장음표시 사용
611쪽
Regum ac Principum opes haudquaquam aequat. In Italia urbem Romam Pontifex cum iis agris, qui in ulteriore & citeriore Tiberis ripa positi in us urbis ditione sunt, Ducatum Beneventanum,
qui in Regno Neapolitano est , Spoleti item,
Urbini Ferrarae Ducatus, Marchionatum An Conitanum, complura Hetruriae loca. Flaminiam item seu Romaniolam, & in ea Bononiam &Ravennam urbes, tenet. In Gallia Comitatum Avenion elisem in potestate sua ac ditione habet. Parmentis Ducatus in clientela fiduciaria Eccle-1iae Romanae est concessitque eum beneficiario nomine filio suo Petro Ludovico Farnesio Paulus III. Ponti sex. Post id tempus interdicto quodam cautum est, ne vacuas Ecclesiae possessiones beneficiarias aliis Pontifex traderet, vel ullo bona Ecclesiastica beneficiario nomine cuiquam con- Cederet: idque eo factum est, ut ne Pontificis opes imminuerentur , ct si quando vectigalia,
. . quae extrinsecus ei proveniunt, demerentur, os
set, unde se suosque alere & sumtus aulae sustinere posset. Regni quoque Neapolitani posses.sionem beneficiariam tradendi cuilibet jus habet
Ecclesia Romana. CuJus rei ut exstet documentum aliquod, Pontifici asturconem album & aliquot aureorum millia tradi quotannis Rex Hispaniae jubet. Cetera, quae sibi Pontifex in varias terraS vindicat, Iura, Principes constanter ei abnuunt hoc tempore. Quae in ditione Pontificis sunt terrae, & frequentes incolis , & admodum fertiles, & multis oppidis iisque satis amplis conspicuae sunt. Vectigalia duorum, ut vulgo v eant , millionum summam explere perhibentur. Ceterum, ne nimias sibi Opes populares compararent, satis superque cautum ac provisu in est a ministris Pontificis. Quanquam autem tu iis regio-
612쪽
nibus satis magnus hominum rei militaris peritorum proventus esse videatur; tamen quum aliam
plane, atque reliqui Principes, viam sui dein dendi ac tutandi Pontifices insistant; nihil est.
quod eorum copias rei bellicae magnopere Praesdicemus. Uiginti circiter triremes armatis instructas habent, quibus tutissimam & perpetuam stationem portus Civitatis Veteris vulgo C,νita Hecchia proebet. Inter arcana stabiliendae dominationis consilia nihil fere Pontifex quatenus trincipis, ut vocant, secularis personam sustinet)antiquius habet, quam ut & pax conservetur in Italia, & Qus imperia, ita, uti nunc sunt, divisa in perpetuum sint inter Regulos, neve quispiam in ca existat, qui tantis polleat viribus, ut Unus reliquis praescribere leges possit. Providere item & cavero inprimis debet, ne . traJecto mari , Turca sedem in Italia capiat. Quod si is infe sto eam exercitu ingressus fuerit , non solum
omnem Italiam conJungere vires, verum etiam universum orbem Christianum, suis excitum sedibus, evocari ad opem ferendam, Communem que hostem repellendum, oporteret. Neque enim reliquae Europae gentes aequo animo tulerint, in Barbarorum potestatem terram nobilissimam venire. Ab Imperio Germanico, dum in eo, in quo nunc est, statu res Germanica stabit, nullum Pontifici periculum impendct. Quod si vero
eveniret, ut unius imperio Germania regeretur,
periculum est , ne in antiquum jus repetere Italiam dominus & arbiter Germaniae insistat. Hispanus Gallusqucissili exitium afferre Pontifici,
aut terrorem saltem incutere postunt. Adversius cos hoc Consilio utitur Pontifex, ut aut mutuis eos bellis distentos a se avertat, aut vires utri US-que ita exsequet modereturque, ne alterum aliprdele
613쪽
PONTI PICIs ROMANI. 169delere penitus aut evertere possit. Ceterum, Pontificem vehementer optare, ut ex Italia, maxime
