Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

propter imbecillitatem aetatis futuri providum , haudquaquam prospexisse, tantos eam rem proingressus habituram: nec e re sua duxisse, aliquid committere, quo Electoris Saxonici, cujus tum

magna auctoritas erat, animus offenderetur. Multo ma)ori ei impedimento, quo minus Principes Germaniae aggrederetur, fuerunt bella, quae cum Gallo atque Turca ea tempestate simul gerebat: praesertim quum Franciscas, Rex Gallorum, aggregare se ad Principum istorum factionem, &cum iis foedera percutere coepisset. Illud utique constat, praetexuisse Imperatorem postea belli OD dinibus Protestantibus inserendi caussam specioso Religionis titulo, ut iis labefactatis ad principatum& dominationem Germaniae viam sibi imuniret. Quanquam autem bello Smalcaldensi secunda Caesari fortuna fuit: tamen, quum Principum ope, sive auxilium adversus Gallum peteret, sive Imperatoriam dignitatem transmittere in Philippum filium vellet , carere nullo modo posset, consilia ad exitum perducere, & feliciter coepta pari perficere fortuna nequivit. Quin etiam Paulus III ipse Pontifex, secundis Imperatoris rebus anxius

atque χllicitus, ac, ne expurgata ab inveteratis vitiis aula Romana in antiquum simplicitatis &integritatis locum res Pontificia restituererur, mi-stre metuens, Gallum, ut increscenti Imperat ris potentiae sese o iceret, nec Protestantes iunditus interire etiam si Turcae ad id opem im- Ilorare necesse foret, in pateretur. hortatus est pse denique Pontifex multa sibi mala , sua ipsius culpa, arcessivit. Gravissime quippe in eo offenderat Leo X. Pontisti, quod praeservido studio& calido nimis consilio nundinatores Indulgentiarum defendendos sulceperat: quaeve in controversiam & disceptationem vocari coepta erant, novo

602쪽

diplomate anno cIa I aX I x. a. d. IX. Nov. promulingato , definiverat & dijudicarat, omnemque adeo rei conditionibus transigendae aditum praecluserat, omni insuper spe pacis ac compositionis Luthero incisa. Magis autem Pontifici expediebat, medium sese gerere, &, imperato utrique parti silentis , Lutherum benignitate & blanditiis delinire. Insigni quoque temeritatis juxta & imprudentiae

documento CMetanus Cardinalis inclementius tr etare Lutherum institit Augustae Vindelicorum anno CIPI x II. quumque Lutherus ad ultimum pollicitus esset, se nec vocem nec scriptum ullum contra adversiam factiouem posthac editurum , modo, ut idem facerent, adversariis praeciper tur: eam conditionem Cardinalis repudiavit, &Lutherum ad extrema descendere, atque directo petere ipsum Pontificem & oppugnare coegit rnec saniore incoepto adigere & compellere tanti animi virum ad sua scripta sua ipsius confessione damnanda conatus est. Facile equidem concedi thero poterat, nonnullas moribus Clericorum

di disciplinae Ecclesiasticae labes & maculas in disse, dummodo ne dogmata Ecclesiae in disquisitionem vocare, & inveteratas opiniones refeI-lpre in animum induceret. Ceterum , quum ab Electore Saxonico Pontifex contenderet, ut Lutherum sibi traderet ι hic necessitate coactus, simul veritus, nc Pontificis preces Elector auribus admitteret, quam iniqua Qus postulatacssent, iba autem caulla quam firmis niteretur rationi bus, multis subinde argumentis demonstravit. ΡΟ-ctea vcro, quum ad Concilium Lutherus provocavit, caussam suam Pontifex inprimis suspectam teddidit, quod varia & inepta caussando illud tamdiu procrastinavit, ut cum suae caussae, si procul ira, cupiditate, metu , atque adeo procul omni

603쪽

PONTIFICIS ROMANI.partium studio ea disceptaretur, dissidere satis apis

pareret. Intempestiva quoque & a ratione temporum fuit aliena contentio & inimicitia, quam cum Henrico VIII. Anglorum Rege Pontifex suscepit. Rex enim, ut quam maximum Pontifici dolorem inureret , in Anglia primus quasi fores Religioni Euangelicae patefecit. Eam quoque Navarraea domus vehementer propagavit & stabilivit apud Gallos, incitata, ut nonnulli putant, odio in Pontificem , qui Ferdinando Catholico occasionem subigendae Noarrae praebuerat. Inter ipsbs denique Pontificios complures erant Viri boni, qui sordidissimam flagitiosissimamque Monachorum juxta & Clericorum vitam paullo acrius exagitari a Luthero, &, quod Hunt, malo nodo malum quaeri cuneum , haud aegre ferebant. Ita

ad Divinae voluntatis nutum se cuncta accommodabant , ut, quae ab aeterno Deus decreverat, perficerentur.

