Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

haereseos suspecti sunt. In gravissimis autem hae resibus, di non nisi ultrice flamma expiandis, numerantur ea, quae auctoritati Pontificis, ct ian- citis ab eo dogmatis ac legibus adversentur. Ita domiti populares in ossieto continentur, & qui in ea terra incolunt, vitare horrendum tribunal, ceu pestem, debent: tanta quippe severitate exercetur judicium ab istis Quaestoribus, ut, qui in eorum manus ac potestatem venerit, ultimum supplicium effugere vix ac ne vix quidem possit. 4. 37. Quanquam autem di regiminis Ecclesiastici & cultus Divini ratio, & reliqua, quo-τρ - .rum mentionem feci, vim latis magnam habent plabsia ad continendos in fide & auctoritate Pontificis ' Pnet homines, Pontificio maxime Clero ita res suas sies . . administrante, ut satisfacere omnibus studeat; &rat. ego ipse facile credo, magnam eorum partem, qui in ditione Pontificis sulit, persuasum habere, Vera esse quaecunque ipsis a magistris suae religionis traduntur 3 alios item occasione eruendae veritatis destitutos esse : credibile tamen Omnino videtur, ex eruditis & rerum humanarum gnaris Permultos existere, qui totius rei compagem, di quam infirmis vinculis ea machina contineatur, facile perspiciant. Ceterum , quo minus jugumeΣcutiant, aliae obstant caussae. Plurimos, mea quidem sententia, continet a defectione desperatio emendandae religionis, quod se tantae rei impares esse intelligunt: ipli tamen prodere salutem, dc, quas sub Pontifice sibi compararunt, opes ac dignitates projicere, famemque ex summa copia tolerare, transitione ad Protestantes secta, nolunt, quod praeceps nimis & temerarium tentandae patientiae consilium foret. Itaque ad aeternam beatitudinem consequendam satis esse putant, si in Christo ac egus meritis omnem salmis

642쪽

. o Nou ΠΨR dsuae spem repositam habeant. N am deliqua, quae humana alecit superstitio, sacrorum ministeria,& obiri in speciem, &, quaten visum esset, credi, salva religione, posse. Nec ad rem pertinere, quod ea mulieres, & imperita multitudo ad res immodicas & superstitiones immoderatas sua sponte proclivis, serio credunt. Permultos quoque eorum esisse, dubium non est, qui ea, quae divinitus praecepta sunt in religione, distinguere ab iis, quae suae utilitatis cauila Clerici ad-Jecerunt, nequeant. li igitur, istorum detecta fraude, quum divina quoque Jussa pro commentis anilibus habeant, omnem poliremo sensum Divini Numinis exuunt, & ne quod ab hominibus periculum aut incommodum sibi arcessant,'nefandam opinionem specie exteriore & religionis simulatione tegunt. Et facile potest quivis rerum

humanarum gnarus existimare, quam nullo Ne-ntio fieri possit, ut praestanti & acuto ingenio

Ispanus aliquis aut italus, qui nec Sacras LitteraS Unquam, nec ullum melioris notae librum Protellantium perlegerit, ubi Cleri Pontificii artes fraudesque ollacere coeperit, in Rusmodi Cogit

tiones incidat. Illud quoque constat, ab Lutheri aetate rem Pontificiam longe aliam sibi adscivisse faciem, alium induisse habitum , maloremque, uam antea, speciem sanctitatis prae se tulisse.

orro, magna hominum summae & mediocris conditionis pars suis rationibus a dominatu Pontificio inprimis consultum ac prospectum esse imtelligunt. Suis enim in sacrum tardinem , seu Equitum , seu Sacerdotum & Monachorum,'CO- Optatis, quum nihil ad vitae usum cultumque oesit; familiae illustres non solum magno levantur onere, sed crescendi etiam locum nonnunquam , & Ca put altius extollendi facultatem adipitcuntur. Volupta

