Ioannis Barclaii Paraenesis ad sectarios. Libri 2

발행: 1617년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

3Oa. Io. B ARCTU 1 peccata. Ex rei natura non esse in peccatis discrimen eiusmodi, ut haec sint v nialia, illa mortalia: Sed peccata omnia reprobis mortalia, omnia xentina esse electis . Meritoria, & supererogationis opera, commentum esse papisticum, impium, risu dignum. Inter haec monstra non tantum diuina lex violatur, sed imminet legum humanarum tristis euersio,& praeter pietatis exilium, orbi quoque

abominanda barbarieS.,.

I Dicis, Sectarie, fidem ibiscere ad salutem Cur igitur de operibui tam crebro Seripturae An ut illae decipiant arta, & illae deceptae sunt λ Paucissima de multis collegero. Psal. LXI. Et tibi Domine

misericordia, quia tu reddes unicuique1uxta opera sua . Matth.XII. Omne verbum oti sim quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudieij. Matth. XVI. Filius enim hominis ventu rus en in glaria Patris sui, cum Angelis suis, ct tunc reddet unicuique secundum opera eius. Apocalyp. XIV. Beati mortui qui in Domino moriuntur , Oc. Opera senim illarum sequuntur illos. Et Matth.

V. de operibus quaesiturum se Domi

332쪽

ad inseros missurum pronunciat. V Δ

Legimus quidem,per fidem nos salua ri, per fidem iustificari ; certς:i quia fluet e impossibile es placere 'DreMaec enim est radix, haec iustificationis sundamen, tum ; ut docuit Concilium Tridentitumi SessVI.Cap.VIII. Sed & praeter necessa riam fidem , necessaria utique & alia ad salutem. Vitae domicilium in corde scia la medicorum constituit; necestaria ta men cerebri temperies , i*coris, pulmonisq; officium . Ita necessaria Fides, sed illa non sola. Si habuero inquis Paulus 1.Cor.XIII. omnem fidem, ira in monnus transferam , Charitatem autem nox

habuero,nihil sum. En vero, Sectaru aliquid praeter fidem, quod necessarium ad salutem. . Fides,inquit Apostolus,sine charitate non prodest, Fides Linquiunt Sectarij,ad salutem sela sat est. Alterutrgpars errat. Vtra sit, quis cordatus possit

Num quid praeterea Iacobi Apostoli verbis disertius, Epistolae suae. Cap. II Uidetis quoniam ex operibus iusscatur lhomo non ex Me mutum. Nec dix ris

333쪽

ris cum Caluino. Lib.III. Instit. Cap. II.& XVII. non de vera, sed umbratili fide Iacobum hic agere: Adeo misera declinatio, v mirer nisi ab absurdis esse probatam. Nam si hic sermo de non vera, sed umbratili fide, non dixisset Iacobus,

ex operibus ius eatur homo, er non ex e tantum , sed potius; non ex eiusmodi

fide ullo modo iustificatur homo; sed ex vera & persecta. Si haec inquam,de qua loquitur fides, non est ea quae alijs n cessatijs virtutibus coniuncta iusificat, male addiderit; non ex Me tantum i stificari hominem; dicendum fuerat,eπilla fide nullo modo hominem iustificari Finge enim hominem cum ea fide quam Caluinus hic somniat: addas illi circun-santias, ut loquuntur, quamlibet pias , nunquam vel iudice Caluino efficies , ut haec fides sit ad iustitiam valitura. Ergo inepte Apostolus partem iustificationis in illa fide constituit; vel Caluinus in pte in exponenda Apostoli mente dec plus est. Sed quem fucum disertissimis

verbis faciant, V ulrais quoniam ex operibus ius eatur homo Certe vel ex operibus homo iustificatur, vel non iustu

334쪽

PARAE NE SIS . LIB. II. 3OIficatur: si non iustificatur lalsa est Iacobi sententia ; si iustificatur, falsa Lutheri,atque Caluini. At, inquies, fidem volumuS Vivam , idest operibus & charitati coniunctam . . At repono, Vos nugari;Neque hoc quςr re.Na & Lutherus scribit,De Capt.Babyl. Cap.De Bapt. fidelem, quicquid agat,perire non posse , dumodo infidelis esse non velit. & nusqua Caluinistae negauerint,sdem ad salutem sussicere,qua peccata remissa sibi credant, persanguinem christi. Atqui haec fides potest haberi sine bonis

operibus, aut Vera in Deum charitate. Κsed cum fide tantummodo, aut verius dbcam prasumptione charitatis Domini

