Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

poNTI DICI s ROMANI. sq maximum initio quatitum & praedam se fecisIerati, non aliud, niti rerum divinarum nundinationem, variaS pecuniae extorquendae artes, sordes, avaritiam, & quoddam, quod nominari fas non esset, flagitium, translatione sedis Romanae, allata sibi esse conqueruntur. Porro autem Pontificia Aula, quum nativis quasi sedibus convulsia,& ad exteros translata suas labes ac vitia facilius nudaret & detegeret , in contemptionem apud omnes eit adducta. Nec minore damno Ecclesi, ilica bona, quae erant in Italia, absentia Pontificis affecit. Labefactata eoim Imperatorum in Italia auctoritate, & eversis opibus, quum pro se quisque principatum invaderet, Guelsorum, &Gibellinorum tactiones coelum, quod Munt, terrae miscuerunt. Jamque, omni Pontificis reverentia per absentiam sublata, ne ab Ecclesiallicis quidem bonis vim & inJuriam tumultuantes absti nebant. Pontificis Legatos pleraeque Pontificiae ditionis civitates, instinctu maxime Florentinorum , eXegerunt: eae pollinodum in ditionem ac

potet talem Regulorum maxima ex parte Venerunt.

Ludovicus Bavarus quoque Imperator, cui cum Pontifice ea tempestate etsi haud conveniebat, tamen populus imperio Ecclesiastico su ectus ei mirifice studebat, eas sibi terras vindicavit, in clientela fiduciaria Imperatoris esse caussatus; concessitque beneficiariam carum posscssionem iis, qui adversus Pontificem cum eo stabant. Itaque in miserrimo statu Patrimonium Ecclesia ea tempestate fuit: nec nisi multo post amisIa recuperare Pontifices, nec interea, nisi paucos admodum, de)icere ac detrahere de violenta locorum possessione potuerunt. Ad ultimum tamen Pontificis

Jugum, quo se exuerat, quodve tamdiu a cervi- .

592쪽

obsequium redire coacta est , quum castellum Sancti Angeli Bonifacius I X ut eo quasi Menocivitatem in ossicio contineret, Communiisset.

Potissimam autem pristinas Ecclesiae possessiones recuperandi occasionem & facultatem praebuit Alexander V I. Et nothus erat Caesar Borgia nomine ; qui factis cum Chariotta Albreta nuptiis, quum Ducatum Valentinum in dotem accepisset, vulgo Dux Valentinus appellabatur. Ei quo immensas opes & totius principatum Italiae compararet Pontisex , Regulos. qui Ecclesiae Romanae provincias tenebant, evertendos, & ditione sipoliandos sibi destinavit, eo consilio, ut filii deinceps ditioni eas provincias subjiceret, eique in perpetuum firmaret. Nec quod de labefactandis Regulis ceperat consilium, fortuna destituit. Maximam enim ipsorum partem Borgia seu vi perdomuit , seu insidiis circumventos superavit. Quamvis autem cupiditate aut scelere per fanda nefandaque grassabatur, non tamen est Veritus dicere; sibi consilii sui rationem constare, nec temere ea

agenda st suscepisse, quae Pater, & Divini Numinis plenus, & in cinus potestate Spiritus Sanctus esset, ei permisisset. Ceterum, quum adstipendia militibus permivenda pecunia deesset, recum patre communicata, e Cardinalium numero opulentissimum quemque, apparato ad id convbvio, occidere veneno constituit, partim ut eorum facultatibus potiretur, partim ne obsistere ipsius conatibus posIent. Sed pocillator errore quodam deceptus, Pontifici di ejus filio ex lagena veneno sustecta miscuit, atque adeo imprudens venenata pocula utrique ministravit. Ita pater lethali veneno in venas distuso statim exspiravit; filius mortem quidem estugit, sed graviter ac diu ex eo adversa & insessa valetudine est couflictatus. Is

