Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

tificum. Fortassis in concilio quoque metum habuerunt , ne videlicet ex Principibus, ut vocant, secularibus aliquem Pontificatus invadendi, & in domum suam ac familiam in perpetuum transferendi cupiditas incesserit: id ne fiat, instituto caelibatus prohibetur. Conclavia quoque comitiis ha-Conclavebendis solerter & utiliter sunt excogitata, & adςv. hQRς immoderatam ambitionem cohibendam, &ad dissensiones, quibus antea dignitas pontificia vehementer imminuebatur, comprimendas. Accedit, quod eo pacto, ne Interregna fiant, prohibetur. Quae quum ita sint, facilius esse videtur, sustra-xiis aliquem inveniri, qui tantam & tam astutam sanctitatis simulationem sustineat , quemve , ut dignissimum omnium & praestantissimum, divina quadam providentia Uicarium Dei creatum esse, probabilius & speciolius, quain in successione, assectae Pontificis in vulgus ferant, artium conclavis ignarum. Illud utique consequi suffragatione possunt, ut non nisi eJusmodi vir ad gubernacula rei Christianae admoveatur , qui rerum civilium & quas ambitus sub icit, artium gnaruS, deposito iuvenili fervore, & improvidae aetatis consiliis abjectis, magnam sibi reverentia senectutis S rerum usu auctoritatem comparaverit. Utili Pontificis

quoque instituto sancitum est, ut in comitiis Pon-παtificiis suffragiorum partes duae ex tribus Pontifi- qualita ἀcem crearent : ideo factum id est, ut ne multi tes. nimis ex ordine Cardinalium existerent, quibus Pontifex recens creatuS disipliceret. Hoc tempore

id inprimis spectare in comitiis Cardinales solent, ne Transalpinus aliquis, sed Italus genere, sum-

Inam rerum divinarum potestatem adipiscatur. Idque fit eo consilio , non solum quia tantamRmplitudinem. tantos honores, tantas Pontifica-O o tus

622쪽

s 8 DE MONARCHIA

tus opes indigenae, quam peregrino, deserri Patres Purpurati malint; verum etiam quod ea est rei Pontificiae ratio, ut ex aequatis libratisque Hispaniae juxta & Galliae viribus salus Q us & securitas pendeat. Jam si Vel Hispanus aliquis, vel Gallus ad eam dignitatem eveheretur, futurum haud dubie esset, ut eo sublato&everso sequi libriores ita ad suam quisque gentem Pontifex traheret, ut QuS Opes, in lance politae, plus fatis propenderent , atque adeo ab amicitia Pontificis reliquae nationes averterentur. IEtatis quoque habetur ratio; nec temere regendae Ecclesiae juvenis

praeficitur. Ad senes potius rem trahunt Cardinales , ut ceteris quoque aliqua ejus dignitatis adipiscendae spes affulgeat. Verentur item , ne, si quis integra adhuc aetate Pontificatum iniisset , imperii diuturnitate fundamenta , quibus Pontificia dominatio innititur, convellat, aut prisca instituta immutet: neve aut nimiis opibus ac divitiis familiam suam augeat , aut, magna Cardinalium parte beneficiis sibi devincta , eo rem deducat, ut hominum sibi obnoxiorum suffragiis subnixus Pontificatum suae genti in perpetuum

firmet. Nec ullo Juventutis robore ad illud munus obeundum opuS est. Non enim manu res geritur , nec proficisci in expeditionem Pontifices necesse habent : satisfecisse ossicio videntur, si modo austerae gravitatis speciem prae se ferant. Nec propinquitatis aut assinitatis curam Patres Conscripti omittunt: ne, si magna nimis cum defuncto necessitudo successori intercesserit, omnibus Sa-eerdotiis & rerum Ecclesiasticarum procuratio- .nibus opimis una eademque familia cumuletur:& si quid ostensum aut perperam admissum a pri re Pontifice fuerit, ut id successor emendet &corrigat. Postremo, ejus potissimum in comitiis ratio

