장음표시 사용
91쪽
6 Io. BARC LAI Idem, aut simili doctrina imbuti; qui ab
Ecclesiae nostrae corpore, cui antea adhaerebant,auulsi, iudicia, & opiniones suas, id est, ut ipsa haereseos significatio indicat, haereses sunt sequuti. Hos tu,Sectarie, sequi audes ξ quae intemperiae, quae dulcedo nouitatis, aut iudicii tui superba fiducia, ut illis hominibus credere malis, quam antiquae Ecclesiae, a qua ipsi digressi sunt, quae per uniuersum Orbem est sparsa, quae non minus quam isti nouith fide Scripturis vult haberi,quae tot seculis tuos Patres regenerauit, aluit, sepeliuit Quod si hoc ius cst, deligendi ma- gistros quos in fide sequamur,an mepos hs arguere si Arium, aut Pelagium sequi
volo, eodem prorsus modo in nostram pugnantes Ecclesiam quo vestrae hae sectae; controuersiam nempe mouentes de
authoritate Ecclesiae, & de sensu Scripturarum Certe si Protestantibus quales in Saxonia, aut Hassa vigent adlines, iniuria in eos accenderis, qui Protestantibus in Anglia adhaerebunt ;quamuis tu Lutherum sequaris, illi Caluinum, & sic de essentialibus rebus sit inter vos dissensio . Cur enim tam ipsis non sit ius arbitrari
92쪽
PARAENESIS . LI B. I. cytrari recte Scripturas apud suos eXponi, quam tibi apud tuos Θ Imo si & nouam ego sectam in Orbem inueXero, inuenerimq; discipulos, qui aliquod corpus, seu Ecclesiam ut vocatis constituant, iniuria eos carpes , qui nouae illi Ecclesiae fidem habebunt; Nam ut tu Protestantes aut Puritanos, ita illi me,meosq; discipulos, credent de Scripturis rectC sentire. . , Non voraginem vides e non audis into nantem auribus tuis Deum Θ Cur soras prodijsti ξ cur a meae Ecclesiae limine te aproripuisti ξ An quod ibi corruptam fidem crederes,neque recte Scripturas eX-
poni ὸ Quis hoc autem tibi dixit ξ tuumne iudicium Θ ergo tibi, o superbe , plus quam Ecclesiae credidisti. An hoc alij tibi persuaserunt Θ quinam autem illi alij λnum miraculis clariὸ num indubitato aliquo testimonio a me missi ξ imo nihil DIud asserentes quam animi sui sensa , coniecturas humanas,scripturas ad suam
mentem expositas, Vt iam a meorum Apostolorum amo omnes haeretici, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, ceterique .
Isti recentos tibi recte dicere visi sunt; tu illos es sequutus. Cur his vero es addine . E ctus,
93쪽
ctus , ut Ecescsiam relinqueres, in quam antea & tu, & tui parentes, diuinis &supernaturalibus rationibus adducti intraueratis Quid tunc Deo respondebis, Sectarie, nisi quod respondere etiam pos . sint, Manichaei, Arianiὸ te credidisse , Romanam Ecclesiam esse corruptam, nec syncere Scripturas exponere; & Spiritum sanctum ad tuae sectae homines trans fugisse.' Amplius dico, Sectarie, non satis dici posse, te ex Caluini, Lutherive sententia instituere tuam fidem , ac ne ex sensu
quidem illius Ecclesiae , seu verius syn gogae, cui adhaeres ;Sed omnino iudicio tuo te credere, ut tibi sis ipse Ecclesia, Ecclesiastes, Pastor, Ouis, & omnia. I sanum quid, sed proh dolori & certum.