593쪽

novi Pontificis creationem ita deinde accommodare ad suas rationes non potuit, ut qui declaratus esset Papa, ejus consiliis faveret. Ita Borgiae consilium ad nihilum recidit: & paucas admodum hebdomadas imperium Ecclesiae tenuerat Pius III. quum in ejus locum Iulius iussiceretur, qui quum a Borgia capitali odio dissideret, quaecunque ille occupaverat, vi recepit, Caesiare ipso ex finibus Ecclesiae Romanae expulso. Idque variis consecutus machinationibuS est, ut quaScun- . que antea provincias Ecclesia tenuerat, ad ultimum recuperatas sui juris ac ditionis faceret, Ferrara excepta, quae, germana stirpe Principum Estensium, exstincta. Geunte superiore seculo,

in potestatem Pontificis devenit. Idem quoque Pontifex Gallorum conatus prohibuit, &, ne rerum in Italia potirentur, obstitit. I. as . Florentissima res Pontificia & ad sum- , mum amplitudinis fastigium perducta videbatur eoncutit. quod & omnes Occidentis populi, praeter exiguas,&, quarum fere nulla habebatur ratio, reliquias

Valdensium in Gallia, & Hussitarum in Bohemia, in fidem se & auctoritatem Ecclesiae Romanae contulerant, & controversiam, quae inter Julium II. & Ludovicum XII. exorta, schisma parere nullo negotio poterat, mortuo Iulio, Leo X. Pontifex feliciter composuerat; & veteres denique de ambitione & insolentia Pontificis quere-Iae oblitteratae ferme oblivione erant: in hoc, inquam , pacatissimo juxta & felicissimo statu res

Romana erat: quum ecce res parva dictu tantos in Ecclesia Romana motus Concitavit, ut & bo

na Europae pars se jugo Pontificis exueret, & in ultimum discrimen dominatus PQntificius adduceretur i. terum, uti instituti nostri ratio sert, bre viter ea tantum persequemur, quae ab ope homi--lio ' Mm 3 nuin

594쪽

num atque consiliis prosecta sunt. Nam arcanam divinae providentiae r.itionem , & occulta opera silentio venerari supplices nos & mirabundos , quam temere perscrutari , satius esse ducimus. Nec incommode aut inepte transtuleris ad hanc

rem Taciti gravissi mi Scriptoris e statum: Abditos

Numinis sensus exquirere illicitum , auceps, nec ideo assequare. Erat autem Leo X. perhumanus

juxta & moribus commodissimis ; idemque insignis magnificentiae cultor, & in probos ac eru'ditos homines benignus inprimis atque beneficu & talis omnino, ut ii ad eas virtutes mediocris saltem rerum divinarum cognitio, & ad officia pietatis colenda propensio animi accessisset, pro Pontifice non malo haberi potuisset. Is quum florenti ssimo rerum suarum statu, aerarium im moderato luxu & profusis largitionibus exhausis 1et; ipst artium conficiendae pecuniae expeta, Laurentii Ρuecti Cardinalis ad eam rem consilio ute

batur. Qui, postquam omnes conflandae pecuniae fontes exaruerant , ad indulgentias , expeditissimam eam ad opes viam ratus, animum adjecit. Itaque eas toto orbe Christiano venales proponi,& amplissima instrui potestate Jussit, ut non metlum peccatorum venia vivis juxta & mortuis daretur, verum etiam, seriis esurialibus, ovis vescendi & lacte, &c. ementibus eas, copia fieret. Iamque pecuniae, quae ex ista nundinatione redigeretur, spe atque animo incubabant belli mercatores , & quasi anticipatione quadam certis usibus destinabant. Nam quem in Saxonia & finitimis Circa regionibus, ad Oceanum' pertinentibus . quaestum facturi erant, eum Magdalenae, Pontis ficis sorori, pro munere assignaverant. Et ut ejus quaestus donatio luculentior esset & uberior, pe cuniae istius exigendae provincia demandata est Λr

