Ioannis Barclaii Paraenesis ad sectarios. Libri 2

발행: 1617년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

3 34 . IO. BARC L AI Isecundaria stabiliuit, Prophetas: Apostolos, & nominatim Petrum i cui si nihil amplius quam caeteris concessisset Apostolis, quam fiustra haec nominis mut tio , Simonis in Petrum i quam frustra hic promissae speciatim illi claues, & p testas vinculorum ξ Dic quod censes, Se- .ctarie, sed consessione ingenua, cur haec ad Petrum, nisi quod ipse excellentiori

ratione quam caeteri in fundamentum statuendus Ecclesiae, ceterorum ut antea diximus ) princeps; & Petra appellatus, ut scires degeneraturos nonnunqua

Episcopos, qui caeteris Apostolis succeusissent, illis ii commissas Ecclesias. At

nec Petri successores, clim sint Pere nec Ecclesiam fundatam supra illos,hqreseon aut perfidis vento casuram. Sed, inquies, Petrus,& Petra, generibus differunt, neque latine Petrus signia ficat Petram; cur igitur Petrum & Petra, pro eodem acceperis ξ Linguae Hebraicae atque Syriacae idioma, sibi difficultatem hanc imputat; apud quas, Cephas, quo nomine Christus Petrum appellat, petram quoque significat. Non sunt sciajicet duae voces, quarum altera hominis

182쪽

PARAE N EsIS. LIB. I. III nomini conueniat, altera saxo,seu Petrae. Sed veluti in Latinis, Lapis masculini est generis , ita Cephas eius odi generis apud Syros est, ut ciun proprie Petram significet, tamen & pollit, appellationi alicuius hominis conuenire. Diste rem ex linguarum scientissimo Hieronymo, in is Epistolam ad Galat.Cap. II. In euanζelio , edi in alijs Pauli epinosis, o in hac quoque isto, modo Cephas, modo Petrus scribitur . 2 on quod aliud signi et Petrus, aliud C bas,sed quod quam nos Latine ct Graece Petram vocemus,hanc Hebraei ct Syri propter linguae inter se viciniam Cephan nuncupent. Eant nunc nouitii Sectariorum Grammatici , eant inanes Magistelli: & se melius ex Syriaca lingua Christi verba capere iactent, quam ille HieronymuS, quo cum nemo Patrum aequalium, aut qui imile vixerunt,de Syri Hebraici ve sermonis

peritia certauit. In conteXtu autem Grς-co ideo terminatio variatur,quod& Πετω, eiusdem significationis in graecis sit. Πειρος igitur, Virilis generiS nomen datur Apostolo; & Ecclesia super Πετω dicitur aedificanda, ut Amphibo

logia

183쪽

116 Io. BARC LAII logia declinetur : nec simpliciter super hominem illum, qui Πέτροι dicebatur;sed

super illum tanquam Πέτρον, siue ea ratione qua erat constitutus a Domino P

tra , & sundamentum Ecclesiae, sciretur statuenda Ecclesia. Et sequutus Graeca verba, Latinus interpres, reddidit , Tu es Petrus, θ' super hane Petram, Oc. Satis praeterea scias, ex articulo, hanc, iam deco Cepha, seu saxo, seu homine,loqu tum Dominum esse; Super hanc Petram scabo, Oc. nec de ullo loquutum illic inuenias, nisi de Petro, Tu es Petrus, O super hanc Petram, ct c. At, inquies, Petrus vir erat,cur illi tributus non virilis articulus hanc petram Expedita res. Fuere Romani qui Facula dicerentur; quis autem reprehenderit ita loquentem. O optime Facula, tu es F cula, & illa Facula toti reipublicae allucet.