643쪽

ruptati certe est parentibus superstitione obcaecatis, liberos, relictis profanis , in religiosissimas familias, & sanctitatis laude inprimis conspicuas, nomina dare, & quasi in numerum sanctorum hominum referri. Denique, ita sere comparatum est, ut quibus in omni vita adversa fortuna fuit, nec ulla emergendi e tantis difficultatibus ratio constat, ii , desperata salute, in coenobium sese, tanquam ultimum inopiae perfugium, recipiant. Qua quidem commoditate, si sublata & eversia Pontificia dominatione Ecclesiastica bona in serarium Reipubl. aut fiscum Principis redacta forent, haudquaquam uterentur. Radices quoque tam alte egit iis in locis , in quibus floret res Pomtificia , ut, si quis eam exscindere conatus fuerit Princeps, expedire tamen exitum institutae rei haud posset. Neque enim Cucullati adversus eum superos inferosque juxta concitare, di, si eo p rum proficiant, ad ultimum Iacobam Clementem aliquem redivivum, aut Ra iliacum percussorem ei immittere verebuntur. Quin ipsi quoque Principes maxima ex parte aut magnam in sacra ista dominatione utilitatem Rei p. versari credunt, aut non solum in rebus novis commodum nullum, sed de magnam perturbationem rerum Omnium animo nos ciunt. .

g. 38. Italiae inprimis interest, salvam & ine Qui S alumem rem Romanam esse. Pertinet enim ad Mus M''a amplitudinem ac dignitatem, & Pontificiam st- domiti,dem in suis finibus esse constitutam , & in prae Q sentia ad Pontificium fastigium aditum, nisi italo 'Σ natione , nemini patere. Nec ulla Domus illustris est in Italia, in qua non aliqui saltem utilitatem ex Pontificia dominatione capiant. In P

lonia Episcopatus & perquam luculentos Ecclesiae proventus Nobiles indigenae, magno suo bo-

644쪽

no, tenent. Itaque Nobilitatis, penes quam namma imperii est, ne quid detrimenti res Pontificia capiat, Inaxime interest. Episcoporum quoque, ut qui & Senatores Regni sint, magna in Polonia auctoritas est. Nec minori potentia Ecclesi sticus ordo pollet in Lusitania, ut si immutare quidquam in rebus Ecclesiasticis Rex instituisset, Clerici ad unum omnes detecturi ad Hispanum,& ejus partes incredibili accessione firmaturi essent. Qua re tactum, ut superioribus annis adversus Pontificem Lusitanus ne hiscere quidem auderet, licet, quod novos creari Episcopos abnuisset , a Pontifice, Hispanis gratificaturo, durissime habitus, justam exuendi se jugo Pontificis caussam habuerit. In Germania ex ordinibus nonnulli in fide & auctoritate Pontificis manserunt, & quidem inter Civitates Imperiales Colonia Agrippina, incredibili Cucullatorum multitudine reserta, itemque alia minora oppida. Inter Comites& Equestrem ordinem ii se a defectione continuerunt, qui ad Ecclesiasticas dignitates & vectigalia perquam opima viam sibi obstrui noluere. E Secularibus, ut vocant , Principibus Bavarum in ossicio continuit insitum ei familiae fastigii Imperatorii desiderium. Eam autem spem infringere aut eripere defectio ab Ecclesia Romana potuis.1et. Ceterum, quae rationes aliquot Protestantium Principes linpulerint ut cum Ecclesia Romana in gratiam redirent, satis inter omnes Constat. Ne mirum videri debet, Episcopos in fide Pontificis Constanter manere , quippe quibus commodius ' multo & optabilius esse videtur, in fastigio Principali opibus circumfluere, quam in statione miseri Praeconis verbi divini egestate conflictari. Excmplo quoque duorum Electorum Coloniensium deterrentur, qui superiore seculo renovare & resti

