장음표시 사용
171쪽
cur Sectariis in Pontificem odium. Conuenientis umfuisse, Ut toti Ecclesiae siummus Pantor relinqueretur. Eiusimodi fuisse S. Petrum probatur
ex Scripturis. De nominibus, P trus, Petra .
CCLESIAM autem istam, delicias Christi, camlum Angelico casu orbum nouis coloniis implentem, noluit Deus instar destituti nauigij carere rectore . Curam Petro demandauit, & per hoc successoribus P tri, quos a Petro Romana Ecclesia habet Episcopos . Sed haereditarium odium haereticis inest in illum Christianorum P trem . Nihil suribus inuisius magistratus maritos moechi non ferunt; adulteros n
172쪽
PARAE NE SIS . LIB. I. I ymos index lapis offendit. Quid mirum,ctar haeresis omnis in Ecclesiam pugnet, si earum nulla possit cum Ecclesiae capite conuenire Necesse haereticis, aut fateri
iusto se iudicio de Christianis expunctos, aut in ipsum Iudicem erigi qui expunxit. Sciunt, stante illo se stare non pos1e; se haereticos ijs fore, quibus Pontifex ille
Sed maxime istius seculi haeresis in hanc Apostolicam Sedem inuecta est.P tes satanam imperasse, quod in Pharsalica acie Caesar, Miles faciem ferie adeo acerbum intulere Capiti nostro bellum. Nunc itaque per tantas iniurias grassa , tibus est obstandum. Pugnandum in illos , aut verius, pro ipsis est. Demulce da asperitas, quam in hac fidei nostrae parte sibi finxerunt. Velint modo non inimicitijs suis credere, non obruere odio iudicium suum. Rationi se permittant , Scripturisque moderantibus rationi: PM tres denique de Scripturarum sensu arbitros esse sinant, qui magnis insignes ingenijs, Deo & Scripturis addicti, comstituerunt priscis temporibus illam ipsam Ecclesiam , suo consensu, numero, & d , Κ ctrina,
173쪽
146 Io. BARCLA IIctrina,quam inuiolatam fuisse hqretici i
Fuit igitur diuinae prudentiae, dare Ecclesiae Caput in terris ; ne semper aut opus Christo esset ad omnem controue sam de caelo loquente, aut pertinacibus
Iocus fieret diuertendi ad proprios sensus. proprios sensus dico, quos quique ex Scripturis proprio iudicio,propria authinritate eliciunt. Nam non satis, Spiritum sanctum adesse Ecclesiae ; nisi sit alia quis qui visa voce nos doceat, quae situla Ecclesia quam Spiritus sanctus regit, inter tot sectas quae singulae sibi unis adesse illum Spiritum gloriantur . Habet quidem in caesis Ecclesia Principem,Dominum,Caput,Christum, qui eam acqui-
fluit sanguine suo, Act.xx.) Sed modo
sunt dies, quibus nos ieiunamus, quia ablatus es sponsis . nobis. Scripturas ,& Traditiones reliquit,quibus utique regeremur : Sed in Scripturis, & Traditi nibus , comminisci homines multa pose sun multa quaerere, de multis ambigere. Nec iam ipse eo modo nobiscum est, ut indubijs ab eius ore pendentes, dicamus ,
edissere nobis paνabolam sam. Reliquit .