Diuilige

623쪽

ratio habetur, cujus nec in Hisipanum, nec Gallum nimis inclinata voluntas sit; sed qui medium

se inter utrumque gerens neutri sit invisius. Quocirca palam edere nomina eorum , quorum in comitiis Pontificiis nullam haberi rationem volunt, utriusque gentis Reges consueverunt. Saepenumero tamen evenit, ut is creetur Pontifex, quem

minime suspiceris. Scilicet Cardinales, artium &machinationum, quibus in conclavibus in factiones fere diducuntur, pertaesi, nonnunquam nihil magis optant, quam ut dimissis comitiis ex illo quasi ergastulo eximantur, & in libertatem vindicentur. Ita partium sepe iludiis repente ad unum, cujus initio nulla est habita ratio, versi sent animi. Nec raro fit, ut quam quis, dum Cardinalis esset, de se opinionem secerat, eum Pontifex factus omnino fallat. De cetero Pontifici S lcrum Imperium capes lenti nullae feruntur conditiones rnec enim satis ex dignitate Pontificia foret, legibus eum & pactis hominum alligari, qui Spiritum Sanctum in scrinio pectoris circumferre dici. tur. Quo loco apud illustriores Germaniae Episcopos Collegium Canonicorum esJe consuevit, eodem apud Pontificem in regendis ejus ditionis provinciis & Collegium est Cardinalium, ut quasi Τηrdi' Senatus perpetui vicem obtineat ; cu)us consi- οῦ φ lium in rebus gravioribus Pontifex exquirit. Fit tamen saepe, ut Pontifex & ejus nepotes . spreta fere Cardinalium auctoritate & consilio ad suum ipsorum arbitrium & libidinem omnia administrent. Potissima Cardinalium dignitas & amplitudo in eligendi Pontificis facultate consistit, eumque ex suo Ordine deligunt: quod & potissimum in eam dignitatem jus habent, & qui crearetur Pontifex, rerum Romanarum peritus , & negotiis aulicis laetus esse debet. Justus Cardinalium numerus Oo 1 est

624쪽

Papae

eli septuaginta : eam tamen summam raro ex plent. Urbanus VIII. Pontifex primus sancivit, ut honoris caussa Eminentissmi nominarentur :quod Ilia trissimi titulas, quo ille Ordo antea insignitus erat, pervulgatus nimis esse in Italia Coeperat. Ceterum, Q us ordinis ma)ora sibi & honoratiora nominis insignia sibi assumentis exemplo & reliqui Italiae Principes, Excellentissmi titulo antea contenti , Celassimi dici voluerunt. Cardinalium creandorum Jus penes Pontificem eii: apud eum tamen Galli, Hispani, aliorumque Principum commendationes magnum pondus habent. Cardinales Regiam aequare dignitatem, Parasiti nonnulli aulae Romanae & mancipia Pontificis litteris mandare non erubescunt. Octo Viris utique S. R. I. superiores sese esse & honoratiores Cardinales contendunt. Ex eo tempore , quoqu6, ex rerum in Ecclesia potitus est Sixtus IV. anno vi- reditibus delicet CI ccccLxx I. Pontifices ad locupletandos Ecclesia' ex fructibus Ecclesiae & potentia augendos prO-:Σ': pinquos inprimis animum intenderunt. Exempli

sueverunt caussa, proditum memoriae est, Sixtum V. quum quinque annos Imperium Sacrum gessislat, siuae familiae supra tres Ducatorum aureorum milliones; Gregorium X U. autem , menses tantummodo XXV. rerum potitum , treS Scutatorum milliones, & amplius , in praediis & possessionibus , praeter id, quod in nummis habebat, morientem 1uae genti reliquisse. Sub mortem Urbani VIII.

