Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

genio generis humani aversiam tueri & desensaresossunt. Satisfieri quoque de peccatis Deo v unt , idque Sacerdotis arbitratu ψ cui quidem

ordini ea res uberrimam lucri messem praebet. Quanquam enim expiare crimina certis fere pr Cationum formulis, peregrinationibus religionis

ergo, jejuniis, amictando loris & lacerando corispus , reus plerumque jubetur: fit tamen cipenumero, ut peccatores maxime locupletes, certa

pecuniae summa, in coenobia, in templa, in pauperes linter eos etiam Monachi, Ordinis, ut v Cant . mendicantium, referuntur in noxae expiandae Caussa, eroganda, mulctentur. Isti Monachi ex cap. XXV. Matth. ideo se Minimos Fratrum appellari voluerunt, ut in eorum peram superinstitiosi mortales certatim dona ingererent: ea quippe divinorum verborum interpretatio fecit, ut amplius centum hominum robustiorum milibbus alendis res Christiana gravaretur. Prioris quoque geperis expiatio, si gravis nimis esse videa- . tur, redimi pecunia potest. Quid enim p Ecquis

paullo ditior non muneribus coleret, aut inhon ratum essu sineret Reverendum Patrem, cujus in irroganda poena lenitatem & moderationem vel jam expertus sit, ut natura insitam, vel largitionibus venalem in posterum aucupetur ξ Bona, ut

Vocant, opera inter eas res, quibus aeterna Comparatur beatitudo , cur relata sint, eisque promerendi quidpiam a Deo vis sit attributa, haud dissicilis est conjectura. Posteaquam enim ad definienda bona opera ventum est, principem locum Obtinuerunt largitiones Ecclesiastico Ordini. tem plis, & coenobiis factae, item quae per summam superstitionem S sanctitatis simulationem Pontifices eorumque assectae peragi praeceperunt. Accessit, quod doceri coeptum est, tantam inna-

632쪽

chis inesse excellentiam virtutis, ut ea non λ- tum pro se ipsi sitisfacere Deo, verum etiam de abundantia siua aliis largiri, & miserorum Lai-

Corum crimina operibus, ut vulgo vocant, supererogatiovis expiare queant. Ex ea copia ingens &inexhausta est ossicina instituta , & quaestuosissimo

mercium genere reserta. Nec enim, qui eas vendit, emere ipse, aut in eas contervandas sumtus ullos facere necesse habet: eas nec vetustas Corinrumpit, nec litus imminuit; nec ad eas, vitio &vauitate postmodum deprehensia, redhibendas spatium emtori datur. Infinitis quoque ritibus ac caerimoniis repletus est divinus cultus; dies festi &supplicationes sine caussa decretae & sine modo multiplicatae: templa, sacella, altaria, non necessaria, dedicata: non alio Consilio , quam ut Clerici haberent quod agerent, neve otio torpescere viderentur. Adde, quod semper aliquod ex Musmodi ministeriis lucrum ad Clerum redundat. Quapropter numerum Sacramentoriam Pontifices auxerunt, & septem esse decreverunt. Nec enim

ullum eorum lacrorum gratuito munere peragi tur a Sacerdote, faciae Synaxeos usum, etiamsi, qui ea uteretur, nemo esset, introduxerunt: sacrificium este ad salutem viventium Juxta ac mortuorum comparatum assirmantes, scilicet ut vivos pariter ac mortuos stipendiarios sibi & vectigales facerent. Id Sacrificium Misse vulgo dicitur. Nullam rem maJoris momenti agendam quisquam suscipit, quin, ut auspicato rem gerat, Missam prius peragendam Curet. Nemo moritur, paullo locupletior, quin testamento caveat, ut, ad animae suae salutem, certuS Missarum numerus, statis temporibus, celebretur. Pro iis ministeriis mercedem solvi Sacrificulo oportet. Rursus, perperam semel introducta consuetudo, ut Lai