Sed demus vos per fidem ius eantem intelligere illam fidem,quae operibus& charitati coniuncta est. Nihil minus

nugamini, res diuersas Uno verbo complexi , ut sub eiusmodi confiisione isti tis . Nam ex Paulo habemus, fidem sine charitate posse consistere: fl habuero

omnem fidem, charitatem autem non ha

335쪽

& Iiquido rursus docet. Nunc autem manent Ades ,sses, charitvi; tria hac, maior autem όorum es charitura . Adeo ut cum fides charitati coniuncta est, non ideo tantum homo saluetur,quod habeat

fidem; sed quod habeat aliquid praeter fiadem ; & per fidem crediderit, per chariatatem amauerit; ut sit necessaria ad sal tem charitas aeque ac fides. Quae igitur Verborum ambages; aut quae Vobis a thoritas significationes nouas tribuendi vocabulis; ut ei nomine charitatem Velitis contineri, quae prorsus a fide diuersa est Sed & vulgus hac voce percepta μdem sufficere , opera meritoria nulla esse, sensum quem verba palam , ac vere habent, arripiunt; in ertiae suae fauent; omne praesidium in fide collocantiopera,Vt in tilia, & ex se molesta abhciunt. Quam a me haec vere sat produnt tristissima interVOS eXempIa, operu incuria,in fide insana securitas. Neque ex errore populi, sed ex vestra Theologia est illa dementia . Non

enim opera quicquid interdum perplexe loquamini cum fide postulatis; sed simpliciter fidem. Nam si peccata omnia ut

336쪽

PAR AENE SIS . LIB. I I. 3O ut docetis) venialia sunt electis, sequitur vos , qui ex Vestra sententia estis electi, peccare non posse mortaliter. Si non

potestis , quatumlibet malis operibus foedi sitis, bonis quantumlibet destituti, sus.ficiet ad salutem vestra haec fides. Sed mox fusius de tanta vesania. Nec obijciatis loca Scriptum, quibus fides videtur in solidum iusi are: opera autem nihil. Non enim alius illis sensus, quam opera sine fide, vel opera quae ex sola cognitione legis, Iiberiq; arbitrij viribus sunt; vel opera legis Iudaicae,post Euangelium Iegitime promulgatum ; ad

aeternam gloriam non prodesse. At quod Opera cum fide necessario 11nt iungenda crebro, ut diximus, Scriptum proclamat; in nec quid in contrarium sententiae illae habent , quas ex verbo diuino frustra cor raditis. Locuples nobis testis Augustinus, ad ea ipsa verba, quae ex Apostolo maxime in nos urgetis. Rom. III. Arbia

tramur hominem iusti ari per em μne operibus legis. Ita igitur ille, De Grat.

intelligentes, quod ait ipse Apsolus Paulus , Arbitramur hominem iustisicari pin

337쪽

3os Io. BARC LAIr em sine operibus legis: putauerunt eum dicere susscere homini fidem tiamsi male vivat, O bona opera non habeat. α uod ab ι visentiret vas electionis. Sed producenda in lucem vestra haee fides , qua creditis iustificari. Ea non est, ut credatis in Deo trinitatem personarum, & unitatem essentiar ; non ut credatis symbolum Apostolorum,symbolum Nicaeni Concilij , symbolum Athanasiij.