Sacerdotia aliosque opimos Ecclesiae proventus numero circiter ccxxv I I. sola Barbarina Domus obtinuisse perhibetur: singula autem Sacerdotia, alia trinis Scutatorum, alia V. alia IIX. alia item X. millibus, pensionibus annuis, aestima. bantur. Opes Mus domus in universum triginta militonum Scutatorum nummorum summam explere

625쪽

plere vulgo credebantur: quae immensia opulentia multis religioni & magno offendiculo fuit. Uerum rem paullo accuratius cum animo reputanti,

stultissimum fore videtur, Pontifices, exuta propensione animi, qua, natura duce, in suam quisque familiam fertur, bellissimam pecuniae conf-ciendae & suos locupletandi occasionem e manibus emittere , nec, dum licet, metere fructum tanti falligit: quum universa res Pontificia opibus Cleri &splendore nitatur. Atque ita fere natura comparatum et , ut qui illustri apud viros principes gratia &rebus secundis florent, Comitem habeant invidiam: quae paris felicitatis potiundae spe dejecta bonis

alienis dolet. Quumque magnoS in rem militarem sumtus facere Pontifex nequaquam necesse habeat, ubi tantos Ecelesiae fructus melius, quam apud propinquos , collocare queat, non video.

Ex quo rei Ecclesiasticae summam tenuit Urbanus UllΙ. uni ex nepotibus Pontificiis summus dignitatis gradus & rerum administrandarum arbitrium deferri coeptum est. Is cardinalis Patro- Chrdi nus vulgo dicitur. Commissi nepoti regiminis ea, i inter alias , potissimum astertur caussa , quod 'μμ a quum videtur eum, qui generis propinquitate junctus Pontifici Maximo est, ceteris praeferri,&simul tutissimum este, necessarii cujusdam custodia Pontificem elle septum, multis alioquin inlidiis expolitum, & in Mori in disicrimine versantem, quam Princeps , Jure hereditario imperium permanus tradens, cinus caedem ulcisici successor solet. Ac quantopere libi a veneno Pontifex metuat, vel ex eo licet colligere, quod quum 1acra Synaxi utitur, panem consecratum & vinum Sacellantis ejus enim curae illa sunt commili a gustare simul cogitur. Id quoque utilitatis habere videtur commissum nepotibus regimen , quod,

626쪽

. 58a DE MONARCHIA

dum ex suffragiis Cardinalium creatio Pontificis pendet, Praesides provinciarum & Ministri, gras

sari rapinis, & pecuniam contra Jus fasque COH-ficere, & alter alterius imminere exitio, prohibentur. Nepotum enim, quia pauci sunt, facilius expleri avaritia potest; nec ii reliquos Ministros, quum omnis in ipsoruin caput invidia Rei p. male administratae recidat, impune praedari passim& Rei p. commoda ad se rapere sinunt. Id quoque commodi Pontifici praestant nepotes, quod oc arcana Principum consilia & rationes majori cum Cura, quam reliqui Ministri, quibus nulla cum Pontifice necessitudo intercedit, exploraui.

m ori studio & vigilantia pro salute Reip. metu vindi ae, si negligentius rem gererent, CXCubant. Itaque rationibuS eorum expedit, unum alterumve Principem, opibus florentem , beneficiis sibi aut ossiciis devinetum a ungere, di Qus ad incertos calus praesidio suas opes firmare. Consilia quoque, quae in vulgus emanare haud e Rep. est, tegi per eos commodissime possunt. Nisi denique rerum summa commissa nepotibus foret, ex nutu & arbitrio Cardinalium pendere Pontificem necesse esset: eos autem, seu annuis stipendiis, seul Rculentis Ecclesiae proventibus sibi conciliatos Principes praepotentes studiis in factioneS diduxerunt

32. Qui Sacro subjecti Imperio sunt, dividi

si=iiii '' in duas cla1Ies possunt: altera ordinem Ecclesia-c eb , sticum continet ; altera e reliquis constat Christianis, qui cum Ecclesia Romana sentiunt: ii Laici vulgo dicuntur. ille comparari cum Jullo & assiduo Principis praepotentis eXercitu sotest, quo gentes armis domitae & provinciae in potestatem redactae in ossicio contineantur. Hi parentium &ilipendiariorum vicem obtinent , qui ad tantas copias sustentandas nanimos erogare sumtus coguntur.