q. 27. Ceterum, quo minus latius Lutheri chises;

dogmata manarent, & Pontificiam dominationem doctrina stetamque funditus everterent, res complures im- cur sussiainpedimento fuisse videntur. Ac primum quidem myx tomnium illud oportet attendere, postquam remibso Pontifici nuntio nonnulli Reges, Principes, Respublicae . & Civitates ab Ecclesiae Romanae corpore sese absciderunt, fieri non potuisse, quin penes eos, qui Reip. cum imperio praeessent, summum etiam rerum Ecclesiasticarum jus & arbitrium esse protinus inciperet. Quod si enim unus eorum principatum sibi in reliquos eandem sacroarum disciplinam sequentes, & Ecclesiae regimen vindicasset: ceteri tamen , pari se jure & loco censeri oportere contendentes, obsequium ei constanter abnuissent. Quae res multa discordiae semina sparsit, impediitque, quo minus eodem, qu

604쪽

DE MONARCHIA

a Pontifice Protestantes oppugnantur, animorum consensu res geri adversus Pontificem posset. Nec principio ad instaurandam Ecclesiam atque ordinandam. certo quodam consi lio, aut accurata de singulis rebus deliberatione habita , & novi regiminis forma quasi animo praecepta, accesserunt;

sed nec opinato in eam rerum conversionem inciderunt; nec nisi ex tempore capere consilium potuere; itaque factum, ut temporaria quaedam,&, ut ita loquar , tumultuaria tantum rei Ecclesiasticae descriptio initio institueretur. Lutherus etsi primus certamen cum asseclis Pontificis inivit, quod unt, crabrones irritavit, tamen ad ejus

se nutum ac Voluntatem omnibus in rebus accommodare reliqui recusabant, & se quoque aliquo

numero & nomine es le cupiebant. Itaque orta inter eos altercatione, quum, qui pro sua auctoritate controversias dirimeret, nemo existeret, &ἱn sua quisque sententia praefracte perstiterent, intestina quaedam partium contentio esse coepit, ac furere Protestantes, communis hostis obliti, in sua ipsorum viscera coeperunt. Ea res asseclis Pontificis probabilem criminandi caussam dedit: Haereticos, postquam secessioneni ab Ecclesia Romana fecerunt, in tantum errorum labyrinthum incidisse, ut nec, quibus se induissent, erroribus expedire sese, nec fidei suae ac dogmatum rationem explicare ipsi possent. Permulti quoque Evangelii nomine ad suminam improbitatem & nequitiam abutebantur, perinde quali libertas inestraenata quadam licentia & vitiorum omnium colluvie consisteret. Quae res itidem carpendi disciplinam Lutheri aulam Pontificiis praebuit: praesertim quum is flagitiosam Clericorum vitam ace rime perstrinxisset, & ea re magnam hominum multitudinem in suas partes pertraxisset. Incom modo

605쪽

mode quoque & cum magno ex mentis lucis detrimento , accidit , ut Lutheri disciplinam & institutum ingens homirnun fanaticorum & monstrosorum examen, toto passim Orbe volitans, ex- Ciperet; veluti Anabaptistae & similes de eodem genere: ut item agrettes furere & tumultuari in Germania, & periculosissimam facere seditionem insisterent. Quae quidem mala sectatores & mancipia Pontificis di lciplina ct instituto Lumeri adsignabant: Itaque ex potentioribus & principibus viris multi, intolerandam & infinitam plebi licentiam ea doctrina dari suspicati, quum Cleri- Corum jugum quodammodo ferre, ' quam vulgi

insolentiam tolerare mallent, atque adeo maiori malo minus anteferti satius esse ducerent, omnibus viribus obsistere doctrinae Lutheri, ne longius serperet, coeperunt. Sunt, qui aliquam retardati cursis Evangelii culpam Academiae Parisiensi adscribant. Lutherus quippe, quum suauicum Eccio controversiam di)udicandam ei commisisset, ratus, ut sertur, ob Sanctionem, ut vocant, Pragmaticam, de creandis Epistopis, abrogatam, Leoni X. Pontifici intensam eam & in omnem ultionis occasionem intentam esse, gravissimo Academiae & acerbissimo judicio damnatus est. Hispanus item, cognito, ad institutum suum inprimis pertinere, ut se Pontificiar dominationis defensorem & propugnatorem ferret , resistere conatibus Protellantium, dogmata sua longe lateque spargentium, omni ope contendit, aCtam firmo praelidio factionem illam Gallicanam, quae vulgo Liga dicebatur, detendit, ut, si Regno potiri vellet Henricus IV. ejurare disciplinam Reformatorum cogeretur. Illud quoque nonnullis observatum eli, magnum Evangelicae Religioni detrimentum attulisse Zwinglium, & deinde