Cuidam cognomen Bestia fuit; nec reprehendas dicentem tu es Bestia,&t a

Bestiam priῖbuisti. Fuere Furii dicti. Num

ab usu loquendi sit, tu es Furius, & per tuas furias oppugnatur respublica Denique siue aliquod nomen & homini, & aD teri rei quae virilis generis non sit, omm

184쪽

PARAE NE SIS . LIB. I. I 37-nino aptatum est, Vt quae modo posuimus,Facula,Bestia,& Hebraice Cephas . siue deflexione aliqua utrique conueniet, ut Furia, Furius, Cicera, Cicero, Petrus, Petra,&c. nihil mirum, si cum innui placet,hominem aliquid de virtute,essicacia, aut natura habere rei illius, cum qua nomine ipso vel in totum, vel ex parte conuenit , saepe genus, & articulus ille ponatur , non qui homini, sed qui rei consentit, cui homo consertur ; tanquam ostendi placeat, iam hominem in illius rei naturam quodammodo transijsse.Et hoc vulgarius in usu loquendi, quam Vt anxie doceri debeat; possitve a

perito,& qui

. . .

CAP.

185쪽

138 Io. BARC LAI I

C A P. X.

Sententia UPatrum, de Petra Draquam est aedificata Ecclesia ;ετ omnino de potestate

Summi Ponti-; . ' scis. lo N sum ego , Sectarij;i sed Patres antiqui, qui per

hanc Petram. Petrum irsum intelligunt, quorum a se Varia loca, in commodum, si uti velis, tuum, eximiorum aliquot hominum diligentia collegit. Plures enim sunt, in quibus nec seculum carpas, nec aut scientiam , aut pietatem desideres. Ex omnibus, ne actum agamus, treS non amplius Graecos, totidem Latinos satis erit exscribere . Nam qui illos contempserit, nec pluribus credet. Gregorius NazianZenus in Orat. De moderat. serv. in di-

186쪽

PARAE NE SIS . LIB. I. II 9 in disput. Petrus petra vocatur, atque

Ecclesiae fundamenta Mei suae credita habet. Athanasius in Episti ad Felicem . Tu es Petrus, O super fundamentum aluum Ecclesiae columnae, id es Episcopi, sunt consirmatae. Chrysbstomus, HomiLLV.in Matth. 'Dominus at Tu es Petru'

ego super te aedificabo Ecclesiam mea . Cyprianus, Epist ad Iubaianu. Ecelsa, qua una es,super unum, qui claues eius accepit, voce Tomini fundata es. Hieronymus ad Damasum Epist. LVII. Ego nullam primum ni Chrsum sequens , beatitudini tuae, id es Cathedrae Peni comunione conficior: super illam Petram. ad catam Ecelsam scis . auicunquo

extra hanc domum agnum comederit,profanus es. Augustinus, in Psalm.contra partem Donati . Numerate Sacerdotes

vel ab ipsa Petri sede a ipsi es Petra

quam non vincunν superbae inferorum portae. At hic denique audaciam sumiatis; nec in nostris Augustinum vultis haberi: Illum enim abdicata nostra sententia in vestram iuisse ; per petram inteli xisse Christum:Et qui Patrum in vos con

sensum negligitis, ubi ex ipsis aliquid ad

vestros

187쪽

lso Io. BARC LAII vestros errores videtur auerti: toti in ae- clamando estis. Audiendus igitur Augustinus eo loco quem nobis obiicitis. Is est Lib. I. Retract. Cap.XXI. In hoc libro dixi in quodam loco de Apsolo Petro, quod in illo tanquam in Petra fundatas i Ecclesiae qui jensus etiam cantatur ore multorum in versibus Beatissimi Ambro-ιj, ubi de gallo gallinaceo ait , Hoe V Petra Eccisae Canente, cu am diluit.

Sedscio me postea saepissime μ exposuis

se quod a Domino dictum es, Tu es Petrus , ct seper hanc Petram aediscabo Emele am meam . ut super hunc ιntelligeretur, quem confessus es Petrus, dicensrues chrasus fluus iei vivi e ac fl P et, cis ab hac Petra appellatus personam Eccle- Auraret, quae super hanc petram adiis scatur , ct accepit claues regni calorum. Non enim dictum es illi, Tu es Petra,

Ied, tu es Petrus. Petra autem erat Chri

sui, qaem confestus Simore , sicut eum t ra Ecctis a confitetur, dictus es Petrus .

