장음표시 사용
211쪽
sententia vetus testamentum costituunt , addat; His quadraginta quatuor Libris veteris te menti terminatur authoritas. An vero, Sectarie, veteris te menti au-iboritas, nisi in sanctis, veris, & Can nicis libris Θ De Sapientia etiam &Ecclesiastico, de quibus hoc seculo litigatis, ibidem pronunciat; quoniam in authoritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Ostendit denique non fuisse ex ijs libris vllum, quem Ecclesiae aliquot Catholicae non omnino reciperent , ut Vere Canonicum, & a Deo profectum. Nec Ecclesias culpat; nec a dicandam alibrorum illorum aliquo authoritatem putat, quam hae illis tribuebant. Nonne ergo ex Augustini mente libri hi omnes, certi, atque diuini Repones iterum : quo igitur inter libros Canonicos praelatio, de qua hic Au. gustinusὰ Facilis ad intelligere volentem responsio. Non refertur illa praelatio ad aliquam inter hos libros pugnam . quasi unus eorum scilicet dicat quod alius ne get, &praeferenda sit unius authoritas, vi alter condemnetur: Sciuit omnes A sustinus unius ductu scriptos. Ex his ta
212쪽
PARAE NE SIS . LIB. I. Igimen pr serendos, ad discendum ,& I gendum, ostendit, qui eo tempore in pI ribus Ecclesijs Catholicis locu haberent. Eo enim seculo nondum Ecclesiae uniuerso consensu omnes insimul erant in certum catalogum, albumq; repositi, quo omnium Christianorum varia de ijs opinio certa lege teneretur ; sed Graeci Apocalypsim nolebant, Latini Epistolam ad Hebraeos : Haec denique, aut illa Ecclesia, de his aut aliis libris, m antiqua , , necdum satis refutata consuetudine, d bitabat. Vnde Eusebius de Canonicis aliquot Epistolis agens.Lib. I I Hist.Cap. xxo. ait eas, non ab omnibus quidem , sed a plurimis tamen Ecclessis esse receptas . Sed iam in eo tamen consenserant Omnes, solos quadraginta quatuor libros esse, qui in veteri testamento polsent admitti ut ante ex verbis Augustini retulimus ) quos & nos hodie solos admittiamus: Nec in nouo testamento alios numerabant , quam quos modo Catholici. Non ergo licebat Ecclesijs spurium librum his veris, & legitimis admiscere ;sed aliquos tantum, pro regionum & pr uinciarum more , ex his ipsis .veris libris atque
213쪽
186 Io. BARC LAII atque legitimis omittere; eo quod non dum his robur ex generali consensu, aut sanctione Ecclesiae accessisset. Prudens ergo Augustini consilium fuit; ut illae ex Scripturis praeferrentur, quarum Vis no ta, recepta, ipso usu declarata, his quas
Ecclesiae quidem, illaeque Catholicae, sed
non omnes receperant. Et illius prael tionis utilitas; quod quantum ad doctri nam, sit omnium Vna; quantum ad usum vero, multo illarum tunc, quam istarum prolixior 3 cum earum authoritas apud nullos, aut paucos, in controuersiam ca
deret ; istarum apud plures. Sed & regesa illa quam tradit, an non iugulat vestram causam ὸ Nonne, inquam, illi libri, a quibus diuinam vim abiudicatis, ab omnibus Eeelesiis in seriem Scripturarum
recepti tunc erant, cum UOS tanquam
omnibus maiores Ecclesijs, de unoquoque esse iudices voluistis ξCeterum illa Ecclesiarum diuersitas in legendis, probandisq; Scripturis, pene sub ipsa Augustini tempora coepit maiori consensu coerceri: Et librorum omnium qui etiam hodie sunt Canonici nobis,publice Concilio Carthaginensi authori
214쪽
PARAE N EsIS. LIB. I. I 87tas est sancita; quod Bonifacij primi temporibus celebratu est,circa annum Domi.
ni CCCC. XX. adhuc superstite Aurelio Carthaginensi Episcopo, qui Augustino paulo ante defuncto summe amicus, & in Christi Domini bello sedatis extiterat.