Quanquari enim ex vobis hi Lutherum sequantur;illi Galuinum, vos tamen eiusmodL hominibus obnoxios esse negatis, nisi quatenus Scripturis consensere . hoc est ut modo costabit quatenus vobis illi videntur cum Scripturis consentire. Imhne Ecclesiae quidem vestrae, nisi eadem cautione subscribitis. Neque enim An- glicanam, ut vocatis, Ec Ham,aut Gal-
94쪽
PARAENESΙs. LIB. I. 6 Iicam, aut Batavam,aut Germanam, in- fallibilem esse putatis. Si vero infallibilis Ecclesia tua non est, restat omnino, Vt cum aliquid tibi ab ipsa credendum proponitur, statim explores, id ne cum Scripturae norma conueniat. si iudicas coi
uenire; non ideo credes,quia ita Ecclesiae tuae, sed quia tibi sic visum ; sin ab sonum iudicas esse, qua iusta ratione poteris ab Ecclesia tua cogi Θ Diceretne illa Ecclesia, Audi Ecclesiam, Pastores tuos audi, noli altum sapere, obtempera . mihi,non tibi credendum est Θ At referres , Ecclesiam & Pastores ego audio, quatenus illi Christum atque Scripturas. Num tute, b Ecclesia mea, infallibilem dicis Θ quo iure aut priuilegio errare non possis, quae contendis & Romanam, &Graecam, potuisse errare, imo Errasse Ecclesiam Θ Dicis Romanam errare ; &ego, te. Non hic monstra quae debellem in vobis Sectarij s fingo. Res est exemplis, & effectu notabilis. quippe illa de Ecclesiis & Scripturis iudicandi libertas,
ab uno Luthero in tot haereses, quot li die Europam infestant, dissecta est. Vides ergo,Sectarie,te non ta ab Eccle- E a sta
95쪽
1ia tua regi, quam a sensu quem a Scripturis colligis ipse, seu ut vestrum plerique loquuntur, a spiritu & genio quem vobis Scripturas legentibus Deus insundit . Non aduertis ad quam perniciem spectent haec monstra ξ non cernis confundi omnia ac euprti Eo priuilegio, &exemplo, quot mortales, tot religiones inuenias. quisque sibi sapiet; ex cuius. que libidine proscindetur misera fides.. Neque tu ullum ideo carpere iure possis.
diceret enim, ur tu me a iure tuo eximis tu ex tuo iudicio Scripturas exponis,ego ex meo; ille ex suo. Pugna tantum inter vos haec sorsitan erit, cui purius, verius
que loquutus sit Spiritus sanctus ; Autvter feliciori ingenio Scripturas legerit,& inter se contulerit. Quod ad illos internos Spiritus sancti sermones, cum res secreta sit, cum inuisibilis. , an alterum alteri cocessurum existimasξ Quod etiam ad vim ingenij, atque industriam, qua ambitione nulla preciosior naturae mortalium ) tune illi te submittes , ille ne tibi ξ Rixae restabunt,schismata, an archia; nulla lex, nullus iudex. Patrocinor tamen & tibi;& quidem no
96쪽
PAR LENEsIS. LIB. I. 69 excuso quod sis haereticus, sed quod ad proprios sensus, propriumq; iudicium componas tuam fidem, cum sis haereti cus. Nam illud ex vestrae religionis prς, scripto est , vestraeq; Ecclesiae norma quam nunc Ministrorum aliqui stultra dissimulant, ne ab eorum imperio, eo dem quo venistis itinere possitis elabi. Hi enim a quibus hoc seculo vestrae sectae institutae, ut discessionis suae a fide Romana fingerent causas, acriter contende runt, nullos esse Pastores, nullum coetum
fidelium, id est, visibilem nullam Ecclesiam,quae non possit errare. Si omnis elusi modi Ecclesia potest errare, et go & Vestra: Si vestra, omnino tibi parco, quis lutis solicitus, ubicunque eam crediS errare , diuertis in alios sensus. Nam eadem tibi ad hoc ratio, eadem authoritaS, quae Luthero ante fuit, quq BucerO,Ca rolstadio, Caluino, Petro Martyri, & id genus hominibus, ut auderent ab Ecclesia Romana secedere. Si hoc, inquam,
ipsis licuit, licebit & tibi; Si tibi, quid ni
& alijs ὸ Hinc vero quam insana hbertas, quam publice signum nouis, antiquiS, Vesanis,damnatis, impijs, omnis generis
97쪽
o Io. BARC LAII erroribus datur Serenissimus Magnis
Britanniae Rex, quo iudicio pollet, ad uer tit, saepeque asseruit, ad omnem impietatem viam sterni puritanismo; Quippe facile Puritanos extremis patere haeresi bus; hos ad Brunistas, hos ad Anabaptistas, hos ad Arianos non semel defecisse. hinc breuem omnino ad Atheis. mum viam esse. Solerter Serenissimus
Rex; ac utinam ordiatur non a media
scala, sed ab infimo gradu. Certe enim Athei saepe ab Anabaptistis, & Brunistis;
a Puritanis autem Anabaptistae multi, Omnesq; Brunistae; At unde hi ipsi Puritani Θ nonne a Protestantibus, Lutheranis, & eiusmodi sectis e Adeo ut vocari rite possint hae se , quae ab una deflectunt in aliam nouam quod de Eunomianis, qui Arianae arboris stirculus erat, dicit Ambrosius ij.HeXaem.Cap.V. I- eis degeneris fructus deterior . Nec alio iure dissentiui a Lutheranis Anglici Pr testantes, quam quo ab Anglicis Protestantibus Puritani, a Puritanis Brunistae, a Brunistis Anabaptistae. Parius omnibuS, aut verius par omnino iniuria. Ab Issus abyssum inuocat. Vbi semel ab Eccle-
98쪽
PARAE N EsΙs. LIBI I. prsia est destitum, leuioribus primum rem
rcius mens infelix imbuitur veluti qui
prima adhuc nocte extremum aliquod Occidentis Solis lumen aduertunt HinCpaulatim ad peiora prodigia itur; & pe
cator posequam in profundum venerit con- semnit .
