque, quibus jungi
matrimonio vetabantur, qui vel septimo contanguinitatis, vel quarto assiuitatis gradu sese invicem contigissent, exagitare Principes mirifice po
585쪽
terant. Etenim quia raro admodum eveniebat, ut collocari in matrimonium illustris natalium splem, dore puella viro Principi posset, quin cum eo vinculum aliquod, quas commemoravi, necessitudinum ipsi intercederet: vel in perpetuo metu Principes versari necesse fuit, ne nuptias Pontifex turbaret, vel ut lege solvantur, supplices petere oportuit: utrobique autem ad nutum se & voluntatem Pontificis accommodare. Negotiorum denique , quibus Pontifex distinebatur , multitudo praestantissimos quosque & ingeniosissimos Eur pae viros in curiam Romanam pellexit, qui munera ambitiose prensabant, & in amplissima Sch la eas artes, sine quibuS res magnae geri non pos sunt, comparare tibi studebant. Hi, ut Pontificis sibi benevolentiam, in qua omnem fortunae suae
spem collocatam habebant, conciliarent, rationibus ejus & consiliis omnibus modis inserviebant; ut de incredibili totius Cleri in suum Antistitem animi propensione & Mus commodis velificandi studio nihil dicam. Et haec quidem omnia satis declaravit Bonifacius VIII. Pontifex, qui anno CI ccc. quem Jubilaeum esse voluit, & solenni
ritu celebravit, nunc Imperatorio ornatu & insignibus conspicuus, nunc Pontificali habitu indu tus incessit: & duos gladios, Ecclesiasticae juxta& Civilis potestatis insignia, praeferri sibi Iussit.
9. 23. Verum intolerabilis potentiae usura frui Auctori- diutius Pontifici per adversarios non licuit: tan- λβ PO.
tis quippe cladibus concussa est, ut de pristina arrogantia & palam grassandi libidine remittere ali-ta. quid Pontifices, & ad callida consilia versi , leniorem pollulata urgendi viam insistere cogerentur.5In iis equidem contentionibus, quae Pontifici cum Henricis & Fridericis Imperatoribus fuerunt , 1uperior res Romana fuit. Ceterum, satis magnam
586쪽
magnam subinde contumeliam Pontifices acceperunt, adeoque sunt contemptim habiti, ut multa audire cogerentur, quae cum exigua ipsorum gloria conjuncta erant, & cuivis alieno a partium studio persuadere facile poterant, non divinam respici gloriam, sed dignitatem, & amplitudinem, propria ambitionis humanae instrumenta, quaeri. Sed quum Philippum Pulcrum Gallorum Regem iisdem artibus petere Bonifacius VIII. institis.1et ; Rex occurrendum ei rei ratus, Pontificem tanta clade perculit, ut vix alia res magis mus opes afflixerit. Sed ne acerbitas rei, quum durius in Pontificem Imperator consuluisset, ostendiculum plebi praeberet, vulgo ferebatur , non dignitatem & personam ejus, qui in regenda EC clesia vices Jesu Christi, Sospitatoris nostri, obiret, violatam; sed improbitatem hominis perditissimi, qui malis artibus principatum Eccletice Occupasset, coercitam: ideoque, ut ejus tyrannide Ecclesia liberaretur, Concilium Universiale esis Convocandum. Sed multo graviore calamitatis ictu Pontificiam auctoritatern concusserunt SChHsmata. Ita enim appellabantur Cardinalium de no-Vo Pontifice creando dissensiolies. Ab iis quum saepe duo simul Pontifices legerentur, se invicem, quasi certamine facto, diris devovere, & conviciis proscindere, & , ut Pontificiam sibi dignita tem firmarent, Regum benevolentiam blanditiis