Regno Neapolitano, Hispanus pellatur, facile crediderim. Sed si per se ipse tantam rem aggrederetur , coeptis haud temere fortuna respondebit. Quod si vero Gallorum opera Hispanos pellere possessionς Neapolis piteretur; id scilicet conse-Rueretur, ut, dum minus vitat malum, in ma-Jus incidat. Itaque satis habeat Pontifex, necesse est, providere, ne ulterius in Italia imperium Hispanus proferat: & sane, si longius ibi grassari Vellet, ad ejus impetus retundendos Gallus &Principes Italiae promti paratique forent. Nihilo aequiore animo laturus esse Ponti sex videtur , Gallum suas opes in Italia ita firmare, ut ad nutum & arbitrium tum moderari omnia & circumagere possit. Id praecavere Pontificem inprimis oportet. A reliquis Principibus ac Rebuspublicis Italiae, quod sibi metuat Pontifex nihil cll. Tametsi euim occulto eum odio prosequantur a pro
pterea quod & infinita rerum divinarum potestas eis formidabilis extitit, & inter eos nonnulli male habiti a Pontifice & in)uriis affecti sunt, inspeciem tamon venerari eum S colere coguntur s& ne cogitare quidem de potentia Cus infringenda sustinent. Iidum tamen nequaquam patiuntur , Pontificem adversumiquemquam eorum quidquam moliri, aut aliquo Italiae Regulo possessionibus & ditione everso , imperium latius propagare. Italorum enim gens, ut eli prudenti sesima & propter aemulationem potentin ad omnia intenta, intestinas suorum Principum vires.ita librat & exaequat, ut ne quis unus se supra cete
g. 3o. Qqod si Pontificis. tanquam Domini& Arbitri Reip. Christianae, Servatoris nostri vi-:
614쪽
istare ces in hisce terris gerentis, rationem habeamus: tam subtilis & solers descriptio Monarchiae Ecclesiasticae esse deprehenditur, ut post hominum memoriam non aliud corpus majori constructum artificio & venustiore ratione compositum esse videatur. Quo longius ab co scopo, quem sibi reliquae Respublicae propositum habent, ratio rei Pontificiae recedit, quove futilior & inanior ei dominationi titulus praetexitur, eo majori artificio & calliditate opus fuit ad eam instituendam pariter & conservandam. Reliquae enim Respublicae praeter securitatem & otium nihil spectant:
atque earum rerum gratia cives non solum opes suas ac facultates conserunt,sed vitam etiam periculis objicere non dubitant, ut e)usmodi sibi praesidium comparent, quo domi forisque pace i ut, ct abimuriis & impetu hostium tuti esse possint. Idque
Curare unumquemque eorum civium oportet, ut
suis sese opibus , seu hereditariis, seu sua ipsius
industria & labore partis, sustentet. At vero ΡΟntificite dominationis ea ratio est, ut ad opes, auctoritatem & divitias Pontificum & Cleri omnia reserat: ceterum , quo securitati suae consulant,& imperium sibi firment, alienis niti opibus Pontifices consueverunt: nec enim artes eis ad persuadendum idoneae, & scitae machinationes de sunt, quibus ad serviendum commodis Pontificis imperiti mortales impellantur. Quumque alioquin ceterae Respublicae in exercitus & praesidia locorum sustentanda magnas facere impensas necesse habeant: Pontifici e contrario suae ipsius copiae, quantumvis magnae, non solum non impendio aut oneri, sed lucro insuper& emolumento sunt. Quumque prudentiores Rerump. moderatoreS imperii intra terminos coercendi auctores semper
fuerint: Pontificem quod ea cura tangat, nihil est:
615쪽
