Appendix dissertationis De hæresiarchis ævi apostolici et apostolico proximi, cui accedit Heptas dissertationum selecta quædam historiæ ecclesiasticæ veteris & novæ capita illustrantium autore Thoma Ittigio, Lipsiensi

발행: 1696년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

281쪽

et 6 HISTORIA χΠIsMΑns Augustini verbis conelusisse, quod non solius Papae, sed etiam Papae & panicularis concilii sententia a generalieoncilio rescindi possit, qua de re Launotus in confirmatione dissere. de plenari concit. p. io . dc seqV. Videri poterit. taeterum Monachi Benedictini Tom. v. Oper. August. p. i . aut Arelatense aut Nicaenum concilium per plenarium intelligi dicunt, & pro Arelatensi nova quaedam loca a Gunrio praetermissa adducunt. onmeo, XLIIX. Canones concilii Arelatensis praeter Se-Gηδε ut μ' verinum Binium & Gabr. Albaspinaeum illustravit Simmondus tom. I. conciliorum Gallite ec in notis posthu- , mis,quae leguntur ad ealeem tom. I. conciliorum a Lab- beo editorum p. Et quia huic eoncilio etiam qui- dam ex Britannia EpiscopIinterseerunt, concilii hujus canones etiam Britannicis conciliis inseruit Spelmannus T. r. p. 39. ubi Binii& Balei circa tempus hujus con- ei inori cilii errores notat, e quibus Baleus centur. I. Scriptori Britanniae p. 39. memorat, Restitutum Londinensem Archiepiscopum A. C. no. ad Arelatense in Gallia concilium abiisse, ibique liberis Diaconoris zoniugiis etiam post susceptos ordines consensisse. Quod a Baleo centur. Io. aliis verbis repetitur, & ex Baleo etiam a Madideburgensibus p. 12ρὶ resertur. Sed unde Baleus illa hauserit incertum. Binium autem quantum attinet, etsi in conciliis ab eo editis Arelatense eoncilium A. Q316. celebratum dicatur, ipse tamen in notis mendosum hunc esse numerum cognovit. Corrigendi vero etiam

Centurias CentUriatores,qui centur. q. P. Tos. canonem I8. concurum Μ-4 lii Arelatensis ita exprimunt, quasi Patres illius conci-- νμ μ' ire Martini tempore universale conculium in Gallia habitum fuisse. Nam pro Martino Ma. xinus legi debet. Iidem Centuriatores p. 7o . Synodum

282쪽

DONATI*TARUM Arelatensem Π. habitam dicunt sub Constantino&sylia Alius eo si vestro Volusiano & Anniano Consulibus. Verum haretemporis nota non secundae sed primae Arelatensi Synodo congruiti Neque Volusianus & Annianus Coii-sules fuerunt A. C. 326. ut Magdeburgenses ex conciliorum editione scribunt, sed Α. Q 374. Perperam quo- que MagdeburgenseSp. oo. concilium illud Arelatenis itaram alias.

se, quod Constantinus ad componendum dissidium inter Caecilianum dc alios Africae Episcopos indixit, ab

Arelatensi I. cujus canones 13. vetast. extant, distinis guunt. Nam ex epistola Synodica constat, unum idemque eoneilium Arelatense fuisse, quod Caeciliani causam ad examen revocavit, & canones quosdam sanxit, e quorum numero quosdam occasione contentionis

inter Caecilianum 3c alios Episcopos agitatae conditos fuiss ,testati potest canon I . de Traditatibus, dc illis quia Traditoribus ordinati sulit. XLIX. Praesensne huic concilio Constantinus christitistii interfuerit, si quaeras affirmat Baronius cum id apud Eusebium libr. i. de vita Constantini e. 44. si illud eum

sequenti capite conseratur, asseri videatur, quae sen- e.,- tentia ex eo confirmari potest, quod Constantinus eo anno, quo Arelatense concilium habitum fuit, per aliquot menses in urbe Arelatensi commoratus fuerit, ut leges quaedam in hac urbe hoc anno ab illo conditae testanturi Contra Valesius indissert. de schism. Donatis . e. 9. Imperatorem huic concilio interfuisse negat, cum Aue istinus, qui toties de hoc concilio egit, praesentis Imperatoris nusqVam meminerit, dc ex Constantini epistola post concilium Arelatense scripta, eum concilio non interfuisse manifeste colligi possit. Accedit, quod Donatistae ab Arelatensi concilio ad Imperatoris iudicium provocaverint, quod Valesio iudice ausuri Μm 3 non

283쪽

Felieis Aptum ginini e vid. Iudex oram quo illa causa acta est. Tempus hujus actionis. sententia AI-b pinaei,1 8 HISTORIA SCHHMATis non fuissent, si Imperator ipse huic concilio praesens ad- sui isti. Verum utriusque partis argumenta infirma esse, nihilque certi circa hanc quaestionem assirmaripos , Antonius Pagi in critie. ad annal. Baron A. G3M. 'Sect. zz. observavit. L, Eodem anno 3i4. in Africa causa Felicis Ap-tungitani, qui Caecilianum ordinaverat, dc a Donatistis traditionis accusatus fuerat, ab AEliano Proconsule inquisitioni subiecta fuit, ut Donatistis non omnem eois rum causam in concilio Romano auditam fuisse muria, murantibus & imperatorem de Felice taediosissime interpellantibus omnis imposterum conquerendi occasio praecideretur. Mandaverat Imperator negotium illud Vero stuVerino vicariam praefecturam in Africatum gerenti, qVo per gravissimum morbum impedito, quo minus Imperatoris mandatum exequi posset,Prois consul AElianus eas partes in se sustepit, sive obrepen, tinum verini morbum id propria sponte fecerit,ut Ba- luetius in notis ad miscellanea tom. t. p. 472. suspicatur,

sive Principis mandato, quod Optati dc Augustini verbis convenientius judicat Valesius de schum. Donat.

c. II.

