장음표시 사용
661쪽
elementia conciliandae concordiae viam aperire tandem aliquando velit. Intempestiva quippe remedia nihil aliud. quam insanabilia reddunt vulnera , & nova dissensionum semina spargunt. Interea utramque partem ea dissensio a studio comis munis salutis tutandae abducere nequaquam debet,
quin potius in communem securitatem intenti sibi Protestantes persuadeant, nullo eos discri-Inine haberi a Pontifice, sive Lutheri partes sequantur, sive cum Calvino sentiant. Minores illas Socinianorum, Anabaptistarum, & similium ejus farinae fanaticorum Sectas reconciliari nobis. eam , quod ad cultum sacrorum attinet, & in concordiam redigi nullo modo posse, constat. nil quippe Christianae disciplinae mysteria in puram 'putam Philosophiam Moralem convertunt: hilain incertis & dubiis opinionibus fluctuant, ut instituti sui ratio ne iplis quidem constet. Anabaptista equidem nescio quas novas Politias & Rerumpublicarum formas somniant, ut si quando in nimiam excrescerent multitudinem, ingens periculum rei publicae creare posse videantur. Utrum
Vero Sociniani quoquc aliquid ejusmodi monstri
alant nec ne, quoniam in tanta paucitate & virium tenuitate nihil adhuc movere in re publica gut miscere potuerunt, haud pro certo assirmarim.
662쪽
- nunc autem Editioni huis tertia additum.
663쪽
Ampridem Sueticarum rerumditi quise Scriptores ex pristis suis monu sucti ementis orbi litterato ostenderunt,ta. regnum Sueciae omnium Europae regnorum esse antiquissimum, regionesque, quas ipsi incolunt, citius quam reliquas Europae partes, post dilu-yium incolis esse fiequentatas. Ualde tamen Imcertum est, qui mortales, & quo primum tempore sedes ibi ceperint; nec magis constat, utrumne illi So Regio fuerint dominatu. an Vero penes umquςmque patremfamilias summa potetras. Nomina & res gestae singulorum Regum , qui postea illis praefuere, non tam facile possunt ce- signari; neque enim illa, quae circumstrtur , te rie. omni exceptione est maJor. Hausta qRippPleraque ex antiquis carminjbus fabulonique nar- Iationibus , partim etiam ex allegoricis calcorum Poetarum traditionibus , quibus violenta nimis a quibusdam adhibita interpretatio. Johannes Mela senius in Scandinaυιa 1tia illustrata non veretur dicere, Iohannem Magnum in scribenda buecne historia Oihil fere aliud sibi habuisse propontum, quam ut obscuraret Saxonem GrammatIcum,
Quo praecipue Scriptorς Dani gloriantur. JOnan ales ista Magnus Magogum , filium JRp:T, O clii nepotem, statuit fuisse primum funa 'xςm Mnbicarum Gothicarumque nationam,
664쪽
que a duobus ejus filiis Sisenone & Gethare sive Gego Suecos & Gothos nominis sui traxisse originem. Narrat deinde, exstincta illa familia Sueciam intervallo quadringentorum annorum rectam fuisse a Iudicibus: tunc octingentis circiter annis post diluvium Suecorum & Gothorum regna fuisse unita sub Berico, qui ipsemet prosecius coloniam in maritima deduxit, postquam Ulmi rugios, qui tunc Borussiam incolebant, inditionem suam redegisset; a quibus arma victricia in Uandalos convertit. Interiecto dein tempore cum eaedem nationes prope ostia Danubii circa Pontum Euxinum consedissent, varias inde expeditiones tam in Asiam quam in Europam suscepere, tandemque quarto & tertio post Christum natum seculis provincias Romanorum, quae cis Danubium erant, ingressi, mox in Italiam &Hispanias victores irruperunt, gemino ibi regno conitituto. Sed horum pleraque a Messenio redarguuntur, qui etiam seriem Regum, quos ante natum Christum regnasse asserit Johannes Magnus, suspectam habet, ostendens tempora, quae Christi nativitatem praecessere, praesertim in parte orbis Septentrionali, fabulosis narrationibus esse involuta, ac plerosque illorum Regum post Christi tempora vixisse autumat. Sed quia Chronologia priorum a Christo nato seculorum valde est incerta, nec magis de genealogica Regum serie
constat, sufficiet nobis paucorum tantum & maxime celebratorum mentionem facere , donec propiora nobis tempora foecundiorem dicendorum messem nobis suppeditent. dinu - I I. Cum decantatus ille Odinus sive πω den sexaginta fere annis ante, quam Christus nam sterctur, armis Pompe)i cum magna popularium
manu Asia esset pulsus, Rustiam primo occupa-
665쪽
Norwegiam tandem & Sueciam ditionibus suisa ecit, anno ante nativitatem Christi fere vigesimo. Sueciam tamen peculiariter sibi Odinus elegit ea conditione, ut reliqui Scandinaviae Principes supremam esus maJestatem agnoscerent: aDque hinc scilicet inolevit mos, qui ante aliquot secula obtinuisse dicitur, ut in magnis & generalibus earum nationum conventibus Rex Daniae habenam teneret Rcgis Sueciae, Rex vero Nor-wegiae stapedem. Successit et Frotho, cui co-Frotho.