Haec omnia non sunt vobis fides iustificans. Proh pudor , Christianos esse repertos, qui utilioeem aliam fidem esse a sentirent. Quae igitur apud vos salutaris haec fides ξ ut qui que vestrum credat , se electum , se de salute certum; non impurata flbi peecata , sed imputatam ChriHi iustitiam. Cum eiusmodi fide non put iis posse perire. Age vero Sectarie. Quicunque fidem iustificantem habet, an ille iustificatur λ Iustificari non negabis, lioqui non esset fides iustificans . Quid Porro prohibeat, Montanistam, Mani-Cliqum,Arianum, illam fidem haberem nideo iustus erit ξ Imo, ne a vobis abeam iam discessistis in sectas, varias quidem,

sed quibus omnibus hoc idem de fide iu-

338쪽

PARAE N EsIs. LIB. I r. 3O9 si ante sundamentum . Num ergo Br nistae , num Anabaptistar ea Me in itistitiam euadenti si euadent; cur de illis ut impiis acerbe querimini Θ si non euadent,

quo illa vis fidei iustificantis Θ Sed requiri dicetis ad illam iustitiam, ut homo in vera fide sit; id est, de Deo, de Christo, de Ecclesia credat, quod credendum Scilptura praescripsit . Si ita est; Cur non igitur illa, de Deo, de Christo, de Ecclesia fides,dicatur iustificans Θ Certe enim, ut illa ex vestra sententia non iustificat

sine alia qua credam me electum, & a Deo amatu ; ita nec ista de mei electione fides iustificat, sine illa qua de Deo, ac Christo quae credenda sunt credam. Cur igitur iustificationem huic fidei tribuitis ,& ab illa remouetis; nisi quod Deus necaute quidem, & industrie errare vos

Quae mens aute in haec verba scribenti ApostoloὸI.Cor.IX. Castigo corpus meum, O inseruitutem redigo, ne forte cum alijs praedicauerim ipse reprobus inciar. An Gdei ille praeco vera fide destitutus ὸ An VOS,Sectarij,supra illu sanctitatis eximie Si Lutheranam, aut Caluinisticam fidem

339쪽

3 1 o Io. BARC LAII sufficere ad salutem sentiebat; quo illa

castigatio corporis, & quidem ne repro- . bus efficeretur ξ Accedat Paulo Petrus . Epist.II. Cap.I. Satagite, ut per bona opera , certam vestram vocationem, O electionem faciatis. At cur certam faci

iis , si iam vobis certa illa , Sectarij Siseperuacuum apud prudentes ,satagere visit, quod esse iam scitis. Cur scilicet P trum, cur Paulum audiatis,qui Lutherum aut Caluinum audistis ξQuod si sides iussicans, est credere se electum ; ubi ergo necessaria illa vi tus,quae Spes in Scripturis vocatur Quid, inquam, speratis, si hoc creditis Θ cur de medio tollitis hanc virtutem Θ Neque enim dici possunt Christiani, sperare r

surrectionem carnis, aut sperare paratam esse a Deo felicibus vitam aeternam. Haec

qui speret, sit omnino haereticus; Nam certo ac *ncere credenda sunt. Si igitur & de tua quoque salute in indiuiduo fidem habes; quo inane spei nomen quam hanc frustra necessarijs virtutibus annumerauit Apostolus λ Referes; Illos qui ex Dei lege hic vixerint,proculdubio vitae caelestis fore participes ; si es ergo eius.

340쪽

eiusmodi, quidni de salute iam certus sis

Egregiam rationem l Nemo mortalis, de quo idem non sentias: Si vixerit ex Dei praeseripto, caelo donabitur. Conditio illa, A, lata est, & quae nihil constituit . . Sen-1um, adiuncta particula,contrarium qui dem , sed aeque verum habet ; Si non υμxeris ex Dei praescripto, tibi in infero δε- deserit. Isaac. Casaubonus, in Epist. ad Illust. Card. Peronium, Observ.I. sic loquitur . Christiani sunt gnari , se ante iacta mundi fundamen praedesinatos U-Ρ de electis loquor 2 ut ι eohaeredes Chrisi, Ot. At quam illa perplexa , &vndequaque labantia i Sciunt quidem Christiani, electos, sore Christi cohaer des . Hoc a Christo & Apostolis didic runt. Sed singuli ignorant num sint ei cti . adeo ut falsum sit, Scripturisq; r pugnans,gnaros hos in indiuiduo esse, de

praedestinatione sua ad vitam. Nec dixeris, certum esse te de via qua graderis ; certum igitur & de exitu viae . Primum enim quis te de via certum comsituitὸ Dieis, Lutherane, te certum zAtqui praeter nos Catholicos,Caluinistae errare te dicunt: Dicis Caluinista te cer-V 4 tum

SEARCH

MENU NAVIGATION