174쪽
PARAE N EsIS. LIB. I. I pergo Vicarium, cuius cor atque fidem, in sua manu teneret; consiluit fidelem seruum, O prudentem luper familiam suam, ut det illis cibum in tempore . Ita sumus Christiani, ut simus & homines. Non habemus sanctiorem Apostolis Clerum . Facta es autem O contentio inter
eos , quis eorum videretur e e maior. An
putas, non omnia insolentia ambitionis in Ecclosia transversim rapienda, nisi ut ait Hieronymus , Lib. I. in Iouin. unus electus esse ut capite connii Iuto schismaris tollatur occasio I Ubi ordo, deuenitur ad aliquem primum; ubi non ordo, ibi confusio. Disceptent ex Episcopis aliqui, ex Metropolitanis,ex Patriarchis; quae in Ecclesia turbae, nisi alicuius potestate &iudicio componantur ΘAt, inquies,Concilii generalis iudicio stabunt. Quasi ad omnia momenta ut lites accendi, ita Concilia cogi possint, &ad iurgantium sibidinem toto orbe Christiano Praesules de suis sedibus exciendi rCum etia nec de fide utique semper Metropolitani , aut Patriarchae certent, sed de leuioribus causis, quae ad odium qui-dcm inter illos idoneae, tamen aduocan-Κ et do
175쪽
1 8 IO. BARC LAI Ido Concilio leues sint, aut indignae. Sed,
num praeterea credis , aut Concilium . perpetuo posse consistere,aut nunquam
nisi Concilij tempore orituras de iide vel moribus turbas Quem porro im dubiis illis, quae extra Concilii tempus erunt, Episcopi cohsulantὸ in euius len tentiam Ecclesiae membra consentiant ξ, Sibi ipsis credant Episcopi ὸ ex suo se su Scripturas exponant Atqui vel se tendum est Episcopos eiusmodi non posse errare; vel in eiusmodi controuersiis posise etiam errare Christianos, qui ipsis a harserint. Quod Episcopi non possint emrare , experientiae Veritate refellitur . .
Haeresiarchae aliquot; plurimiq; Haeretiaci, fuere Episcopi. EuZoium Antioch num memorem, Lucium Alexandrinum,
Auxentium Mediolanensem quid N storium ξ quid Conciliabula aliquot ex haereticis Episcopis tota Restat,ut cumi Episcopis,id est Pastoribus,errare possint greges, si extra Concilij tempus aliquid dubium in fidei rebus inciderit; & diuisa a seipsa Ecclesia, ex variorum Episcop mm sensu, varia quoque huc illuc pronunciet . Omne regnum in se diuisum δε- , - sola-
176쪽
PARAENESIs. LIB. I. I 9 Alabitur. Cum tanto sendam2ntorum vitio non staret Ecclesia. Et ne in haec mala incideremus, electus est Pastora Domino, ad quem ascenderemus, qua
docunque dissicile, & ambiguum apud nos iudicium esset. Accedit nec Conciliorum quoque decreta , nisi illo vindice, satis in tuto esse. Quidni enim ut Scripturarum sensui, ita& Conciliorum possit imponiὸ Sciebat
Hieronymus non communicandum haereticis , sciebat nullo modo violandam
Nicaeni Concilij fidem. Sed quanquam
immensae doctrinae vir, metuebat in discernendis haereticis, &doctrina Nicaena, exerrare . quia multi se fingebant Con cliij sensui adhaerere; nec aperte , sed per circuitum, peccabant. Quid ille inter hos fluctus Sciscitatur Pontificis sententiam, qui tunc praerat loco quem et
git Dominus ; scribit ad Damasium Papam; orat ut significet nominatim, quibus Episcopis in Oriente communicandusit, a quibus fiagiendum. Ita ille, ita caeteri Patres, se demum in Ecclesia Christi esse putarunt, si essent in Ecclesia quam Petri successores gubernarent.