gnomen additur Jorgonis, qui templo Upsalice
tectum imposuit aureum , Musque pinnaculum Catena aurea cinxit. Hunc ordine secuti sunt Reges Niordus, Sigtragus, Asmundus, Uiso, Hyn-dingus, Regia erus, Halvardus, Helgo, Attilus,
Hotherus, Rodericus cognomine Singabondus, Hogmor, Hogrinus Ericus, Haldanus, Sivandus, Ericus, Haldanus, Ungrinus, Regnaldus. Ciseca annum 3 88 Rex Gothorum erat Rodolfus, Rodois qui ab Anglis victus, regnoque in praedam hostibus relicto, in Italiam fugit, Theodorici Gothorum Regis protectionem ambiens. Ea tempest, te Frotho regnabat in Suecia, filius Frothonis an cognatus, post quem deinceps praefuere Floimus , S ercherus, Ualander, Visurus, a filiis suis crematus; Damalderus, quem ipsius cives Upsaliae idolo suo immolarunt; Domarus, Dignerus, Dagerus, Agnius, cui laqueo gulam fregit ugor; Alricus & Ericus, qui singulari certamine coningressi mutuis periere vulneribus; Ingo , Hugle-rus, Haco, Jerundarus Hacquinus cognomine Haedui-Hing, quo regnante memorabili illo Brovallensi nus. praelio Suecos inter & Danos commisso, horum M lginta, at illorum duodecim millia ceciderunt.
Hic Rex novem filios suos Upsaliae idolo 1uo immolavit,
666쪽
molavit, decimo, qui unicus supererat heres regni , eandem illaturus perniciem, nisi eum Sueci Crudelitati parentis eripuisIent. Huic filius suc- Erillus. Cessit Egillus , quem in regno Sueciae deinceps excepere, Otharus, Adelus, Ostanus, Inguardus, Amundus , Sivardus , Hirotus sive H croltus, cujus filia Thera nupsit Regnaldo Daniae Regi. Ingestus. Ingellus Amundi filius Hiroto successit, qui pro- Tima post coronationem suam nocte septem Principes , vasallos regni Sueciei , vivOS cremavit, eandemque mox crudelitatem in alios quinque ejusdem ordinis Dynastas exercuit. Asa hujus filia, Sudroto Scaniae Principi nupta, patre fuit longe Crudelior, quae, postquam maritum suum ejusque fratrem trucidaskt , regionem hostibus Prodidit: quo nuncio accepto adeo exarsit Rex Daniae Ivan, Regneri filius, ut Ingellum, qui filiae suae patrocinium Lusceperat, magna belli mo- Ie aggrederetur, armis & incendiis stragem late Circumferens. Quare Ingellus de rebus fuis desperans ex consilio filiae se ipsum, filiam, totamque familiam suam cum Regali palatio in incendium misit: unus tamen ex filiis ejus Olaus in Carolus. Wermelandiatri evasit. Post Ingetli necem Carolus quidam antiqua stirpe ortus & nobili, Regium nomen & potestatem invasit: quae filio suo deberi ratus Regnerus Rex Daniae, Carolum ad singulare certamen provocatum interemit , atque ita
regnum Sueciae transtulit in filium suum Beronem vel Biornum, Hiroti ex filia nepotem. Resitio g. IIII Ea tempestate Ludovicus Pius Impe. h. insu. AH Rrium Monachum Corbo ensem quiri, viii, postea Bremensium fuit Episcopus . in Suectarei ducitur. misit, ut salutarem Euangelii doctrinam apud pu-ganos illos publicaret. Cujus praedicationi cum aurem non praeberet Biornus, Sueci illum una
667쪽
rem Regnero patre regno suo decerant. Qui huie successit Amundus gravem in Christianos per- Adiu
secutionem concitavit , ac pari ratione regno fuit dvi. expulsus: cmus tyrannico dominatu liberati Sueeiolaum revocant ex Kermelandia, qui ut Regiam