est: neque enim , etiamsi in Indiam ad Orientem versam, & in Americam, quae Occidentem spectat, imperium proferret, ullum ex ea re in- Commodum Pontifex aut periculum sentiret. Tum& recta ratio, & divina praecepta luculenter evin-Cunt, Iustam esse & legitimam summorum imperantium potestatem: nec enim sine ea homines vitam honeste, tranquille, commode , sine Confusione rerum , sine tumultu, transigere possunt. Fieri autem nullo modo potest, ut ejusmodi speciosum Pontificiae dominationis titulum,& tam firmis subnixum fundamentis, quisquam in medium proferat, aut saltem demonstret, nihilo magis salvam esse rem Christianam sine arbitro rerum divinarum, & capite quodam Ecclesiae posse: quam sine civili imperio &magistratibus tranquillitas generis humani & salus conservari queat. Quae si cui ad credendum dissicilia Videntur, vel unicam, sed firmam , quaeve id dilucide evincat, rationem afferat; & erit nobis magnus Apollo. Quod si vero provocare ad au- ritatem Sacrarum Litterarum & divina praecepta collibitum fuerit; id inprimis probari enucleate & dilucide, omnibus in capitibus , quaeve ex iis manant, conclusionibus & pronuntiatis oportet; Servatorem nostrum, missis in omnes Orbis partes Discipulis, ad Christiana sacra propaganda, non solum potestatem spargendi erus doctrinae semina ubique gentium fecisse , ita ut nemini
mortalium liceret, cos aut a concionibus prohibere, aut ad dogmata sua vel nova accessione
augenda, Vel mutilanda compellere , iid quod dubitationem non habet) verum etiam facultatem eis dedisse Sacerdotia & sacrorum Christianorum ministeria, quot & quibus vcllent, sine audibritate magistratuum etiam vera & orthodo-
616쪽
xa religione imbutorum ,' demandandi, & ut ii vicissim suum ordinem sine modo & more augeant & amplificent, omnibus invitis & inconsultiS, etiam iis, quorum ea re legitima potestas imminueretur, concedendi. Sacerdotibus item, quum instar cicadae rore victitare nequeant, fas esse opes Omnibus modis comparare, non soluin quantae
ad usius vitae satis essent, sed ad luxum etiam &magnifici cultus apparatum. Jam , qui se in Monachorum Sacrificulorumque disciplinam tradiderint, nec ipsos potestati Magistratuum esse subjectos, nec bona quocumque modo ab eo Ordine parta , quamvis & ex facultatibus Reip. pro-
manarint, & in finibus ejus posita sint, & ejus
firmata praestidio defendantur : ita ut magistratibus haud liceat ejusmodi bonis vel onera imponere , vel modum definire, vel in alios usius avertere. Et quoque ordini, sive sacrorum ministeriorum . sive facultatum & possessionum agenda Cura esset, summo cum imperio praeesse debere alium causdem ordinis: ncc in eum ordinem aut bona Cus multo plus Juris habere summos Magistratus, etiamsi vel increscenS nimis multitudo sacri ordinis vel petulantia exitio Reip. 6 ret: nec salva ea esse, aut saltem florere sine ejus opibus posset: impetrari autem eas, nisi Praefectus ejus ordinis sua sponte consentiat, nefas esse. Haec, inquam, talia plana fieri & firmissimis rationibus ostendi a Pontificiis debent. Ad- haec, quaedam rei gestae capita luculentis comprobari argumentis necesse eit. Ac primum quidem, rerum divinarum potestatem & imperium Eccle -siae soli Petro Apollolo delatum esse a Christo, nec e reliquis Apostolis quemquam in societatem regiminis ulla ex parte adscitum; atque eam dignitatis exsuperantiam non solum .penes ipsum
617쪽
Petrum esse debuisse , verum etiam pari jure iis, quos in eo loco, ubi ipse Episcopatum gessisse
traditur, successores habiturus esset, in perpetuum esse transmissam. Item, Petrum unquam Romae
fuisse Episcopum , & imperium Ecclesiae ibidem gessisse, eique urbi nec alii, in qua sacra Christiana popularibus tradiderat, summam rerum divinarum potestatem in perpetuum attribuisse, &propriam esse voluisse. Quae quidem pronuntiata& conclusiones quum probari & Sacrarum Li
terarum auctoritate firmari vix ac ne vix quidem
possint; providere Doctores Pontificios & cavere