177쪽
Longum esset enumerare incommoda Christianam rem pressura, nisi a Pontifice, tanquam spiritu,tantum corpus regeretur . Continuo miraculo opus sit, ut charitatis & fidei nexu iungamur, ni in Praesule omnes respiciant,qui Vnus Unius gregis Pastor , totum gregem contineat. Et hoc vinculo destitutae hqreses, ut per quandam ambitiose libertatis speciem creverunt, ita mox in multiplices sensus essuis,&iam se non serentes,ceciderunt,& cadent. Sic Eunomius Arianus sece
sit ab Ario , & Eunomianos instituit. &hinc utrique se ut ait Sozomenus
pernicies. Fac ministros ii reticorum
hoc seculo, in diuersis prouincijs, ut si pefit, dissidere. quis schisma componet Pcuius authoritati cedent Θ Imo, cur non hodie inter se consentiunt λ cur tot in illis certamina Θ Finge Lutheranorum, Cabuinistarum, Anabaptistarum,Sectarumq; aliarum conuenire Concilium. Quis speret inde concordiam Θ quis Spiritus sancti pacem Θ Fungus sit, & in huius ipsius seculi rebus expers, in quo toties inter illos frustra tentata pax, scriptis,sequestris, colloquijs. Scripturas tamen laudant,
178쪽
PARAE NE SIS . LI s. I. III loquuntur Spiritum Sanctum; sed quia incommune nemini credunt, cuius sit co uocare Concilium,illiq; praesidere, ut d sectae vinculis rates, se temere allidunt;in diuersa dissipantur. Inde seruent in dies noua sectarum examina, detrahuntq, illae parentibus, mox per suam progeniem periturς . Lutherani molles, ac rigidi, Caluinistae Protestantes, Caluinistae P ritani, Brunistae, Zuingliani, Trinitarij , Zuinckidiani. trecentis versibus tot imp ritias traloqui nemo potes. Vt solutς igitur fasces latiori quidem igne, sed mox desecturo luxuriant; colligatae, diutius &validius inardescunt. Ita haereseon Iice tia post populatas subito incendio terras,
vix unum aut alterum seculum serre potest . Ecclesia intra castra,& sub duce bcastigata, ita lucet, ne tamen consumatur; ita sacro fermento tumescit, ne rum
Vtilitatis itaque prscipuae fuit,Vt con stitueretur Ecclesiς visibilis Rector. Quibus autem argumentis probamus constitutum Θ Prima nobis auctoritas ex Scripturis, quς in recensendis Apostolis non tantum primo loco Petrum ponunt, sed
179쪽
signate primum vocant. Matth. T. Duodecim autem Aposolorum nomina is sunt hae e Primus ,Simon qui dicitur Pe trus. Cur primus ξ an a vocatione ξ Ne hoc putes . Andraeas eo modo primus
fuit. Nam & prior Christum sequutus est. Ioan. I. & Petro deinde nunclauit, inuenimus Messiam, ct adduxit eum ad Iesum. Cur igitur primus i nisi quia altiorem c teris potentiam nactus ξ priamus, inquam, dignitate, potestate. Et is Apostoloru ordo non ab hominibus constitutus, non ab Euangelista, sed a Christo. Ita in hunc Matthaei locum Hieronymus : Ordinem Apostolorum, O meriatum uniuscui que, illius fuit disribuere,
qui cordis arcana rimatur . Idem Lib. I. aduersus Iovin. Propterea inter duodecim unus eligitur mi capite consituto schismatis tollatur occasio. Ergo illa electio, ille Primatus, non honoris tantum erat, Vt primus sederet, primus nominaretur; sed etiam potestatis, ut schilma tolleretur.
Neque enim schisma sublatum sit, si sciat quo ordine debeant sedere Episcopi, sed
si sciant, ex cuius debeant authoritate pendere. Et hoc utinam satis expendat
180쪽
Sequitur apud Matthaeum locus,omni exceptione maior Cap.XvI. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, ct super hanc Petram aediscabo Ecclesiam meam , Oporta inferi non praeualebunt aduersus ea. Et tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcumque ligaueris super terram, erit
ligatum in caelis e ct quodcunque lueris super terram,erit filutum er in caelis. En fundatam super Petrum Ecclesiam .& tu aulis, Sectarie, ab eo fundamento recedere ξ At, inquies, fundamentum aliud nemo potes ponere, praeter id quod positum est,quod es Christus Iesus. I.C rinth. III. Imo & Apostolum audi, de Ialio fundamento loquentem, Ephes. I I. Esis ciues Sanectorum, domesici Dei, super aedificati super fundamentum Apo- solorum, ct Prophetarum . Vides diuersa ratione diuersa Ecclesiae fundamenta constitui. Fundamentum ergo est Christus, non ab alio positum, sed a seipso, verum, summum, & sine quo non modo non est Ecclesia, sed essse non potuit. Sed ipse qui ita est fundamentum, ut sit etiam Asechitectus, fundamenta tante Aedis veluti