606쪽

ssi DA MONARCHIA

Calvinum. Ii quippe, quum magna nimis & praecipite rerum conversione tam ea , quae ad exterenam Ecclesiae sormam & cultum Religionis, quam quae ad arcana sacrorum mysteria pertinent , immutassent, dum alteram Vitarent extremum , in alterius confiuia incidisse , quibusdam videntur. Nam Lutherus de iis rebus institutis, quibus p

pulus antiquitus adsuetus erat, perpauca immutaverat. Ornamenta templorum. aeris campani tintinnabula , organa, cereos, & similia intacta reliquit : Missamque, uti vocant, maxima eL parte initio retinuit, additis modo quibusdam precationum formulis , lingua vernacula conscriptis. Itaque Lutherus velut Eversor quidam pravarum consuetudinum , & Corrector & Emendator E clesiae, non tanquam novorum Inventor dogmatum, omnium fere sermonibus ferebatur. Jamque excussurus Pontificis augum totus pene Orbis videbatur , quum in Helvetia Z inglius, in Gallia Calvinus interveniunt. li tantum abest, ut eandem insisterent viam, ut potius pro concione invehi in praesentiam corporis Christi, quod sacro frustulo contincri Lutherani contendebant, abolere ritus & caerimonias, tollere ornamenta, reliquias rerum Religiosarum rejicere , altaria &signa confringere & evertere, omnem Hierarinchiae seu imperii Ecclesiastici descriptionem abrogare , &, ut verbo dicam , omnibus iis rebus, quae inprimis oculos hominum atqudi sensus exteriores allicere ac detinere λlent, nudare Religionem institerunt. Quapropter multitudo ab illis Doctoribus aversa, majori indies studio ejus

cultus, quem a maJoribus per manus traditum acceperant, accendi coepit. Ingentes. quibus Ecclesia .amuebat, opes aliam apud alios vim ha

607쪽

PONT I P ICIs RoΜAN I. 363 quippe earum cupiditate illecti ab Ecclesia Romana desciverunt ἔ alii & maxime Ecclesiastici ordinis viri, quorum ad desectionem alioquin inclinata voluntas videbatur, vel solo metu, ne non satis aequo animo opimis vectigalibus car rent, compulit . in fide & auctoritate Pontificis manserunt. In Gallia equidem compertum habemus, Ecclesiastici ordinis viros , quum ante instauratam Ecclesiae orthodoxae disciplinam, non minus ipsi, quam plebeji , Pontificis auctorit tem haud magni facerent, posteaquam interitum sibi ab Religione Reformata impendere intellexerant . ut. suas Opes tutarentur, arctissimo se societatis vinculo comunxisse Pontifici Romano. Incredibili quoque Reiormatos odio plebe3i prosequuntur hoc tempore in Gallia, & omnibus mois dis exagitant. 9 a 8. Pontifex, & suorum animis a superio- Papatuare pavore recreatis, & orta inter cos ipsos, qui sen: adversae partis erant, dissensione, quum meliori Em. hit.bus in sipeciem institutis dominationem munivise 'set, ita suas opes restituit firmavitque, ut non solum nihil ei detrimenti afferre. Protestantes amisplius possent; sed ipse etiam ultro eos lacesseret.& pedetentim ex amissis nonnulla recuperaret. Nam quibus rebus iactum erat, ut tantas a Luthero clades res Pontificia acciperet, eas aut abrogavit omnino & sustulit, aut tolerabiliore ratione temperavit, ut fieret illud: Si non case. tamen caute. Atque iisdem omnino armis, quibus oppugnatus a Luthero erat, uti deinde adversus nus Sectatores coepit. Neque enim, ut ante, Pontifices tam insolenter insultare Regibus potentist, mis & Principibus ausi sunt; sed multo mit us& humanius tractare eos institerunt. Superiorioquidem seculo cum Hispano Paulus IV. Pon- Nn a tis ,

608쪽

tifex, hoc seculo cum Rep. Veneta Paulus V.

temere uterque & admodum imprudenter, inimicitias susceperunt: ceterum, prudentiquorundam pacificatione extemplo composita res est, antequam studiis certantium in magnum malum CX cederet. Ex eo tempore Ρontifices usu didicere , praefervida & calida nimis consilia nequaquam rationibus suis conducere. Nec mora ulla fuit , quin ad sanitatem mentis Paulus V. revocareturἔpolleaquam ei Orator Gallicus persuaserat, V netos , evocatis ad se Geneva Pastoribus , in eo esse, ut relicta Ecclesia Romana Reformato- eum sacra & disciplinam in suam Remp. intro ducant. Nec insequentibus temporibus Ρontificatum gesserunt homines aut luxu perditi, qualis Alexander VI. fuit, nec ab insito armorum studio turbulenti, veluti Julius II. Sed ad occultas artes & astuta consilia versi Pontifices, id egerunt,