627쪽

PONTIFICI s ROMANI. 383guntur. Ecclesiasticum ordinem imposita absti- . nendi sese a comugio necessitas, quasi nota qua dam peculiaris, a popularibus distinguit. Id institutum singularis cujusdam sanctitatis studio susceptum esse in vulgus fertur, & quod earum rerum, quas afferre matrimonium solet, cura Q- Iuli Sacerdotes munus suum obire expeditius ponsent. Re autem vera ideo nuptiae interdictae sunt Clericis, ne majorem conjugum ac liberorum, quam rei Ecclesiasticae, rationem haberent. ne-Ve earum rerum respectu Magistratibus, quorum in ditione sunt, sese adjungerent, aut Ecclesiasticas opes in privatos suorum usPS averterent. Porro, ut omnibus in rebus , maXime adversus

Principes, quorum sub imperio aetatem agunt , mandata Pontificis promptius & alacrius exsequerentur: quippe qui non admodum firmo vinculo Reip. alligati, nec ullius rei, nisi suae tantummodo vitae sustentandae, curam sustinentes, Principum iram & indignationem contemnere nullo negotio possunt. Nec enim aliud malus fidei pignus , ullos certiores obsides habent ii, qui rerum

potiuntur, quam uxores cujuSque civis ac liberos. . Caelebs autem, quum nullo, nili sui resipectu, moveatur, victum quaeritare ubique gentium potest. Et dedit alioquin operam Pontifex ' ut ex potestate & ditione Principum ac Magistratuum Clericos eximeret, & suae ipsius aurisdictioni subjiceret. Nec tam uberem messem habitura avaritia Clericorum fuisset, ii sibi suisque uxoribus ac liberis opes colligere , non Ecclesiae stipem emendicare se, suspicionem dedissent. Ceterum, qui caelibatus onus Clericis invitiS imposuerunt, turpissime lapsi sunt, quod praesenti quodam refrae-nandae libidinis remedio consulere castitati eorum neglessierunt: quae res grata inpri Inis & decora et

628쪽

38 DE MONARCHIA

Ordini fuisset. Quanta Ecclesiasticorum MonaVochorumque multitudo sit, vel ex eo licet conjicere, quod Paulus I V. dixisse fertur , sese in potestate sua Parochiarum ducenta &LXXXI IX. millia, Coenobiorum millia XL lv. habere, dummodo numerus, ct maxime Monasteriorum, conveniat. Clericorum classis dividi rursus potest in eos, qui Sacerdotes & Ordinis Ecclesiastici simpliciter sunt,& qui peculiari voto sese alligarunt & in certam disciplinam 1e tradiderunt, veluti Monachi & Jesultae. Ii Pontificis quasi milites

praetoriani esse videntur. Auctoramenta ejus militiae sitiat, honores ac dignitates, OpeS, VaCatio munerum, otium, statuta alimenta: qui paullo rigidiore disciplina continentur, iis eximiae & singularis sanctitatis opinio , meritorum magnitudo, & quaedam, prae ceteris, exsuperantia dignitatis, tanquam praemia militiae, proponuntur. Doemata 3. 33. Consiliorum, quibus Laicos Pontifex

Pontifieia in ossicio contineti summa eo refertur, ut ipsium .ee,m di sacrOS milites, tanquam procuratores estecto-modata. resque ipirum salutis, & animorum dominos,

respicere condocefiant: nec enim alio fraenomagis circumagi quisquam ad alterius nutum potest. Ceterum, ut Ecclesiasticae dominationi ea res accommodetur, deindc vel prisca Christianae Religionis instituta eo sunt detorta , vel nova,

quae ad rem pertinerent, inventa. Rem enim paullo accuratius consideranti maniscstum erit, iis Capitibus, quae in controversiam vocantur, aliquem dignitatis Cleri, opum & vectigalium respectum plerumque subesse. Principem locum obtinet majestas & auctoritas Pontificis, quae tanta esse traditur, ut non solum supra Concilia sit, Verum etiam nec fallere possit, nec falli. Id d sma Losolitae inprimis ad summum perduxerunt: quo