dignitatem sibi ac suis confirmaret, filiam Regneti nuptum dat filio suo Ingoni , quo pacto Gothici pariter ac Suecici regni'tranquillam ρος A. gsa. sessionem obtinuit. Paucis post annis reversus in Olaus. Sueciam Ansgarius convertit Olaum ad fidem Christianam, cujus tum regni sedes erat Birca, oppidum multitudine civium frequentissimum. Hic Rex deinde valido cum exercitu Daniam ingressus administrationem illius regni commisit filio suo Enni gruo: ipsum vero in Sueciam regressui , pagani iplius cives idolo Upsaliensi immolarunt. Hujus filius Ingo ad stabiliendum regnum filiam iRegis Daniae ducit uxorem, mox in bello contra Russos interficitur. Hunc excepit Ericus filius , Erieus. artium magicarum scientia celebris , qui pariter Ericum filium habuit successorem. Hic Finniain subjugavit, Curiandiam, Livoniam & Esthoniam: a Danis quoque Hallandiam & Scaniam recepit,
eorumque Regem Suenonem Dania eXpulit. Fi si nehinlius ejus Stenchillus Sigtunae , quod insigne tum lus. erat oppidum, sacro baptismatis fonte ablutuS, .
dea ecto idolo Upsaliensi, capital esse sanxit, si quis civium postea idolis sacrificasset , ut haud
procul Upsalia Regem suum comburerent, duoseque sacerdotes Christianos, quos Hamburgensium Praesul miserat, in eundem rogum coinicerent. Frater tamen egus ab Ethelredo Rege Angliae complures accersivit sacerdotes Christianos, qui non ..
tantum Euangelii doctrinam impigre ibi prN
garunt, sed etiam unus eorums Si fridbs magna' Suecorum.multitudinem cum ipio Rege baptiza vit
668쪽
vit in sonte, qui etiam nunc S. Sisgfriias Karamel vocatur. Hic Olaus ab Anglicis facerdoti.
. bus persuasus annuuin tributum contra Saracenos
Pontifici Romano concessit, quod ipii Romi οι tributum Romanum vocabant, ip1umque Olaum Scoth nura, quali dicas Regem tributi. Hic etiam Oluso Try est,ni Nor .igiae regnum eripuit, quod tamen ille postea recuperavit. Ante hunc Olaum e Sueciae & Gothiae regna magnis inter se odiis &certaminibus fuerant collila: adeoque ipse primus fuit Regum, qui indissolubili vinculo utrumque connectebat.
Amun- Successit ei filius Amundus , quo regnante4μ- Christiana religio mira cepit incrementa in Sue Cia: quem frater excepit Amundus alter, qui si pino animo omnem religionis & Justitiae curam abjecerat : in bellum contra Canutum Regem Daniae progresIus, facilem hosti victoriam pro buit. Post Qus inortem di 1Iensio oritur inter Gothos & Suecos de eligendo novo Rege . illis Ha- quinum, his Stenchillum juniorem suffragio suo designantibus: quae controversia Musmodi pactio ne finita est, ut Haquinus aetate iam provectior, quamdiu superesset , Rex manerct, ci vero defuncto Stenchillus citra novam electionem sucins .n fili Cς ςret. Post spatium igitur tredecim annorum tui. Stenchillus junior Olai ex lorore nepos ad regnum pervenit, qui tribus deinceps ingentibus praeliis Da- nos profligavit , & succesIorem reliquit filium Ingonem Pium: qui idolum Upsaliense penitus exitirpavit, eoque tantum popularium in se odium
concitavit, ut eum regno expulsium post in Scania trucidarent. Post hunc magno omnium ap-Halliamu plausu regni habenas sustepit frater erus Hallia-
Ω Ο nus , qui succetarem habuit Philippum filium. ','' Rus filius Ingo magna pietatis reliquarumque
669쪽
virtutum laude claruit nec minorem uxor ejus Rag-vildis pietatis fructum cepit, quae post mortem in Sanctorum numerum relata iuit, ita ut etiam sepulchrum ejus frequenti peregrinantium concursu visitaretur. Hic cum nullum virilis sexust 3
heredem reliquisset, filiarum ejus altera Christina nupsit Erico Sancto , altera Margareta Magno Regi Norwegiae in manum convenit. Ipse in
Ostrogothis ,. qui pertaeli erant dominatus Suecorum, veneno sublatus est. In Suecia, dum ex ipra dictis Regibus quinque ultimi regnaverunt, secula erant vere aurea, cum &Christiana Religio passim in ea propagaretur,& cives tranquillitate pacis rerumque omnium assi uentia fruerentur.