595쪽

PONTIFICIS ROMAN I. s steimboldo, qui Episcopum nomine cultuque mentitus, Genuensium mercatorum fraudes ac fallacias moribus ad amussim expressit. Is vicissim ea in te non nisi istiusmodi hominum opera utebatur, qui quam animosissime licerentur, nec praeter lucrum quidquam spectarent. Erat autem antiquitus in more positum apud Saxones, ut Eremitarum , qui in S. Augustini disciplina erant,

tanquam praeconum voci, indulgentiae subjicerentur. Iis quum Arcimboldi Procuratores haudquaquam fiderent, veriti, ut erant ad eum quaestum callidi, ne vel fraudem aliquam admitterent, Vel saltem non majus solito lucrum acceptum reserrent : Dominicanis ea cura mandata est. Quae res eo altius Augustinianorum Monachorum animos pupugit, quo majorem in ea auctoritatis suae, suris S commodorum jacturam secerant. Iamque Dominicani, suam in novo munere obeundo industriam Pontifici probaturi, pro concione merces venales miris ad coelum laudibus serebant, ita ut ea res audientium animos vehementer Osefenderet : quum Procuratores Indulgentiarum interim ea, quae agrestes ad expianda crimina &noxam redimendam unciatim, genium defraudantes suum, comparserant, in turpissimas effunde. rent voluptates, & per luxuriam foedam in modum consumerent. Eam Lutherus, e disciplina Eremitarum Monachus , occasionem conatibus

impudentissimorum nundinatorum sese objiciendi arripuit: & re paullo diligentius expensa, quum ingentes deprehendisset errores, de eo argumento Propositiones numero XCV. proposivit, & publice assixit Wittebergae anno CIo I xv II. Ad eas refellendas Ioannes Tecclius, e familia Dominicanorum Monachus , Propositiones quasdam in lucem edidit Francolani ad Oderam. Ita, quasi

596쪽

porum

rerum facies.

lite contestata, suas uterque Theses & pluribus verbis declarare , & multis argumentis firmare coepit. A Luthero Ratio & Sacra Volumina stabant : Tecellus, quod ad suam caussam probandam proferret, nihil habebat, nisi quod se niti Pontificis & Ecclesiae auctoritate diceret. Itaque Lutherus longius progredi, & in Pontificite auctoritatis rationem & praesentem Ecclesiae statum diligenter inquirere coactus, quum errores alios super alios, falsasque opiniones, & pravas Ecclesiae consuetudines detexisset, fraudes & flagitiosium Monachorum ac Sacerdotum vitam pCr-

stringere & palam insectari coepit: & simul magistratibus Qusmodi Ecclcsae maculas abolendi delendique Jus esse docuit. Quo consilio, & ut

aliquod sibi contra adversarios praesidium compararet, magistratuum ordinem, dignitatem, opes,

amplitudinem & potestatcm, de quibus humiliter ad id tempus & contemptim grex Monachorum Sacerdotumque, & ipse senserat, & juventutem, ut idem sentiret, erudiverat, magnifice eX-

tollere & acerrime propugnare instituit. Quae initio secundis excepta auribus, & ingenti omnium assensione comprobata , longe lateque se brevi temporis spatio diffuderunt. q. 26. Ceterum , ut intelligas , qui potuerit

fieri, ut Monachus, homo tenuis , nec magna ad tantam rem auctoritate munitus, Pontifici Romano tam insignem cladem afferret, Operae pretium cst, praeter divinae providentiae rationem, momenta &'inclinationes istorum temporum , &qualis animi cujusque affectus, quis motuS, quissensus fuerit, paullo accuratius considerare. AC primum quidem omnium constat, Lutherum iustissimam caussam & firmissimis rationibus iubi ixam habuisse, ut ei initio etiam ex Theologis multi,