tuere

645쪽

PONTI PICIs ROMANI. I uere collapsam Ecclesiae disciplinam aggressi sunt

infelici exitu. Ex quo rerum potitus est Carolus V. quum bellissimam ordinandi Imperii δε restituendi occasionem Hispanorum consilia distussissent, rei Germanicae ratio haud tulit Imperatorem, etiamsi maxime vellet, destistere a Pontifice Romano. Nam, ut nunc res lant, Principes Ecclesiastici stare cum Imperatore coguntur, quo prae sidium aliquod adversus Principes Seculares habeant. Quod si vero secessionem facere a Pontifice Imperator in animum induceret, Ecclesiasticum ordinem primum haud dubie in se irritaret: deinde a Secularibus Ρrincipibus haud magna auxilii spes foret: maxime, vetustis Principum familiis, quibus hoc tempore propter religionis invidiam omnis fere Imperatoriae dignitatis spes incisa esse videtur, par sibi, ac Austriaca Domus,aus in illam vindicaturis: Pontifex quoque, sidefcctionem Imperator moliretur, coelum terrae miscere, & superos inserosque Juxta concitare in eum extemplo insisteret. Nec eam invadendi Imperii & potiundae summae dignitatis occasionem Gallus dimitteret: fierique posset, ut ei, tantum facinus molienti, ex ordine Ecclesiastico , qui est in Germania, multi sese adjungerent. Hisipani magnum tuendae & amplificandae Pontificiae dignitatis studium prae se ferunt; partim quod ad posscssioraem & otium Regni Neapolitani & Ducatus Mediolanetisis conservandum benevolentia

Pontificis inprimis indigent: partim quod consiliis suis Religionis Catholicae tutandae & propa gandae studium praetendere in more habent. Quanquam inita eo obtentu consilia infelicem fere exitum habuerunt. De opibus, quibus Ecclesiasticus

ordo in Hispania admodum pollet; de falsis item& horrendis opinionibus, quibus, ut in invidiam

646쪽

Protestantes adducerent, imperitae multitudinis mentes Clerici imbuerunt, nihil dicam. Gallus haud ita magnam rei Romanae iuvandae & ornan dae cupiditatem prae se fert: nec unquam adduci

se passa est Ecclesia Gallicana , ut se imperio

Romani Pontificis ita, ut ex ejus nutu tota pen

deret , iudiceret. Et si quid postulare a Gallis

Pontifex institerit, quod convellere libertatem E clesiae Gallicanae videatur, 'ei rei Supremum Consilium Parisiense confestim occurrit. Multas quΟ-que propolitiones, quas parasiti & mancipia Pontificis excogitarunt , Sorbona re)icit damnatque. Porro, Nuntii Pontificis cum cura servantur in Gallia, neve longius, quam ΟPortet, progrediantur, inprimis providetur. Ii Roma egredientes directa & sublata in sublime cruce proficiscuntur: Galliae fines ingressi eam submittunt, donec obeundi muneris potestas a Rege datur. Chirographo autem Regi cavent, ea se potestate, nec aliter, nec diutius , quam ei placuisisset , usuros esse. Opera quoque Scribarum Gallicorum uti, & dis

cedentes commentaria rerum suarum , item signum, quo obsignare litteras consueverant, relinquere , alioSque servare ritus necesse habent,

sine quibus, quidquid egissent, irritum omne futurum esset. Quocirca dictitant Galli, Nuntio

Pontificis obeundae legationis potestatem non minus a Rege quam a Pontifice datam, areoque precariam eam esse, & ad nutum Regis adunt ei posIe. Quam ob caussam Nuntius, ubi in Conspectu Regis est, removet crucem & abscondit; perinde quali omnis ejus aurisdictio , praesente Rege , evanesceret. Et ophio est, rerum pG-tiente Richelio, Patriarchae in Gallia constituendi consilia agitata esse. Quae tamen, mea quidem sententia, haud ex usu rei Gallicae forent.