633쪽

PONTIFICIS ROMANI.' sis

Laicis sacra Synaxi utentibus calix negaretur, postremo in necessitatem legis est versa. Et quanquam sancita ab ipso Christo res divina, ct ab Ecclesia tot seculorum usu comprobata, rem in Clarissima luce ponit, in eo tamen, quod semel placuit, pertinaciter pertistere , quam a Clericis erroris confessionem exprimi satius esse putarunt Pontifices, qui Clerum etiam in ejus Sacramenti usu aliquid praecipui, prae Laicis , habere voluerunt. Quin i inino, ut Deo hominibusque eo petulantius illudant , calicem non Consecratum

Spubleeli sive Spocllielli Laicis praebent, quem

per summam contumeliam, oris eluendi caussa, In iniitrari praedicant, perinde quasi quidquam sordidum in sacra Synaxi haullum ore esset. Matrimonium, quamvis invita, quod unt, Minerva, & inepto consilio, in numerum Sacramentorum retulerunt, ut penes Clerum carum caussarum, quae ad conJugia pertinent, cognitio & arbitrium esset: ex iis autem controversiiS, quum & multiplices essent & late paterent, sin iis enim status, hominum, hereditates, succelsones, immo integra saepe Regna vertuntur ingens lucri spes affulgebat. Itaque Maria Britannorum Regina, quum sine auctoritate Pontificis pro filia sustis, aptiis nata haberi haud posset, instaurare in suo Regno ibi quasi postliminio revocare Pontificium cultum Coacta est. Ita magno inter alia beneficio

Pontifici Philippus III. Rex Hispanoruin devinctus fuit, quod, legis ab illo gratia facta, ipsius

quasi concessu, natus erat e consobrina sua. Nec enim Rusmodi matrimonium reliqui Christiani temere ratum habuerint. Ad haec, quo uberiorem ex facienda petentibus gratia legis messem Sacerdotes facerent, tot novi cognationis gradus ad prohibendas nuptias constituti a Pontifice, & sp ritualis

634쪽

ritualis insuper cognatio quaedam, novo commento, excogitata est. Extrema Unctio bellissimam occasionem admonendi, per speciem benevolentiae , morientes , ut testamento legata, ut

vocant, ad pias causas relinquant, Sacrificulo praebet, qua in re sui quisque potissimum ordinis utilitati servit. Nec alio consilio Purgatorium eli inventum, quam ut morientes, ut sunt facultatum suarum aliis Jamjam relinquendarum conatemtores, liberales se & munificos Clericis praebeant, quo hac quasi mercede Missarum & dea

precationum persoluta, eo citius ex arido illo &sitiente loco liberentur. Multum quoque commodi Clero attul:t Reliquiarum cultuS: qui, ut alia omittam, id potissimum utilitatis praestat, ut magna virorum ill ultrium beneficia & merita in 1e Pontifex remunerari ossiculo vetustate exempossit. Sanctoram Inνocatio speciosum obtentum ad templa dedicanda, ad dies festos instituendos, ad Sacerdotes sacris ministeriis praeficiendos alendosque praebet. Ceterum, magnam Pontifici dignitatem addit, quod in coetellium ac divorum nuἀmerum, nisi auctoritate ejus, nemo refertur ἰ petr inde quasi in caelo quoque mandate , quibus vellet, munera fas ei esset, &'Deus, quoscunque ei commendasset, recipere , Ut vulgo Vocant , Referendarios cogeretur. Hoc pacto in re,

liquis quoque Rebuspublicis omnes ad unum ci ves inclinare & inflectere ad suam voluntatem potest; ut, si omnem ad ejus utilitatem curam &cogitationem intendissent, magna ipsorum a bitioni & credulitati praemia proponat. Superioribus quippe temporibus, maxime postquam adolevit superstitio, mos fuit, ut non nisi Ecclesiastici ordinis viri , aut novis ludibriorum inventis insignes, aut simulatione sanctitatis conspicui, iu