inprimis oportet, ne quaestionem eam simpliciter nimis & accurate auditoribus proponant; sed vel perplexis Verbis rem totam involvere, vel levi, quod unt, brachio pertractare, sed varias potius ratiocinationes, quantumvis futiles & ali nas, auribus popularium inculcare expedit; veluti divinitus nobis promissum esse , fore, ut iu- ferorum portae Ecclesia non prae νaleant: item exagingerare antiquitatem Ecclesiae , auctoritatemque &felicitatem, perpetuam Pontificum succcisionem, testimonia Patrum & Conciliorum, cultus divini , eastitatem tot seculorum, tot gentium auctoritate, tot denique tantisque miraculis comprobatam; &quae similia sunt exornandae declamationis, & exquisitis verborum lenociniis resarciendae argumenta. Perastutum quoque & inprimis utile artificium est, quo adversarios, & contradicere ausos, omni omissa ratiocinatione haereseos damnant: quod eam vim habet, ut ejusmodi homines, inficeti, bardi, nec artis, quam profitentur, intelligentes pronuntientur , quive probare suam doctrinam viris
eruditis & rerum gnaris haud sustineant, nec, si velint, possint: qui denique extemplo rapi ad supplicium dc ultricibus fiammis devoveri debeant.. 3. 3I. C
618쪽
cui ἡ. q. 31. Ceterum, Ecclesiasticam dominationem necessita- uniuS sublici imperio, & Monarchica forma de re fuerit, scribi, necessario debuisse, nemo est, qui non vix py RN ῆeat. Nam Democratia aut Aristocratia , nec nare iii m conveniens esse & consentanea Sacro Imperio, evelli nec stabilis videbatur, quum ob alia incommoda, tum quod populare aut optimatum imperium, in tanta hominum refractari oram nec enim res aliter teneri poterat & praefracte dissentientium multitudine, tam severis & accuratis legibus circumscribi & temperari nullo modo poterat, ut non dissensiones confestim, & ex iis factiones seditionesque orirentur. Ita futurum fuisset, ut tota machina, infirmis alioqui fundamentis innixa, brevi penitus
corrueret. Ex variis autem Monarchiae generibus
illud potissimum primi sacrae Reip conditores dein
legerunt, quo non aliud accommodatius adiplo- tum institutum excogitari poterat: adeo ut quae suis praeceptis quantumvis argutis Politici adumbrarunt, nihil esse videantur . prae iis, quorum ad vivum
expressam ab illis imaginem cernimus. Nonnulli equidem Reges, ut sibi & regno suo splendorem aliquem & auctoritatem adderent, seu divina se stirpe ortos, seu Deorum jussia aut auspiciis ostentisque attributum sibi & firmatum imperium finxerunt, seu denique post mortem in numerum Deorum relati & pro Diis culti sunt. Verum enim vero Ponti sex his rebus non contentus, ipsius se Jesu Chri ti, supremi rerum coetellium juxta & terrenarum Arbitri ac Domini, Vicarium in terra, dc quasi vice-Deum quemdam elle mortalibus persuasit: sibique haec longe alio atque multo excel lentori sensu convenire, atque reliquis Magistratibus, qui Dei vices in his terris obtinere & divivo no mine jus dicere memorantur: se quippe partae a
Christo gratiae divinae & restitutae salutis dispensa-
619쪽
torem unicum esse, nec qui auctoritatem pus haud susciperent, nec majestatem agnoscerent, utinium ad coelestem beatitudinem aditum eos habere, contendit. Nec enim alia res ad animos moris
talium venerationis quodam sensu concitandos &quasi sacro horrore perfundendos magis est idonea, quam divina ma)estas: nec fere quidquam ad homines movendos , sive obsequium praestare, sive labores suscipere, sive sumtus sustinere debeant, essicacius est, irae divinae metu & aeternae salutis amittendae discrimine. Quae ut primum persuasa imperitis hominibus fuerint, non est, quod reliqua Christianae disciplinae capita aliis firmentur
argumentis, quam Vulgato illo, ἀυτος Pontifex ipse dixit. Porro Regna perpetua successione Et qui& quasi per manus posteris tradi, quam suffragiis αν deferri, satius esse & tutius plyraeque genteSratae, ebrium
nasci Reges, quam creari maluerunt. Ceterum, tem.