s. q. Post mortem Ingonis Ostrogothi incon-R C:
sultis ceteris Provinciis Regem eligunt Ragwal-sbia 'πdum Knaphossium,virum non sapientia, sed robote corporis insignem, qui a Wcstrogothis in acie interficitur. Huic ab Ostrogothis sussicitur Swer- Cherus II. Rex vere optimus, qui a servo suo est interfectus, & in egus locum iublegitur ab Ostrogothis filius ejus Carolus cum interea Sueci in conventu Upsaliensi Ericum eligunt Iemardi filium, qui Christinam Ingonis filiam in matrimonio habebat. Nec multo post patuit utrique nationi quam necessaria esset duorum istorum regnorum sub uno Rege conjunctioὶ itaque pacti sunt, ut Ericus exinde utrique Regno praeesset, eique defuncto Carolus succederet. Hic Ericus Finnos in ordinem redegit, effecitque ut Christiana Religio ab iis susciperetur: etiam antiquas Regni constitutiones iis in unum volumen jussit colligi, quod postea Legem Erici vocavere. Hunc prope Upsaliam in acie interfecit Magnus, Daniae Regis filius, fusoque essus exercitu Rex proclamabatur. Interim Sueci ac Gothi duce Carolo Swercheri filio R r facta
670쪽
tacta in Danos impressione totum illorum exerincitum cum ipso Rege Qusque filio trucidant, exspoliis templum prope Upialiam est exstructum, O . 6. quod Daniam vocant. Itaque Carolus S ercheri filius etiam Daniae Rex factus; cum omnium applausu regnavit donec Canutus filius Erici exDania reversus eum ex insidiis adoriretur & interficeret, patrem suum ab eo interfectum esse questus.Uxor ejus & liberi in Daniam aufugere, ubi auxilium nacti cum Gothis sese Junxcrunt, duce Collo fratre Caroli regnum recuperaturi : sed dux ipse in praelio interficitur , reliquus exercitus a Canuto tunditur & dissipatur. Postea Canutus *atio tris,. D um & Viginti annorum in summa pace regno prae- cheius. fuit, post cujus mortem Swercherus Caroli filius Rex Sueciae eligitur , nonnullis tamen Ericum Canuti filium designantibus. Tandem ita finitur
haec controversia, ut S ercherus, quamdiu superesset , regnum obtineret, eique Ericus succederet. Swercherus autem pactum hoc violat, utque regnum familiae suae adsereret, omnes Canu-I2o7. ti filios crudeliter interficit: solus ex iis Ericus in Nor egiam evasit, atque inde cum exercitu redux Suecorum auxilio victum Swercherum in Uestrogothiam fiagere coegit. Huic Waldemarus Rex Daniae sexdecim armatorum millia auxilio misit; quo ille fretus regnum recuperare tentavit, sed magna ab Erico clade astemis vix in Daniam aufugit: unde paullo post rursus in Westrogothiam irrumpens in praelio interficitur, quietam regni possessionem Erico relinquens, qui pa- Etiam inter utramque familiam initum renovavit aris. Johannem Erici filium designans successorem. Hinc dueta in matrimonium Ricnote Waldemari Daniae Regis sorore in insula Wisingsoa decessit. Cui ex pacto succedelis Johannes cum