635쪽

in numerum divorum reserrentur. Quod si ex 'profanis aliquis tantam dignitatem est adeptus, vel suis ipsius, vel eorum, quibus usus est honoris sui alutoribus juxta & petitoribus, meriistis in Pontificem, eam acceptam referebat. Ceterum, quibus miraculorum commentis, quibus simulacris & signis , quam inani spectrorum lemurumque terrore , quibus exsecrationibus , &exorcismis, jubilaeis, indulgentiis, cibis prohibitis, aliisque id genus artibus, obcaecatos superstitione homines argento emungere Sacerdotes soleant, commemorare supersedeo. q. 34. Secundum haec, ad stabiliendam rem Pon- Ad statificiam magnum in Academiis momentum fuit;biliendana quae partim a Pontifice, partim ab aliis Princi. Tipibus & Rebuspublicis sunt conditae, Pontifici S ta-maenum

men auctoritate comprobatae sunt maxima ex par- Π Aea

te ; isque summum in eas )us etiamnum sibi vin- α' dicat. Quae res quorsum spectet, & quam vim tum fuit. habeat, fatis manifestum est. Nam qui aliis in posterum, aut eruditionis praecepta tradere, aut praeesse debent, ii docentur ea in Academiis, Sc iis imbuuntur opinionibus, quas vel ipsi vita deinde & moribus exprimant, vel aliis quasi per manus tradant. Qua re factum , ut omnis Academiarum, &, quae inii Stractabantur, studiorum ratio ad utilitatemi Pontificis omnibus in rebus accommodaretur. Satellites autem Pontificiae dominationis fuerunt non solum Prosessores Theologiae, qui principem sibi locum vindicarunt, verum etiam Doctores Juris Canonici, qui ad amplificandam Pontificis dignitatem , & imposita Orbi Christiano decreta ac sordidos quaestus defendendos , & insigni quadam accessione augendos, incubuerunt. Posteaquam enim tantam sibi jurisdictionem Ecclesiasticus ordo vindicavit, quoquam

636쪽

quam diutissime ejus avaritia largitionibus litigantium aleretur, jure Canonico tantis dissicultatibus Judicia & lites sunt obseptae, ut exitum fere nullum habeant, nec, nisi sero admodum, terminentur. Philosophi quoque nexu & mancipio Pontificis maxima ex parte erant ; ut si quis, omissis rebus ineptis & inanibus, quid in quaquere verum sit, perquirere in animum induxi sint, in eum reliqui conrettim impetum facerent, &Rus institutum omnibus modis exagitarent. Quae

in istis Academiis tradebatur Theologia auxia &Philosophia, ad instruendos homines cruditionis

ac prudentiae praeceptis nequaquam reserebatur Verum obscuris quaestiunculis & vanissimis ineptiis praestantissima delebantur ingenia, & ab iis

rebus, quae ad fraudes Pontificis detegendas aditum habebant, penitus cognoscendis averteban tur. Scholastica quippe Theologia non ea continet, quae ad pcrscrutandas & explicandas S S. Litteras pertinent, sed magna ex parte in definitione futilium & inanium quaestionum versaba tur, quae a Petro Lombardo, Thoma Aquinate, Scoto, aliisque sophisticae & ineptiarum architectis in medium sunt prolatae. Quae illis Philosophia dicitur, quanta quanta est , nil nisi collu-Vies quaedam est somniorum futilium & ineptiarum , quarum cognitio, quum praeter vocabula

inania & ex ipse' barbarie hausta nihil contineat, plus detrimenti quam emolume uti ingeniis hominum, siquidem praeter eas nugaS nullis bonarum artium itudiis exculti fuerint affert. Adeo ut in summa ignorantia summam scientiam plerique omnes ponant, &, quod ille ait, intelligendo faciant, ut nihil intelligant. Atque in hisce tricis ac nugis addiscendis non solum iis temporibus, quibus barbaries ubique dominabatur, desuda