647쪽

Ecclesiasticus enim ordo id haudquaquam aequo

animo pateretur , haud ex vano metuens, ne per eam occalionem luculentos & opimos Ecclesiae proventus Rex vchementcr diminuat & circumcidat. Quod si ad imperatoriam dignitatem Galius adsipi raret, defectio sane a Pontifice Romano allena prorsus ab instituto foret: potitus enim Imperio Princeps, tantis, quantis Gallus, opibus pollens , non solum veterum Imperatorum Iura , diuturnitate silentii sere oblitterata, revocare atque e tenebris quasi eruere inlitteret: magna autem eorum jurium pars ad urbem Romam retertur verum etiam per speciem tuendae rei Pontificiae eos, qui ab Ecclesia Romana secesserant, in antiquum jus repetere nullo negotio posset. Ceterum, Pontifex a Monarchia Gallieaua vehementer abhorret, haud ex vano metuens , ne purgata ab inveteratis vitiis & ordinata aula Romana, & Pontificia potestate circumscripta, ita in ordincm redigatur a Gallo, ut praeter fatriarchae alicinus exiguam vim.ac potetiatem nihil ei relinquatur. Nihilo melius cum ipso actum forct, si, quam auimo agitabant jamque parturiebant , Mouarchiam Hispani peperissent sibi &ad exitum perduxissent: quanquam, si Musmodi

exoriretur Monarchia , haud dubie futurum esIet, ut in arctum res Protestantium ac religio coge- tur, & dissicillimo collocata loco conspiceretur. Quae quum ita lint, illud tenere oportet ,pi,inis utriusque Regni . cujus modo mentionem feci-ama pamus, aequilibrio & aemulatione potentiae, ceu fun pδ u. Lo damento, rem Pontificiam inniti. Itaque prohibe h/ ' 're inprimis & providere Pontificem necesse est, ne alteruter eorum Regum , aemulo pessu in dato α everis, imperio: totius Europae potiatur. Cu- u. vel laculentum documentum a multo tempore

648쪽

pore Pontifices. eam, quam dixi, viam insistentes, dederunt. Henrico II. mortuo, quum tenuis& infirma res Francica esset, PontifeX, Velit, nolit, Hispanorum partes sequi coactus est. Hispani quippe eum, bonis malisque artibus juxta adhibitis, obnoxium sibi reddiderunt. Nepotum, ut vocant, Pontificis animos sollicitabant, qui in tanta vitae & imperii, quod Pontifex eorum propinquus gereret, brevitate stabilire opes familiae,& quoad fieri posset amplificare gestiebant. E rum igitur cupiditati ut servirent, Hispani pensionibus annuis, sacerdotiis magni vectigalis, praediis luculentis, dignitatibus amplissimis , & nuptiis denique plenis utilitatis dignitatisque, sibi

eos devinxerunt. Itaque hi Pontificem, propinquum suum , saepe perpulerunt, ut plura, quam debebat, aut fas erat, Hispaniε gratificaturus, faceret. Quod si beneficia ad prodendam sedem parum apud Nepotes valebant, eos post obitum Pontificis omni injuriarum genere exagitare acivexare Hispani institerunt. Eam ob caussam His ani id semper egerunt, ut qui alienae ab Hispania voluntatis nomine suspeAus esset, a Pontificia dignitate arceretur. Ceterum , recreata r Francica & magnis opibus aucta, Pontifices,

quum jam, dempto Hispani metu, sui juris esse,& pristinam libertatem quasi postliminio recuperare coepissent, inclinata in neutram partem voluntate, hactenus utrumque Regem benevolentia' complexi sunt, quatenus id expedire suis rebus credebant: Quamobrem Iesiuita quidam, Guichardus nomine, Lutetiae Parisiorum in amplissimo

templo pro concione dixit anno CII in xxxv II.

mense Iulio ι bellum, quod tum temporis cum Hispano Gallus gerebat, sacrum esse, & religionis ergo susceptum: Hispanorum quippe conmitas

