장음표시 사용
241쪽
2I Io. BARC LAII Scripturas Dei verbum, quas nos Traditiones appellamus . Scio dici simul haec posse, omnia in Scripturis haberi, & t men obseruandas Traditiones esse . quia earum scilicet cultus in Scripturis imperatus . Diserte hoc habes . II. ad The L sal.II. Ac cum Scripturς nos iubeant parere Ecclesiae, ubi nos imperante Ecclesia Traditiones admittimus, Vna Opera paremus , & Ecclesiae quae Traditiones, &Scripturae quae Ecclesiam iubet audiri. Nec interest unamquamque Traditionem in indiuiduo in Scripturis non pr
poni . Nam qui semel mihi legitimo iure praeceperit, Seio sorte alicui Titiove parere, omnia ac singula uno verbo exequi iubet, quae ille Seius Titiusve praeceperit. Ita cum Scripturae prarcipiunt pserere Ecclesiae, non est opus ea enumerent, quae nobis praeceptura Ecclesia ;sed opus ut obtemperemus Ecclesiae.
Alioqui in contemptu Ecclesiae, & Scripturas contemnemus . Recte igitur dicas , nihil te cum Traditiones admittis praeter Scripturas admittere;quandoquiadem hae ab illis commendatae. Denique mutuam operam sibi haec praestant: Nam&eX
242쪽
ΡΑRAENE sis. LIB. I. O F&ex Tiaditionibus habemus, Scripturas esse Scripturas; & ex Scripturis, Tradutiones esse colendas .
Sed quoniam distingui illa solent,Scriptura, atque Traditio, videamus expres sius, an admittenda Traditio, & ipsa ver
bum Dei dicendum sit . Negant haeretiaci . Vnde Caluinus, Lib. IV. Inst. Cap. Visi. E igitur, inquit, hoc mum axioma,non aliud habendum efse Dei verbum eui detur in Ecelesia locus, quἀm quod lege primum,ct Prophetis,deinde Seripiis c Volteis continetur. Lutherus autem adhuc acerbior, in Caputi. ad Galatas, iis omnibus anathema di cit, qui ullam doctrinam attulerint, quae non expresse legatur in Scripturis. Aliter Ecclesia orthodoxa, & ex illius sententia Augustinus , Lib.V. Contra Donatistas , Cap. XxI II. βuae Universa tenet Ecelsfla ab Apostilis praerepta bene creduntur, quamquam scripta non peperiantur. Nec quid mirum Sectarios ita sentire: Solemnis ijs causa est ut in Traditiones pugnent, sitarum sectarum nouitas , ad quam ipsi erubescunt; quaeque tum maxime patet , cum in antiquos Ecclesiae
243쪽
216 Io. BARC LAI Ivsus inspicimus; qui quoniam non ta ombis,qua re &praxi constant,no possimi ut Scripturae torqueri, vel flecti. Hinc omnino illis audacia, ut vetera destruant, ne ab illis premantur. Dicunt itaque, omnia in Scripturis haberi: Traditionum plurimas vanas, necessarias nullas esse l. Vide qui campus omnibus inde Sect rijs. Si illos oppugnes consuetudine E cIesiae, Patrum sententijs, veneratione vetustatis, reserent, se consuetudines Eo cIe siae haud alias velle respicere, quam quae in Scripturis sunt ; falli Patres, ut po- te homines, potuisse; vetustatem non idoneam in omnibus esse autorem. imbissius facilitate errores cepissime inolevis, se . Datis his ad terram machinis,qui iblos oppugnes ξ Supersent solae Scripturae; quarum authoritate si uteris, ipsi de imterpretatione contendent. Ita nil egeris . restabit ut regnent, ut perdant, ac pereant. Sed & tantae licentiae vanitatem innato iudicio plerique illorum agno cunt. Itaque si cum Orthodoxo contendunt, non in praelis fronte assertionem hanc Iocant ; sed abstrudunt, tanquam Vltimum ac pudendum auxilium. Nimi
244쪽
PARAE N EsIs. LIB. I. 2ITnim quicquid in disputationem venerit, tueri contendunt veteris Ecclesiae mon, mentis. ut si cum imperito res illis sit, persuadeant nihil se extra Antiquorum consensum afferre ; Si vero agere sese tiunt cuintelligente, qui Traditiones,qui Ecclesiam illis probet aduersam; tum d nique stringunt hoc serrum, nihil se haec
omnia facere; unis Scripturis adhaerere.