rationibus Pontificiis id institutum haudquaquam
convenit. Nam quibus in locis mos obtinet, ut paterni Regni hereditatem filius confestim adeat, fieri vix potest, quin impubere adhuc & immatura rebus gerendis aetate filii nonnunquam existant. Jam absurdum foret & putidum, qui puerili aetate, ut ille ait, in arundine longa equitaret, eum Vicarium Dei Opt. Max. appellari. &summum rei Christianae antistitem tutoremque ipsum alterius tutela per aetatem indigere. Nec sustinere cum dignitate eam personam tanta cum gravitate conjun iam Principes adolescentes facile possent: nec spes ulla foret, pari omnes studio ad illud vitae genus amplexandum incitatum iri. Ut in pauca rem conseram, hereditarium jus e sacro profanum effecisset imperium: quo quidem titulo monstroso rimis & prodigioso, si subnixa res Romana foret , ilare tamdiu salva ct incolumis
620쪽
nequaquam poterat. Quin ipsi etiam Primores se Regni, & summae dignationis ministri, labefactati
Pontificibus & in ordinem coactis, ad principa tum Ecclesiae invadendum haud dubie animum adiecissent: qui tamen hoc tempore In potellate Pontificis sunt, nec gravate imperata iaciunt, In spem scilicet erecti tore, ut quando vi aperta acli pisci nequeant Pontificatum , suffragiis aliquanaoseu ipsi, seu ex suis aliqui consequantur. Illud denique incommodi aus hereditarium habebat, quod, exstincta, penes quam sacrum impertumiuisset, familia, periculum erat, ne exorta de no-
. . e.vo Pontifice creando contentio totam conVelle-2 2α ret machinam ac funditus everteret. Coelibem quo-
gat que vitam agere summum rerum divinari bitrum & antillitem , consultum elle Videbatur . multum quippe ea res momenti ad dignitatem aulae Romanae habet: nec enim credibile est, mulieres tantam dignitatem, tantas ope8 adeptaS, Ita Vitam moresque compolituras fuisse, ut earum
exemplo reliqui ad pietatis in Deum ossicia re sanctitatis studia incitarentur. Atque eo paeto fultineri quodammodo simulatio sanctimoniae poterat: quum Pontifex ita deditus & quasi immersus
contemplationi rerum coelestium videretur , ut a voluptatibus corporis & cupiditatibuS penitus abhorrere , nec ullum earum rerum sensum habere Crederetur. NeC.veri limite Videbatur, eum , cut& uxor esset, & liberi, tam sui oblitum elle, Ut non fraena subinde cupiditatibus laXet, nec privatis saepe rationibus & commodis bonum publicum posthabeat. Neque enim alia reS magis animOS mortalium movet, quam coriugum &liberorum, quorum nobis incolumitaS Inprimis est cordi, respectus. Rus rei luculentum nobis exemplum, quod ad rem Pontificiam attinet ι praea