Verba sunt. Item placuit, υι praeter Scripturas Canonicas nihil in Ecclesia legatu sub nomine diuinarum Scripturarum ἔTum libri nominatim numerantur, quos hodie pro Canonicis Romana obseruat Ecclesia ; ne unico quidem excepto. Resertur hic Canon Concilio III. Carthaginensi, cui Augustinus interfuit; sed ex verbis ipsis constat, posterioris Concilij esse, quod paulo post sub Bonifacio co
uocatum ea aetate qua diximus; sub B nifacio,inquam, primo; post quem,& ipsius successorem Caelestinum, Concilium Carthagini habitum non habemus, cc pata a Vandalis Africa, bellisque,& mox barbarie foeda . Nec ab illo aeuo reperias, Ecclesiam isti Sanctorum Librorum C talogo, aut addi aliquid, aut detrahi pasiam. Baruch enim sub Ieremiae Prophetia Veteres comprehendunt; ut non mi
215쪽
& passim, Baruch verba, Ieremiae nomine referunt Patres. Ita S.Prosper Lib. I. De vocat.genitu, Cap. I x. Ita Clemens Alexadtinus Lib. t .Pedag.Cap.x. Ita alij saepe . Sic ab annis mille ducentis Libri pro Sacrosanctis sunt habiti, quorum fidem hoc seculo solicitauistis. Haec quidem incommune pro omnibus. Nunc de illis sigillatilΠ. Tobiam Canonicum esse non vultis . At volebat Cyprianus, qui, Sermone
de Eleemos ait, quae in Tobiae sibro sunt a Spiritu sancto esse . At volebat A brosius, qui, Cap. I. De Tobiae Libro . Lecto, inquit, prophetico libro qui inferiabitur, Tobias, quamuis plene vobis vrn res Sancti Prophetae Scriptura in nou ris , tamen compendiario mihi sermone. de eius meritis, &c. Nisi forte Prophetarum Prophetici Libri Canonici non sunt. Iudith Librum ex Canone rehcitis. At non reiecit Nicaenum Concilium , magnum illud, & primum. Audite Hieronymum, Pr fatione in Iudith. Apud Hebraeos Liber Iudith inter bagiographa imgitur, cuius authoritas ad roboranda ilia qua in contentionem veniunt minus id
216쪽
PARAE NE SIS . LIB. I. I 89aea iudicatur . Chaldaeo tamen sermone conscriptus inter bisorias computatur. Sed quia huης librum Θnodus Nicaena in numero Sanctarum Scripturarum legitur computa e , acquievi posulationi vesrae,&c. Nihil disertius. Est,inquit,ille Liber tanquam Sanctus apud HebraeOS, non sic tamen ut ad Fidei controuersias satis valctat eius authoritas. Sed Nicaena Synodus eum sacris Scripturis annumerauit. Quid hoc est, nisi Iudaeis non Can nicum esse , sed ex authordate Nicaeni Concilij Christianis esse Canonicum ,& ad roboranda illa qu/ in contentionem veniunt idoneum iudicari it Ambrosius
quoque Libro de Viduis Iudith Li
brum Seripturarum Librum vocat I e
dem prorsus modo,quo & paulo post, ubi de Debora, Librum Iudicum Scripturam appellat. Scio Hieronymum Praefatione in Prouerb. ) censere hunc Librum inter Scripturas Canonicas non reserri. Sed
ut vides, ab ea opinione recessit,authoriatate Nicaeni Concilij, quam fortasse minus ante aduerterat. PriuS, inquam , hunc Librum reiecit a Canone , posteaq; adm,
217쪽
rso Io. BARC LAI Iadmisit. Nam si e contrario ante Can nicum censuisset, ac deinde Apocryphu,
nonne hunc putas tam grande argumentum quod ipse protulerat nempe semientiam Nicaeni Concilii) alijs argumentis soluturum ὸ Nonne vel interpretatus Concilij mentem esset, vel omnino dixisset, nihil eiusmodi, quale ante crediderat, in fauorem Libri istius a Concilio cogitatum Nec interest quod in Scriptis Hieronymi, praefatio in Iudith quae huic libro fauet, praecedat illam in Prouerbia, qua detrahit. quasi ea in re dicendum sit, prioribus posteriora derogare. Nam non sequitur posterius a Hieron mo scriptum, quia posterius collocatur. Neque enim Librorum Sanctorum Praris. tiones , ex ratione temporis quo sunt a Hieronymo editae locum habere in eius