597쪽

PONTIFICIS ROMANI.ti , qui postmodum conatibus ejus vehementissime res iterunt, ex Cardinalibus nonnulli, &ipis denique Georgius, Dux Saxoniae, faverent. Ad versarios autem habuit tanta improbitate & stultitia praeditos, ut in ea re quivis vir bonus ingemisccret. Nec erat quisquam initio, qui certamen partium quodam quati contentionis aestiigbreptarum tam longe procesIurum putaret , ut divortium Ecclesiae fieret. Quin ne Lumerus quidem ipse ullam initio defectionem a Pontifice animo agitavit. Nec a Lutheri dogmatis Maximilianus Imperator abhorruit, qui initio, quum ad eum fama Lutheri esset perlata, dixisse fertur : Us cum cura sibi monachus iste Iemetur , se enim stili ejus opera usurum aliquando esse. Ex Monachis tantum & Indulgentiarum uuaelioribus nonnulli, ne lucri ac quaelius Iacturam facerent,

haud ex vano veriti, voci&rari, tumultuari, furere i donec ad extremum ex parva icintilla ingens excitatum incendium est. In miserrimo quoque loco sub id tempus collocata res Christiananit: caerimoniis & inanissimis ritibus totus pene Orbis immersus erat: nefaria Monachorum cohors ex libidine sua impune dominabatur passim, ocindis lubili nuru obcaecatas superit itione mentes irretitas tenebat. Quae tum vocabatur Γneologia, quanta quanta fuit, nil niti Sophismata docuit. Definiebantur promiscue dogmata, certatimque Propo- sitiones in medium proterebantur. Ceterum quibus ea rationibus probari, quibusve firmari argumentis deberent, cogitare ne in mentem quidem veniebat. Ad haec Clericos Cus aetatis, nullo oris

dinis aut dignitatis distrimine , ad unum omnes, vitae morumque turpitudo in summum apud omnes odium & contemptum adduxerat. Qui novissime

598쪽

lius II. memoriam nominis sui flagitiis, consiliis turbulentis , perfidia, arrogantia , aliisque vitiis Ecclesiastica persona indignis infamem & aeterna turpitudinis nota inustam polleritati reliquerant. Qui frugi erant & ceteris meliores Episcopi, neglecto rerum divinarum studio, negotiis civilibus& reruIn humanarum curis impliciti penitus &illigati erant: multi eorum vitam agebant flagiti sam & cum offendiculo piorum comunctam , ut venationis 2 aucupii, quam Sacrarum Litterarum, intelligentiores este viderentur. Clerici &Monachi in densissimis ignorantiae tenebris versabantur; & propter flagitia ac probra odio & offendiculo plebi, propter insatiabilem vivaritiam oneri omnibus erant. Porro, qui primi cum Luthero certamen inierunt, inepti , miseri, inficeti,& magna ex parte dissolutissimi erant homunculi: qui insolita disputandi ratione, qua Lutherus ute-hatur, coniternati penitus & confusi, quo se verterent , quidve primum , quid deinceps agerent, non habebant. Quanquam autem superioribus etiam temporibus multis se flagitiis ac sceleribus

Clerici contaminaram, eas tamen labes seculorum istorum barbaries & ignorantiae caligo texit. Ceterum, ea monstra exoriens, post renatas in Europa litteras, lux e tenebris eruit, & eorum deformitatem oculis omnium subffecit. Tantae lu- Cis claritatem quum ferre imperiti Sacrificuli &Monachi nequirent, succensere Instauratoribus litterarum j&, quibuscunque rebus possent, aegre

facere ac moles jam exhibere coeperunt: quumque ne sic quidem quidquam proficerent, rem in religionem vertere, & eruditos fere haereseos arguere institerunt. Ceterum, viri docti, derisia illorum stultitia, ma)ori indies studio detegendi ipsorum probra & inscitiam accendeban ur. Itaque