Dicis ergo, Sectarie, siquido in Scripturis omnia contineri.illas solas audie das . si ita est, da verba Scripturae, qua hoc ipsum te doceant. Cum enim solae Scripturae sint ex tua sententia audiendae, non audiam ego te, nisi hoc dogma ex Scripturis deprompseris. Scriptum inuenies , obseruandas esse Scripturas, expellendum qui contra has quicquam docere contenderit: Sed nus. quam est, solas Scripturas obseruandas,
babendumve pro impio, qui praeter has quicquam attulerit. Dicit Paulus, Ad
Galat. I. Sed licet nos, aut Angelus de caelo euangelinet vobis, praeterquam quod euangelizavimus vobis , anathema sit.
Certe. Sed neutiquam dicit, quaecunque euangelizaverat illis, in scriptis haberi: imo
245쪽
imo asserit non haberi. II. Ad Thessal.IL Tenete traditiones qna didicisis, siue per sermonem flue per epistolam nostram. Deficiunt ergo Scripturae ipsam hanc legem, qua iuberi vis.ne visa alia lex sit, quam quae expresse in Sctipturis.
Quid vero tibi videtur ξ An prima iula Christi Ecclesia sub Apostolis, eorumq; discipulis, legitima, pura, vera Omnis
no, inquies . Ergo, Sectarie, quicquid testimonijs, quae omni exceptione maiora sint, euincemus eam Ecclesiam tenuisse , id pro sancto, vero, puro tenendum n bis erit, etiamsi non habeatur in Script
tis ι quandoquidem pura Ecclesia fidem impuram habere non potest. Hoc autem quid est aliud, quam Traditiones admit
tere λQua porto ration Petrutti,ac Paulum,
haeterosq; Apostolos,credis in spargenda, serendam fide usos ξ Scistis, an voce ὀCerte utroque; sed & prius, &vberius,&saepius voce,quam se ipto . Credis vero, Sectarie, aut eos quae s1ngula docuerunt, scripto deinde esse complexos, aut ex ijs quae docuerunt ea ista vim habere debuisse, quae postea in Scriptis retulerunt
246쪽
PARAE NE SIS . LIB. I. 2I 'Imo, inquies, qu cunque docuere,ea VO-
luminum suorum angustijs compendio descripsere. Falsum hoc quidem, ut mOX ex ipsis Scripturis docebimus ; Sed age;
priusquam describerent, nonne aeque Obseruanda Christianis haec fides, nonne ν, inquam, ut sic loquar, Canonica aeque erat, ac postea cum in scriptis redacta is
est Θ Ne hoc quidem audeas negare, Sectarie. Ergo traditiones in Christi Ecclesia ipsis quoque noui Testamenti Scria pluris priores sunt. Nec de nomine controuersiam seceris, quasi non Traditiones dicendae sint illae Apostolorum concioyes, illa praecepta . Quid est enim traditio, nisi res quam
audieris, aut videris, aliorum memoriae
narrando, docendoq; commissa ξ qua ratione Apostoli, quae verbis a Christo acceperant , vel arcana Spiritus Sancti v ce, verbis suis Discipulorum coetui referebant . Ita Paulus. I. Corinth. XI. o cepi d Domino , quod O tradidi vobis. Et Lucas se Euangelium suum ait ex Traditionibus concepisse; Cap.I. Sicut tradiderunt nobis , inquit, qui ab initio ty viderunt . Quicquid sit , adeo Christi fides
247쪽
21 o I o. BARCLAir primis initijs a solis Scripturis no pepen dit, ut plena, ut persecta diu ante suerit, quam omnes Scripturarum libri concepti . Certe Apostolorum Actus, viginti&lius annis Christi morte posteriores sunt. Aliquae etiam Apostolorum Epist lar postea editae. Apocalypsis denique sub Domitiano conscripta est. Sed quod caput est, nec prςcepta Omnia quidus discipulos imbuebant, Scripturis comprehenderunt Apostoli. Hoc
ex Scripturis clarum ; Vt inuerecunda ,
sit illorum audacia, qui Traditionum odio in Scripturarum fidem insurgunt . Pauca ex multis colligemus. De celebratione Eucharistiae ita Ioquitur Paulus
I. ad Corinth. M. Caetera autem cum v
nero dissonam . Ostendant ubi scriptum, uid in hac re instituerit Paulus, quid diseposuerit; aut fateantur,prqcepta,& Tra
ditiones Apostolorum omnes in Script ris non haberi. Item II. ad Thessal. II. Itaque, statres sate, O tenete Traditiones quaa didicisis,sive per sermonem ueper Epiuolam nosram. Audi Sectarie . Ait Paulus non omnia quae docuit scripsisse; sed praecepta litteris partim ,
248쪽
PARAE N EsIs. LIB. I. partim discipulorum memoriar commisis. se. & hqc quidem non minoris authortitatis esse quam illa. Habes hic duo ; Et Traditiones Apostolicas esse aliquas, quq in Scripturis non sint i & illas haud secus quam Scripturas coli debere. Quod si Traditiones ab Apostolo Paulo relictae
Christianis; cur non a Petro etiam, cael
roq; Apostolorum collegio ὸ Adeo autem incuriosam putas Ecclesiam, ut i terciderit tam grande depositum, & media parte bonorum sit fiaudata successio
Non cumulabo argumenta in causa victrice. Tantum Ioannis verba addam.