637쪽

sudatum in Academiis est; verum etiam, quod mireris , etiamnum, postquam bonarum litterarum studia eruta e tenebris & in clarissima luce

sunt posita, eandem ineptiendi viam & ipsi insistunt & aliis incredibili studio commonstrant Pontificii, ut post inventas fiuges glande vesci

volupe eis esse videatur: bonarum autem artium

disciplinae, maxime eae, quae in moderandis acti nibus vitae civilis quandam quasi facem hominibus praeferunt, oppresta jacent. Ea inprimis, quae de vita & moribus agit, perutilis & necessaria doctrina, detorta prorsus & depravata, atque ineX-plicabili quodam errorum & dissicultatum labyrintho obsepta ab iis est, non aliam ob caussam, quam ut aestimationem singulorum hominum , dum 1ecreto peccata confitentur, haberent, & eorum animos tot strupulis, tot incertis opinionibus implerent angerentque, ut vitae suae ratio ipsis haud quaquam conflaret, nec ex veris & firmis praeceptis prudentiae moderari & temperare actiones suas possent ι sed vivere ex praescripto lucripetarum Sacrificulorum, qui sacris Confessionibus praesunt, necesse haberent. q. 3s. Ceterum, quum inprimis neglecta - Rei Sehoanarum artium studia ingentem Pontifici cladem , i stiς Lutheri aetate, intulerint ; Jesultae postmodum , ut cohors praetoria Pontificis, suscepta rei Scho-Iesultis lasticae procuratione, non in Academiis solum publice tradere graviores disciplinas, sed etiam

puerilem aetatem informare ad rudimenta litteratum coeperunt, quo, translato ad se quasi monopolio bonarum artium, eas ad rationes Regni tenebrarum ita accommodent, ut ex iis non solum nihil detrimenti, sed multum etiam commodi, ad rem Pontificiam redundet. Et sane puerili institutione non modo magnam dignitatem suo

638쪽

Ordini & opes ingentes compararant ; verum etiam Pontificiam dominationem, pro cujus saluinte & incolumitate vota praeeipue & prae reliquis

Monachis Jesultae faciunt, firmissimis fulcris stabiliverunt. Per eam enim occalionem, quum Ve-ncratione quadam erga Pontificem , tum aliis opinionibus ad institutum rei Pontificiae accommodatis , teneras adolescentum mentes imbuunt,

essiciuntque, ut a teneris, quod riunt, unguicu- Iis pueri imbibitas animo opiniones mordicus tueri adsuescant, nec ab ea se ullis quamvis firmis rationibus depelli sinant, atque adeo ad cognoscendam veritatem inhabiles omnino fiant. Indolem quoque discipulorum, omnesque animi affectiones penitus explorant, hoz pacto. ut si quando illi publicarum rerum consiliis adhibeantur, Capere ex cujusque ingenio & moribus consilia in posterum possint. Quorum eis vel animi & ingenii praestantia probatur, vel opes arrident, eos pellicere in suum ordinem omni ope nituntur: adeo ut laudata tantopere disciplina Scholastica

ad rem Pontificiam tutandam unice referatur. Ouamvis autem praestantissimam sese ac compendiariam pueros in Latina lingua instituendi viam tenere glorientur Jesultae. Cavent tamen inprimis , ne discipuli, nisi quos in suum ordinem

cooptare consilium eli, sapientes nimis evadant. Eo igitur erudiendae Juventutis instituto quum multos viros ingenio & doctrina praestantes ad ipsorum vitae genus amplexandum induxissent, ipsi quoque, alioquin segregata a se reliquorum Monachorum rusticitate. & sordidissimis infice torum Sophistarum moribus rejectis, in consuetudine atque omni vita incredibilem quandam humanitatem θῖ moreS politassimos prae se ferrent:

per speciem sacrarum Consessionum in Regias ple-

639쪽

PONTI PICIS ROMANI. mrorumque Principum irrepsierunt. & consiliis publicis ita se immiscuerunt, ut multis in locis ex Ipsorum nutu Omnia administrentur. Neque enim dum in ea statione siunt, suae ac Pontificis utilit iis curam unquam omittunti Quibusdam tamen locis , quurn satiari & expleri avaritia eorum haud posset, & incredibili rerum novarum itudio omnibus siet negotiis illigarent, Collectam Era tiam effuderunt. Accessi veterum Monachorum in eum ordinem odium , ut qui de dignitate Illorum, opibus ac proventibus multum detraxiti Huc pertinet , quod, ne quid noxium rei Romanae di peruaciosum in.oculos hominum incurreret, omnium librorum..Censorium quasi Judicium Arit.

lcm censiuram tam. fraudulenter & nefarie gesse-iunt, ut non solum pro lubitu omnia, quae minus probabamur in priscis Scriptoribus denuo in lucem edendis, litura obducerent, sed eos intempolarent etiam, & integra loca, quae ad rem facere videbantur, insererenti Qui ab iis, qui in ditione Pontificis quSque sectatorum sunt, de integro conscribuntur, libri cum cura recogno-stuntur: si quid alienum ab eorum rationibus dcos irrepsisse deprehensum fuerit, ri expu atorio ,

omittatur in altera editione. Adversariorum autem dcripta importari omnino prohibentur . nec

ea legere cuiquam fas est, nisi quibus nominatim ea venia data sit: eorum autem satis spectata fides& usu rerum comprobata versutia est. Hoc Dacto quum, quae ad Pontificia dogmata confutanda memoriae sunt prodita, oculis hominum nunquam subsicialitur, affingere adversiae par oloni, Pontificii possunt. Quumque flagitiosa Sacerdotum vita rem Pontifciam in-

640쪽

primis affixerit, eaque probra editis libris Protestantes omnibus ob oculos posuerint; paria vi cissim flagitia Doctoribus Protestantium exprO-hrasse Ρontificios, in ultionem intentos, quorundam observatione constat. Itaque non solum quae ab uno alterove admissa peccata sunt, in unum volumen congesserunt, verum etiam nunc in noxiis turpissimorum flagitiorum crimen inserunt, nec aliud falsae criminationis argumentum, quam contrarium probari ab adversa parte debere, asserunt. Ea re in magnam apud suos invidiam &Contemtionem Protellantes adducunt. Nec . ut sunt perfrictae frontis , de miraculis suis, de Martyrum cruciatibus, de reliquis facinoribus praeclaris , quae in terris longinquis patrasse se com memorant, mira praedicare erubescunt, in spem erecti, fore, ut magnam, apud imperitos saltem auctoritatem & 1anctitatis opinionem ea re Coninsequantur. Eas artes, ad memoriam posteritatis, Cum cura consignavit inter alios ει ιnus Samis,

Eques Anglicus, edito libello, de Stata Religionis.

q. 36. Hisce duriores etiam & acerbiores dignitatis tutandae vias Pontifex & olim institit &nunc ingreditur. Superioribus equidem temporibus non alia re major, quam anathematis fulmine terror mortalibus incutiebatur; quum integra Regna diris devota omni sacrorum usu prohiberentur : hoc pacto Imperatores & Reges ossicium facere, & in Pontificis potestate esse, subigebantur. Hoc vero tempore inutile & hebetatum telum , praeterquam tenuis aliquis Italiae Regulus .

nemo pertimescit. Sed in Italia & Hispania peculiare constitutum est Iudicium, quod O iam S. Inquistionis vulgo appellatur. Eo Judicio in eos inquiritur, caussaeque eorum disceptantur, qui

haerem

SEARCH

MENU NAVIGATION