599쪽

PONTI PICIS ROMANI. 33s

que impudentissimi Monachi , suscepto temere

cum Joanne Reuchlino certamine, quum haere Geos etiam innocentem accusare omni ope niterentur, turpissime se dederunt, &, ni fallor, eruditissimo Virico Hulteno. Equiti Franco, probabilem, eos facetissimis illis, obscurorum, ut vo-Cant , virorum epistolis, acriter perstringendi causesam praebuerunt. Magna animorum contentione& incredibili odio bellum inter Propugnatores

honarum artium & InsectatoreS gerebatur, quum novum cum Luthero certamen intervenit. M

nachi igitur eruditos illigare causta Lutheri contendebant, ut pari utrosque clade opprimerent. Ea re factum, ut in Germania bonarum litterarum cultores plerique omnes fere Lutheri partes sequerentur. Neo dissileri possismus, magnum in Erasmo Rotterodamo momentum fuisse ad superstitionem profligandam. Is quippe pravas con suetudines multosque errores pridem detexerat tireprehenderat, Theologiam Scholasticam reJe erat , homines, ut omissis nugis Sacras Litteras& Sanctorum Patrum Scripta evolverent, hortatus erat, harbariem denique a Monachis & Sacrificulis invectam perstrinxerat: Lutheri quoque Caul Iam initio approbabat, etsi praefervidum &acerbum nimis scribendi genus, quo Lutherus utebatur, ei non admodum probaretur. Atque vel ipso silentio adversariis Lutheri Rotterodamus Vehementer nocuit. Etenim quum omnium Theologorum eruditissimus eo tempore & praestanti stimus haberetur Erasmus, plerique eum ad Lutherum scriptis redarguendum alecturum animum haud dubie fuisse suspicabantur, ni j ullam ac bonam caussam habere Lutherum intelligeret. Nam, qui deinde ab eo in lucem eii editus liber de Libero Arbitrio, ad instectendos animos hominum haud

600쪽

haudquaquam essicax fuit: quippe satis apparebat,

eum aliorum instinctu potius, quam sua voluntate, ad scribendum accessisse. Nec argumentum erat eJusmodi, quod ad summam rei aut caput controversiae pertineret: & a Luthero insuperstr nue confutatus Erasmus erat. Praeterea Principes& Ordines Germaniae perinique terebant, quod eis multa & gravissima onera imponere Pontifex Romanus in animum induxerat. Nec enim eos

stfellit, id agi, ut, emunctis argento Germanis& per iraudes spoliatis, materiam luxus & aulici apparatus Romanus haberet. Ingens quoque qui a Turcarum eruptione impendebat metuS, ac turbae, quibus per id tempus Carolus V. Franciscus I. & Henricus VIII. armis inter sese permultos annos decertantes, involvebantur, ma gnum ad eam rem momentum habuerunt. Neque enim in tanta rerum perturbatione ullum de

illa altercatione cogitandi aut deliberandi spatium erat. Sunt qui dicunt, Carolum U. ipsum, pro pagandi Lutheri dogmata , & late per Germaniam spargendi ansam ultro praebuisse, in spem erectum, fore, ut orta dissensione, per eam occasionem ordines Germaniae labefactet & evertat; ipse principatum & dominationem Germaniae o cupet, & in perpetuum sibi firmet. Alioquin enim gliscentes incendii scintillas, antequam exardescerent, exstinguere nullo negotio potuisset, si Lutherum comprehensum Normatiae occidere voluisset, anno cla Iaxxi. Quod factum pro leviuscula fraude, qualem in regnandi artibus Politici numerant, haberi potuisset. Sed utrum, Luthera contra datam fidem exstincto, simul ipsius secta& disciplina interitura fuisset, necne ψ nondum satis liquet: propius vero & credibilius esse vid tur , imperatorem , adolescentem adhuc , nec

SEARCH

MENU NAVIGATION