Non igitur exhorres, Sectarie qui vi deas ex tua disciplina necessario licentiam sequi , quae credulitatem mortalium in linnumeras destribuat sectas , omnes haereses licitas faciat, singulis hominibuszetiam bardis, blennis, buconibus, mulierculis quoque, eam tribuat Scripturarum exponendarum potestatem , quam nos cum sanctissimis Patribus profitenmr.Vnicae, & orthodoxae Ecclesiae esse conces sam ὸ Dicis, o erro, .errasse Ecclesiam , interimq; ipsa relicta, velut missus ex arcae NOUS coruus , cadaueribus quae diluuij procella feruntur, incertus ac VaguS,non dicam insistis, sed fluctuas. Iterum dia acam; Non exhorres, Sectarie, qui non possis grandioribus argumentis commen .
dare tuam Sectam , quam alii Sectarqsuas plissint, quae hodie inultaelibi adue is, in te pugnante s ὸ imo quam olim suas
99쪽
Ariani, Manichaei , Marcionitar Finge
enim me ab Ecclesia Catholica velle r cedere ; quonam abibo quo me recispiam Θ Calles ubique,ubique semitas videas,easque diuersas, ac saepe contrarias, eorum qui ab nostra Ecclesia diuerterunt. Porro unica est Ecclesia; non stin- .ditur tunica Christit, non Spiritus sibi r
pugnat. Unam congregaIIouem Domini, unam Ecessam nouerimus inquit Ambrosiij.Hexarm. Cap.j. Ex tot vestris semitis, ex tot sectis etiamsi daremus aliquam probam esse ) tantum unica esse posset quae ducat ad caelum; reliquar ne cessario ad inseram gehennam decliues sunt. Quamam autem est illa beatae quo sydere illustrata, ut dignosci ab erranti bus possit ξ Peto a vobis Lutherani, ubi est domus Christi P. Apud nos, inquiunt. Itane est, Caluinistae Θ imo apud nos, re
serunt . Eadem Anabaptistarum VoX,eadem Arianorum. Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic es Christus , aut1Mc, no lite credere. Adeo liquida haec res, Ut nec Sectariorum quisquam neget, omnes se ctas sibi sapientiam imputare, & ab una quaque despici caeteras,tanqua ertantes.
100쪽
PARAE N EgIS. LIB. I. 73, 1 Quo me igitur Vertam , sit a Roma nae Ecesesi e gremio abeo ξ aut verius cur abibo ξ Quae causa, ut ad Protestantes potius quam ad Arianos secedam
Paria virorumque argumenta, praetextus
idem est, una authoritas. Nam quid olim Ariani Θ Errant Homoush, aiebant,in Scripturis exponendis, iniuriam Deo fociunt , nostra nos salus ab iis diuidit. nos cum Apostolis sentimus. hi ab illis abierunt . Quid vos magis Protestantes e EGclesia Paputica erronea est, non rite scripturas exponit,nos ab ea tanquam a Babylone exiuimus; Catholici suis somniis implicantur, quibus excussis nos iam subito lumine ac sapientia refecti in Ap stolorum fide coniistimus. Peto a te, o quisquis es istius aeui haereticus, sed sanari cupiens, nec monentes CXOsuS, Ut UO-cem Vtramque perpendas. Numquid a me fili dicitum e Nonne haec suit Ari norum vox Θ Nonne illa hodie vestra ta Vide autem an vos haec verba meliori iure quam isti. Scripturg non rite eX- ponuntur ab Homousiis, inquiunt Ariani ; Scripturae non rite exponuntur a Papistis, siue Catholicis,inquiunt nunc hi μ. retici.