captare instituerunt, adeo ut se eorum ope carere haud posse uterque ostenderet. Luculento quoque eae dissensiones documento fuerunt, non adfatu & numine Salicti Spiritus, sed rerum fluxarum resipedtu, & malis artibus istos Pontifices esse Creatos. Itaque ex prudentioribus multi in ea sententia fuerunt, ut si quando duo simul Pontifices , dissentientibus Purpuratis, vitio creati m. renis
587쪽
rent, neutrum pro Pontifice esse habendum, &de integro suffragium ineundum existimarent. Id quod deinceps in Concilio Constantiensi usu comis probatum est. Primum, nisi me memoria fallit,
Schisina exortum est anno CIdcxIII v. Vel, ut alii auctores sunt, CIPcXIX. eo anno, quo Hono
rio II. mortuo Innocentius ΙΙ. & Anactetus simul Pontifices sunt creati. Innocentii partes plures sequebantur; Anactetus Siciliae Regis & D cis Aquitaniae praesidio nitebatur. Anacleto rebus humanis exempto, qui ejus studebant rebus, alium in Qus locum suffecerunt, qui Victoris sibi nomen adscivit. Innocentius , quum pactione facta inter eum & Victorem convenisset, fontificatust sponte abdicavit , & hujus se potellati ultro subjecit. Post obitum quoque Hadriani l V. duo iterum Pontifices simul sunt declarati, Alexander III. & Victor IV. Cum illo faciebat Gallia, Anglia, & Sicilia; hqus partes Fridcricus l. una cum Germania & plerisque Clericis Romanis sequebantur. Victori exstincto, qui ejus factionis
erant, continenter tres subrogarunt i, quibus tamen omnibus superstes fuit Alexander. Hi quum se certatim diris invicem devovissent, & conviciis consectati essent; ita se gerere singuli adversus
eos, quorum opem implorabant, necesse habuerunt , ut clientum potius quam dominorum personam sustinere νiderentur. Gregorii XI. mo tem multo gravius est Schisma consecutum , duobus item Papis simul creatis: quorum alter Romae . alter Avenione sedem collocarat. Istud
Schisma, Pontificatu subinde aliis atque aliis permanus tradito, annos circiter quadraginta tenuit
Per id tempus utraque pars anathemata sibi invicem inurere, & acerbiisuno odio debacchari in aemulos instituit. Λvenionensis partes Gallus, Scin
588쪽
tus Castilianus, Sabaudus, & Neopolitanus feaquebantur ; Romano reliqua orbis Christiani pars
favebat. Utraque factio auctoritatem virorum illustrium & sanctitatis laude conspicuorum, prout suis quemque rationibus addictum habebat, mirifice praedicavit, miracula item, & visa, revelationesque divinas, quibus sua cuique dignitas divinitus firmaretur, jactavit. Atque Cusmodi utrinque rationes & argumenta in medium proterebantur, ut nullum reS exitum habitura vidcretur; donec ad extremum abdicare se Pontificatu uterinque Antipapa in Concilio Constantiensi juberetur, novo in eorum locum Pontifice suffecto. Postremum Schisma incidit in annum cI ccccxxx I II. Eo anno Concilium Basileae est habitum, quod, abrogato Eugenio Pontificatu , Felicem U. inellus locum substituit, qui, ut cederet Eugenio, adduci nullo modo poterat. Et tenuit ea dissensio , donec post Eugenii mortem Nicolans U.