ut, omita aliarum rerum cura, pacis conciliandae & tranquillitatis publicae cotiservandae studium

unice prae se ferre viderentur. Indulgentiarum vitio & rerum sacrarum nundinationibus, quae P pulum vehementer offenderant, aut penitus abolitis, aut mitiore ratione temperatis, aliam & multo leniorem fraudandi homines & emungendi pecunia viam sunt ingressi: Episcopi quoque plerique omnes, quum superiores Vitae sordes magna ex parte delerint, ad frugalitatem se contulerunt quodammodo , & personam nunc suam majore cum dignitate & gravitate sustinent : multique inter ordines Ecclesiasticos numerantur viri, ingenii, virtutis, prudentiae & eruditionis laude praestantes. Vulgus item Sacrificulorum Mona- Chorumque, resecto magua ex parte quod distortum in moribus erat, vitam illam helluinam ct flagitiis coopertam, non ut olim, adeo frequens

609쪽

agit. Magnam quoque hominum multitudinem initio Lutherus & ellus sectatores sibi conciliarunt,& in suam sententiam adduxerunt concionibus probis & eruditis : multos ad pietatis & religionis ossicia instituerunt libellis. quos ad animos fidelium pietatis , precum, sianctitatis & reliquorum cultus divini ministeriorum amore & studio

inflammandos, lingua vernacula conscriptos. ediderunt. Utrumque imitati Pontificii magnum deinde Sacerdotum praestantium, di libellorum clegantissimis precationum formulis & optimis Lanctitatis praeceptis insignium , proventum habuerunt. Adeo ut caussae nihil sit, cur Pontificiis, quod ad externas illas animi & ingenii dotes onorumque in speciem integritatem attinet, Clericus Protestantium, in comparatione sui magnopere quidquam exprobret. In controveritis quoque cognoscendis multum operae posuerunt, & ad ea, quae ipsis obsiciuntur, utcunque diluenda , vel sexcentas distinctiones in promptu habent, veluti, quum nihil ineptius aut absurdius peccatorum in viginti aut triginta millia annorum remissione

excogitari possit, levi tamen verborum & distinctionum futilium, inten e ces extensve, potentialiter , actualiter, praetextu probabilem reddere falsitatem conati sunt: quibus ineptiis & improvida adolescentum studiosorum aetas mirifice capitur, di ingens sub iis latere myllerium imperiti, pro offusis animo caligine , susipicantur. Quumque Lutheri aetate Clericorum inscitia & barbaries, & in eruditos odium tam ingenti claderem Pontificiam amixerit; Pontificii, & maxime Lojolitae, aliam intillendam viam rati, acrius ad

erudiendam bonis artibus Juventutem animum intenderunt, & siuis in locis quoddam quasi monopolium eruditionis sibi viodicare aggressi sunt:

610쪽

s66 - DE MONARCHIA

adeo ut non solum detrimentum nullum, sed ingens etiam commodum eis studia litterarum afferant. Nec ferto jam ac igne ad propagandam rem Pontificiam grassantur, sed blanditiis, promissis & beneficiis illectos Principes Protestantium in suam sententiam adducere nituntur. Quod si quis descit re ad eos in animum induxerit, expeditissimus ei ad opes di dignitates aditus patet : cuJuS rei magnam prae aliis facultatem habent; adeo ut quemvis etiam inertem , &, ut ille ait, 'uges congumere natum , alere nullo ne gotio possint. Contra, qui transitum ad partes Protestantium facit, eum, nasi aut domesticas secum opes amerat, aut inusitatis animi & ingenii dotibus sit praeditus, praeter famem nullum delectionis praemium manet. Haud parum denique momenti ad amplificandam rem Pontificiam habuit minus Auli riaca: ea quippe Protestantes ex hereditariis provinciis Germaniae, & Regno Rohemico, ac subuectis ei regionibus, & proxime ex Hungaria, praeter paucos admodum , omnes Cecit,

aut ad sacra Pontificia suscipienda compulit.. xv g Ex iis , quae hactenus commemoravi,' ' .' mus, liquet, quaenam Ecclesiasticae dominatio- ' nis primordia in Occidente , quaeVe incrementa fuerint. Operae pretium est, interiorem ejuS compagem , quibus contineatur vinculis , quibusve fulcris sustentetur, contemplari. Ea ut facilius

intelligantur, haud alienum fuerit, bifariam de Pontifice Romano disserere: vel ut de Principe quodam Italiae, vel ut de Domino & Arbitro Ecclesiae, quae in Occidente est. Quod si ejus,

tanquam Principis Italici, habeatur ratio , tantis equidem opibus pollet, ut incensum magnorum in Italia Principum referri possit. Ceterum, eo tantummodo respectu ceterorum fere Europae

SEARCH

MENU NAVIGATION