Harum autem duarum sententiarum squa st probabilior eligat Lector.' Haec vos ab Augustino , ,ectath: sed malo omine haereseos vestrae. Eiinc enim

188쪽

PARAE NE SIS . LIB. I. euidentissima ratione conficitur, Augustinum de Petri potestate sensisse eadem quae nos modo. Primum enim sententiam nostram firmat auctoritate S. Ambrosii, quem ubique suspicit ut summe orthodoxum, a quo ipse baptismatis donum, & quid in fide rectum esset, acceperat . Ita deinde exscribit quid sentiat, ut videas illi neutram displicere sente tiam, id est, neque illam quam cum Ambrosio ante laudauerat, neque illam quam recens exponit; Desinit deinde in haec verba: Harum autem duarum sntentiarum qua sit probabilior eligat Lector. Dic tu porro,Sectarie, quae sit illa sententia quam in arbitrio Lecioris constituit. Ea ne est, utrum Petrus,& ipsius successores, sint ita Ecclesiae Principes, Capita,Christi Vicarij, ut Sedes eorum velut antea dixerat) possit dici illa Perra quam non vincunt superbae inferorum portae I An vero, utrum potestas illorum, his verbis significetur, & de illis dicatur ad literam,super hane Petram aedificabo Ecclesiam meam 2 Nam alterutrum esse necesse est, quod Augustinus iudicio Lectoris permiserit,tanquam rem quae salua

L fide

189쪽

162 Io. BARC LAII fide Catholica, aut negari possit, aut asseri. Si primum; nempe utrum & Petrus di ipsius Successores sint eiusmodi in Ecclesia potestatis,ut eorum Sedes dici pos sit haec Petra super quam Ecclesia fundamentum accepit; facis omnino August, num hqreticum, imo absurdum, qui tanti ponderis dogma, & omnino Ecclesi sticae dispensationis compendium , tamquam exigui momenti rem,author sit negari , asserive posse impune, ex legentis libidine. Quis hoc Augustino a nx rit, prudentiae tantae viro ξ Num hoc vulus ex nostris dixerit, Sectarie, num ullus

ex vestris ξ An nos credimus, an vos cremditis , ut rem aut οἰδάφορον, aut incertam, posse sine discrimine fidei, ut dici,

aut negari, Papam esse fundamentum

Ecclesiae e Sin secundum; id est, si putas reliquisse Augustinum in legentis arbitrio, utrum hae prerogatiuae Pontificis rite ex illa sententia deducantur , super hane Petram aedi sicabo Eς clesiam meam; necessario consequetur, credidisse haud dubie Augustinum, has Petro praeroga tiuas bono iure competere; & sic illumia Ecclesia tenere Principatum, Ut sine

errore

190쪽

PARAE NE SIS . LIB. I. I 6

errore credi possit Petra illa super quam Ecclesia est fundata. Nisi enim ita sensisset de authoritate Pontificis, nisi ex Scripturis alijs, & Ecclesiae fide , sciuisset hoc astrui , iamq; reuera in Ecclesiae usu

hoc regimen esh, nunquam ex loco quε dubiae interpretationis existimat, fas diceret tantam in Ecclesiae Catholicae diasciplina, ac fide, nouitatem, tantam unius

in omnes potestatem,inuehere.

Liberam itaque ait esse Lectosis se tentiam, non de Petri potestate, aut S cerdotum qui ei successerunt, sed de imterpretatione loci istius. Ac viscias quam

sit alibi multus pro potestate Romani Pontificis, audi ipsum in EpisLCLXII. In Romana Eccles a femper Aposolicae C thedrae viguit principatus. Et Epist XCII.

ad Innocentium Papam: auia te Dominus gratia sua praecipuo munere in Sede Apostolica collocauit,talemq; nostris temporibus praesitit, ut nobis potius ad cunpam negligentia valeat, st apud ruam veneraiionem, qua pro Eccle suggerenda sunt acuerimus, quam ea tu possis vetfauidisse , vel negligenter accipere,. magnis periculis in morum membrorum

SEARCH

MENU NAVIGATION