Pontifex crearetur: et Felix, ut otio suo ac tranquillitati consuleret, jus suum bonis conditionibus remisit anno ci ccccxxx IIT. Quantopere autem eae dissensiones pudenda, ut ita loquar, Pa- parum nudaverint atque detexerint, cuivis licet existimare. Per eam quoque occasionem, Opera Conciliorum, Pontifices in ordinem cogebantur ab iis etiam per id tempus provocari ad Concialia coeptum est: Iamque effrenata licentia, Conciliorum, velut lemurum quorundam & larva rum, terrore injecto, continebatur. Atque eo minus subtrahere se a Conciliorum potestate Pontifices poterant, quod Gregorius VII. ipse, redintegrata inter eum & Henricum IV. conten tione , pollicitus erat, Concilium in certum Io
cum esse indicturum, ad quod aequi pariter &iniqui, sive illi Ecclesiastici ordinis, sive e Poli
589쪽
ticorum genere essent, convenire possent; ut, se peritne pacem imperator an Pontifex. dijudicent. atque sitnul otii & tranquillitatis restituendae rationem circumsipiciant. Idem quoque prae se tulit Gelasius Il. cui cum Henrico V. certamen erat;
addiditque, velle se Episcoporum. fratrum suorum judicio stare ; ut quos ipse Deus Ecclesiae suae judices constituisset , & sine quorum auctoritate disceptare ipse de ejusmodi caussa non posset. Innocentius III. quoque rescripsit , quum matrimonium inter Philippum Augustuin Regem& Εngeburcham Danicam in disceptationeIn venisset a decernere se de ea caussa quidquam, sine Concilii universalis auctoritate , haud posse: id autem si convocaret, in discrimen se amittendae dignitatis & muneris sui venturum. Quibus verbis confiteri videbatur, Pontifici, si quando abuti sua potestate coeperit, abrogari munus & imperium posse. Quumque haec & similia verba Pontificibus deinde ob oculosi ponerentur, memoria eorum diuturnitate temporis, ut fit, oblitterata, in eam partem verba interpretabantur, ut tantum
dicis caussa prolata, & ab humanitatis ossicio, non ex animi sei tentia, prosecta esse viderentur. Nec alioquin expedit, magnam nimis in eo genere Verborum modes iam adhibere. Concilium igitur
Pita habitum anno crocccci x. abrogato Benedicto XII. & Gregorio XII. Antipapis, Pontificem Alexandrum U. creavit. Constantiense autem Concilium non solum duos illos Antipapas ab regimine Ecclesiae. denuo removit , Verum etiam Johannem XXIV. qui post mortem Alexandri U. creatus erat Pontifex, labefactavit &henitus evertit. Eodem modo in Concilio Basileensi actum fuit cum Eugenio IV. decreto
etiam adilecto, quo cavebatur , Re qua navatae
590쪽
rebus Ecclesiasticis operae merces sive Romae sive aliis in locis acciperetur. Quibus omnibus squum opum Pontificis & amplitudinis quasi fundamenta subruerentur , mirum videri haud de--bet, quod Pontifices deinde tam aegre adduci se passi sunt , ut Concilium Tridenti indicerent, quodque tot machinationes adhibuerunt, ne ea res dignitati ipsorum fraudi esset, Conciliis dein- Tranili 'nuntio in perpetuum remisso. tio sedi, f. 24. Inter eas dissensiones ad conculcandam Pontificiae pontificis dignitatem haud parum valuit translata ..is' ' a Clemente V. Λvenionem sedes Pontificia, impulsore, ut opinor, Philippo Pulchro , Gallorum Rege. Is, quum a Bonifacio VIII. orta cum Pontifice contentione , diro I fulmine percussus esset, in praesens vanum sine effectu, & initum evasurum anathema ratus, collocata in Gallia sede Pontificia, eo pellicere eum instituit: simul in futurum sperans impediturum se, quo minus talia Pontifices audeant: praesertim si Cardinales e Gallorum gente maxima ex parte legerentur. In ea urbe sede Pontificia constituta fuit annos st-ptuaginta & amplius: praeterquam quod post idem tempus etiam Antipapae eum locum ad habitandum sibi delegerunt. Ea res multa, & cum magno Pontificiae dominationis detrimento comuncta incommoda peperit. Nam ut alia taceam, Petri, qui Episcopus Romae fuisse traditur, praesentia inprimis, & quam ea peperit, singularis auctoritatis, & eximiae sanctitatis opinione fundata Pontificia sedes , & hoc quasi fundamento ad id tempus subnixa stetit: quae utrum ejusmodi essent, ut una cum sede transferri Avenionem possent, nec ne, anceps erat & ambiguum. Adhaec Pontifices ex nutu fere Galli pendere in i8sius potestate esse, ea re cogebantur. Quanquam Galli,