Cap.XXI. Sunt autem O alia multa , quae fecit Iesus ,r qua Asribantur persi
gula,nec ipsum arbitror mundum caperepo e eos, qui scribendi sint libros. Putasne ex alus illis multis, quae in Euan- gehis non scripta sunt, nihil Apostolos qui Christo convixerant, ad fideles rei lisse ὸ Certe Paulus Act.XX. verbi Domini meminit, quod in Evangelio neutiquam habes. Oportet suscipere in mos, ac meminisse verbi Domini Iesu,quoniami e dixit, beatius es magis dare quam accipere . Non credis eiusmodi multas
249쪽
122 IO. BARC LAII voces obseruasse Apostolos,& olim Christianis tradidisse ξ An ideo non illae dia uinae, quia non Scripturis exhibitae λNec dicas nihil saltem reru illaru quas a nobis obseruari necesse sit,in Scripturis omissum. Repugnat enim Paulus ad Thes. sal. ut paulo ante dictum; qui eadem religione seruari Traditiones iubet,&kr, pras, & non scriptas. Nihil praeterea dubium, multarum Scripturarum, quae obscurae sunt,&necessario usui tamen, ab Apostolis traditum esse sensum, qui per
manus in Ecclesia conseruatus. Nam quis credat aut Christianoru primarios scum Paulo adessent,non ab eo sciscitatos Epistolarum arcanas,anxiasq, sententiaS, aut grauatum vero Paulum in tantae utilitatis disciplinam incumbere ξ Quid pomro eiusmodi Traditione pr stantius ξ De. nique illud ipsem ut silpra monuimus
in Scripturis salte deest, Scripturas Christianis ita suffeere, ut Apostolorum, aut Ecclesiae Traditiones non necessario sint
Quid multis Vos ipsi Sectarij, vembo tenus Traditiones prosicitiS , reuera recipitis. Ecquis enim Scripturas tradidit
250쪽
dit vobisὸ quis iudicauit, essentne Scriptur essentne Canonicet y Absque Tr ditione hoc vobis sciri non potuit. Nubest enim in bcripturis sanois locus,qui singulos Scripturarum libros enumstret . Qui vero Exigj0si olim erant, ut Epist Ia ad Hebrios , Petri secunda, Ioannis secunda ac tertia, Iacobi, & Iudae Epistolae, ipsa etiam Apocalypsis, quo modo hanc sui suspicionem excusseruntὰ quomodo facti sunt sine dubitatione Can nici Ab ipsis Scripturis non habetis, iblas libros partem esse Scripturarii. Vnde igitur Θ Omnino ab authoritate, iudicio,& Traditione Ecclesiae, Quae hqc autem insania, ut negetis ex Traditionibus Ecclesiae metiendam, regendamque nostram fidem, ex quibus ipsas quoque quae fidei
fundamenta continent, Scripturas metiamini Hoc ipsum nonne ex Tr ditione est, Euangelia Matth i aut Μarci, non supposititia esse; sed eadem quae ab illis edita veterum temporum Ecclesia agnouit ξ Imo unde, nisi ex Traditionibus, constat,quatuor Euangelia que habemus esse legitima : Petri autem quod dicitur Euangelium, atque Thomae, & aliquot