629쪽

quo salvo, nihil est, quod teneri aut defensari

nequeat. Non alia igitur res magis fundamenta Pontificiae dominationis convellit, quam superiorum temporum dogma, ab Omnibus fere, &, ni fallor, etiamnum a Parisiensi Academia receptum quo Conciliorum auctoritas aut superior Pontifice, aut saltem non inferior esse traditur. Ea quippe sententia nescio quid Democratici instituti redolens , unius imperio omnino adve satur: nec satis consentaneum esse videtur, Pontificem , supra reliquorum mortalium sortem qu dammodo evectum, latcllitum suorum & clie tium sudicio centorio & notationi esse obnoxium. Nam quae vel sacra volumina, vel Patres Ecclesiae adscribunt, ea ad Pontificem solum trahi,

si Diis placet, debent, non secus, ac quae Rex fecerit, ea Regno attribui vulgo dicuntur. Sacrarum Litterarum lectione Laici prohibentur, nec eas evolvere cuiquam, nisi Clericis, fas est: quae res non solum ad amplitudinem Sacerdotum pertinet, ut qui soli digni habiti, qui divina oracula velut ex propinquo inspiciant: verum etiam pro hiber, ne quid in iis Laici reperiant, quod cum rationibus Clericorum pugnet, neve sapere discant, aut discussa caligine, qua eis impune illudere conlaeverunt, fidem derogare Sacerdotibus occipiant. Ad haec illud quoque consequuntur Pontificii, ut a studio rerum divinarum & perscrutandis quaestionibus Theolopicis aversi Laici solis Sacerdotibus ea perquirenda relinquant. Ne igitur quidquim alienum aut noxium rationibus Pontificiis proseratur in medium, Sacras Litteras interpretandi potestatem Theologi Pontifici soli tribuunt. Ob eandem caussam, penes ipsum omnium controversiarum diiudicandarum jus &arbitrium esse contendunt. Impellaeta quoque &Oo s mu-

630쪽

386 DE MONARCHIA

mutila esse Sacra Scriptura traditur, &, quae ei desunt, Traditionibus, ut vocant, suppleti oportere. Λstute scilicet: ut si quod utile rei Pontificiae dogma exstiterit, cujus ne vestigium quidem ullum in Sacris Litteris reperiatur, ad illud defensendum, praeter majorum institutum, nullis a gumentis opus esset. In eo, quod de peccatis ci

cumsertur, dogmate distinctio ut barbare vocant

peccati innialis , mortalis, & quae de coibus resematis traduntur, commodis ordinis Ecclesiastici unice inserviunt. Nam, quibus Confessionum Sacrarum formulae continentur , libelli quorum tanta est multitudo, ut eos integra plaustra , aut naves iudicae capere nequeant in eo consilio sunt conscripti , non ut peccatis obviam eatur, sed ut, constituto in expiationem singulorum criminum pretio , & opes Clericorum firmarentur,& avaritia aleretur. Ad rationes Clericorum item accommodatum est dogma solatii plenum . de remissione peccatorum. Nam quum nihil utilitatis Clericis afferret, impetrata per poenitentiam &fiduciam propitiati per Christum Numinis Divini venia peccatorum, ad veram poenitentiam &nOIae remissionem inprimis pertinere traditum est, ut singula peccata, etiam levissima, Sacerdoti ordine enumerentur, & in ejus quasi sinum effundantur. Ea re illud consecuti sunt, ut non solum sibi obnoxios homines haberent, &, quas

cunque ex usu sino esse censuerint, opiniones cogitationesque in eorum animis imprimerent; verum etiam res abditas & secretas, arcana Cujus.

que consilia, instituta, morcs, indolem, &similia cognoscerent, magno ad dirigenda in posterum consilia momento : enuntiare autem quidquam e sacris Consessionibus, religio est nee enim aliter rem sua sponte monstrosam & ab ingenio

SEARCH

MENU NAVIGATION