649쪽

Ita, nisi eis Gallorum Rex occurrisset, eo spectasse, atque eum etiam exitum habitura fuisse,

ut Pontifex, summo fastigio deIectus, Eleemosynamus, ut Vocant, Regis Hisipanorum fieret.

q. 39. Quod ad eos attinet, qui a Pontifice Romano secesserunt, pergratum equidem POR p hii iitifici fuerit, eos in fidem ipsius & obsequium in Proisis

redire: Cum hac tamen exceptione, ne quis exstantes eorum ruina tantas sibi opes comparet, ut terrως MV

rem deinceps universiae Europae, potentiae fama, imiciat. Satius quippe est, 1alvum esse hostem,& lucis hinus usura frui, quam eo occisio tuam ipsius vitam te amittere. Atque eam ob caussam Paulum III. Pontificem, laetis nimis ac secundis Caroli V. bello Protestantes persequentis rebus, 'anxium fuisse ac sollicitum comperimus, adeo' ut, quas ei auxilio miscrat, copias extemplo domum revocaret. Ita laetiorem expeditionis, quam

in Britanniam Philippus II. susceperat, eventum Sixtus U. tacitus deprecabatur, adeo ut, si Hispano res ex animi sententia successisset, illum lati ab se tanto cum studio auxilii poenitentia haud dubie subitura fuisset. Ita, orta inter Hispanum& Rhaetios controversia de Ualle Tellina, horum Caussae Gregorius XU. favebat, nulla. religionis sequebantur enim Reformatorum disciplinam ὶ ratione habita. Nec invitus patiebatur Urbanus VIII. Austriacae Domui aliquam a Gustavo Adolpho, Suecorum Rege , cladem inferri, praesertim, quum illa Catholicos ac Protestantes nullo a se discrimine haberi, recenti in Principem Mantuanum exemplo edito, declarasset. Proditum memoriae est , Pontificem Ferdinando II. ut promissa sibi pecunia repraesentetur postulanti, pro argenteo Chartaceum tulisse subsidium, misso diplomate, quo Imperatori, Omnibusque, qui in ejus

650쪽

Inter

pontificem de

stantes

mus exercitu essent , militibus , si quando eos

mortem oppetere contingeret, gratia peccatorum fieret, ut alacriore scilicet animo in perniciem suam ruerent. Denique, paucis abhinc annis Curiam Rominam haud leviore metu susipensiam tenuit armorum, quae contra Batavos Rex Galalorum sum ierat, nimia felicitas: quum in tantum discrimen adducta ea Respublica esset, ut haud procul abesse ab interitu videretur. CCterum, in eam curam Pontifex animum inprimis in tenadit, idque optat unice , ut scitis artibus reconciliatos in fidem recipiat. HRuscemodi artes sunt, semina discordiae inter Evangelicos, ut Vocant, jacere atque fovere, cocum animoS blanditiis per mulcere, eos Pontificiarum uxorum nuptiis illi gare, filios natu minimos , illustri loco ortos,

dignitatibus, beneficiis, & opimis Eccletiae veἀctigalibus illectos, Ecclesiae Romanae in perpetuum devincire, si qui, sacris Protestant:um relictis , itan litum ad Ecclesiam Romanam feci nsent, eos benigne exceptos opibus & honoribus ornare, Evangelicorum Theologos haudquaquam libris editis aggredi, sed potius linere eos mutuis sese altercationibus ac dissidiis conficere. & si quae his sunt similia. Atque satis compertum est& evidens, Pontificin m Cletum hoe seculo non solum magnas in pndsentia opes sint advel sus Pro. testantes comparasse, sed eo rem deduxisse , ut majores in dies progressus facere possit: atque adeo in linu, quod riunt, gaudere , quod Protestantium vires intestinis inter sese dissentionibus con

teri quotidie Cernit. 4o. Ex iis, quae Commemoravimus, apparet, ecqua spes componendae Pontificios inter clariotestantes controvertiae fit reliqua; ita quidem, in aut remissa noui hib utrinque sententiae tuendae

SEARCH

MENU NAVIGATION