Scriptis existimes ; sed ex serie qua in Scripturis Libri Sacri ponuntur, quibus illae conueniunt; quo ordine Liber Iudith
praecedit Proverbia. Idoneum ad eam rem argumentum, quod Hieronymus
non continuato labore sibi destinarit hoc pensum, ut uniuersam Scripturam latine transferret, di praefatione augeret; sed
218쪽
modo hunc, modo alium Librum, prout amici flagitabant. quippe Pentatheuchum, Desiderij ι Paralipomena, Chromatij ; Esdram,Domnionis ; Tobiam,Heliodori precibus vertit . alios aliorum st
dij s dedit. At quis putet hoc fuisse Hie-aonymi fatum, ut nunquam rogaretur in
Latinum vertere libros, nisi qui proxime sequerentur quos ante vertisset ξ Quid quod ipse testatur se prout serebat an, mus, interdum ab ultimis Libris ad priores commentario illustrandos reuolasse Ita enim Prooemio Commetarij in Epist. ad Galat. Pauci admodum dies sunt, ex quo Epistolam Pauli ad Philemonem interpretatus , ad Galatas transcenderam ,
multis retrorsum in medio praetermissis ;Eιeere subito,ctc. Ad extremum, hic potius ex Nicaeni authoritate Concilii asserimus Librum Iudith, quam ex Hieronymi; quem de Millius seculi licentia scimus libros aliquota Canone reiecisse, quos &tunc quςdam Ecclesiae Catholicae, ut modo ex Augum stino probauimus, pro Canonicis colebant; & tota deinde summo consensu Ecclesia, ut constat ; nec Sectarij negant esse
219쪽
192 Io. B AR C LAI I esse Canonicos, & inuiolabilis sanctit iis professa est. Venio ad Sapientiam quam nec agn scitis. At agnouit Ambrosius, qui Lib. De Parad. asserit Salomonis esse hunc lubrum i & Lib. I. De Virginib. sententiam inde daturus. Neque meam ullam sententiam assero, inquit, eam repeto quaedidit Spiritus Sanctus per Prophetam. Agnouit & Augustinus, Ambrosij foetus in Domino; Lib. II . De Libero Arhitrio. Cap. XI . qui aliqua prolaturus ex Sapientiae Libro, Verumtamen, inquit, quoniam nihilominus in diuinis libris de Sapientia dicitur , quod attingit ἀ sne usque adflnem fortiter, O di ponit omnia suauiter. In diuinis igitur Libris, si Augustino fides, Sapientia est; ex cuius VIII .Capite illa deprompsit. Nec interest, quod alij Salomonem, alij Iesum filium Sirach, huic Libro authorem esse
putent . Nam magnopere non Pugna
mus quis mortalium illi scribendo destinatus a Numine. Satis est, Spiritu.Sancto suggerente conceptum. Nec omiserim, fieri posse, ut sparsas Salomonis sententias in huc Libium ille Iesus coegerit. Iam
220쪽
PARAE NE SIS . LIB. I. r, Iam de Ecclesiastico . Nam & illi in Canone locum negatis. Sed non negat Augustinus; qui quod Donatum credidiuset quaedam verba subtraxisse, ab illa E clesiastici sententia,qui bapιις tur a momtuo, ct iterum tangit istum, quid princis lauatio eius λ ait Lib. I. Retrin. Cap. Xx I. se in eum graui contentione inu ctum, tanquam, inquit, in furem diuini eloquii vel violatorem . Ambrosius in /Psalm.Cxv I I I aestimonium ab Ecclesii stico sumptum, vocat Te Bimonium Scripturarum. θ Sem. L. stiper II I. Eces fiastici, quetedam Ecclesiastici verba d turus; Dicit, inquit, Scriptura diuina ,
Abigitis denique Machabaeos: sed hoc
Ionge ab Augustini mente, cuius verba si int, Lib. MI II. De Civitate Dei Cap. XXXuI . In quibus sunt EJIaιhabaeisum Libri,quos non Iudaei, sed Ecclesia pro C nonicis habet. Obhcit tamen pessima fiaude, Petrus Martyr, censere Augusti num, Scripturas Machabarorum non esse cui Legem , O Prophetas, o Psalmos.