LI. Acta est illa Felicis causa coram AEliano Is. cal. Martias, ut testatur Augustinus post collat. c. n. Cum autem gesta purgationis Felicis causam hane d. v. seu ut Balugiana editio legit XIIII. Cal. Sept. actam innuere videantur, quo die epistolae quaedam Caeciliani Duum. viri ad causae hujus cognitionem spectantes praesente Caeciliano recitati referuntur, Augustinum ex illis gestis corrigendum existimat Alba spinaeus observat. xi.adoptatum. Si enim jam menso Februario adeoque ali. qvot

284쪽

DONATISTARuM. Mymotniensibus ante concilium nrelatense Felix Aptun - gitanus AEliani Proeoi1sulis sententia absblutus ni isser, Arelatensi concilio opus fuisse censet. QSamobrem suspicatur Augustinum aestu disputationis abreptum in tempore illius judicii errasse. Contra gesta purgationis Felicis ex Augustino corrigit Baronius, cujus sententi. Aaronis. am Balugius in notis ad misceli. p. 477. tueri Voluit, cum probabile non videatur mendosum esse numerum in loco Augustini, quippe qui expresse addit, causam Helicis quarto mense post Melchiadis iudicium, quod mense Octobri anni proxime praeteriti iactum fuerat, cognitam fui A. Valesius autem in dissert. desehidi. Valesiti Donatist neque gesta Felicis ex Augustino, neqVe Au gustinum ex gestis Felicis emendandum statuit, cum

Augustinus de inchoata, gesta autem Felicis de finita . 'causis intelligi possint. Et illud quidem Valesio lubens

Ba Iugius concedit, quod inter unius diei spatium tot B. . gestorum documenta perlegi, totque personae interro gari non potuerint. At quod per integrum semestra spatium naee causa duraverit, persuadere sibi non potest, cum Augustinus in epistola 162. cognitionem ii tam diligentinamum examen vocet, dc Optatus libr. r. doceat, Constantinum in Asticam seripsisse, ut remotis

necessatatibus publicis de vita Felicis Apiungitani publi

ce qyaereretur. .

. LlI. Vesum de quo Felicis Apiungitani Acta huius iu- usa cognita fuit, non multum litigabimus. Actionem ipsam quod attinet, inducti sunt referente Optato libr. Claudius Saturianus, qui rempore persecutionis . Curator reipublicae iis civitate Felicis suerat, & Callidius Gratianus, qui tum,quando causi agitabatur, Curator

285쪽

ior erat,& Alfius Caecilianus, qui Magistratus seu D umvir municipii Apiungensium fuit, & Superstationarius,& ingentius scriba publicus , qu ibus postea Optatus etiam Solonem ossicialem publicum adjungit. Et Saturianus quidem in epistolaConstantiniaci Probianum Sasturninus, Callidius autem Gratianus Calibius junior optatui eor. appellatur, in qua epistola etiam mentio fit superii rigendM, centurionis, qui corrupte apud Optatum Superstationarius appellatur, cum Superius Stationarius apis pellari debuisset. Cum vero neque gesta munici patia, neque Curatores civitatis Apiungensium

neque alii in judicium hoc adducti, dc de Felice, an ia-cros codices tradiditat, interrogati Felicem hujus eri.

Felix Procon minis arguerent, AElianus Proconsul Felicem a crimi-sulissen Oxi--traditionis liuegrum pronunciavit, ut testantur ge-

,διμ μ 'purgationis Felicis, quae etsi non integra sed mutila in nonnullis editionibus Optati & in tomis conciliorum, ut& in appendice T. IX. Operum Augustini editionis tostremaeParisiensis,nec non in Baronii annalibus,& na. igii miscellaneis tomo legi possiant; cum quibus conserri possunt Optatus loc. cit. α Augustinus lib. contra Cresconium c. 7o. ubi ex hac AEliam sententia Cresconium resutat, qui Felicem in proconsulari iudicio a Vincentio quodam de tradjtione convictum mentitus suerat.

LVI. Idem Augustinus in epistola 16a. Felicem diligenti & terribili inquisitione innocentissimum proba-Inν xiv tum asserit, quia ingentius Scriba & Decurio Ziquensum equuleo suspensius ob metum imminentium tor mentorum,quae prάtense Decurionis dignitate evitavit,

286쪽

D ADSTARUM. 28 ab AEliano usque dum Imperatoris voluntatem cognosteret, carceri inclusius est, qua de re praeter gesta pur- Ptionis Felicis & Optatum, qui Ingentium scribam publicum sub metu imminentium tormentornm Pependisse dicit, legi potest Constantini epistola ad Probianum &. Augustini epist. Isa. item libri, contra Creston. e. 7o. & libri post collat. c. 32.

fil nLIV. Variae autem erant Donatistarum, adver- Donatistarum

ssis Felicis solutionem ab Eliano fiamm cavillationes. Dicebant enim, Episcopum non debuissem nilari zzi.c: iudicio daamari, ad quod Augustinus in epist. I6tire. - 'spondet, quodno, Felix Apiungitanus sed Imperator, suem Donatistae arbitrum AJudicem postulaverant,hoc iudicium fieri jusserit. Severitatem quoque huius Judicii invidiosam catholicis reddere Donatistae conabantur, murmurantes quendam in Felicis causa equuleo suspensium, ut ungulis vexaretur. Verum respondet Augustinus, Felicem contradicere non potuisse, ne tanta severitate quaereretur, cum ejus cauuem inVenim. - .dam cognitor agitaret. Alia quaedam ut huius iudicii a vi autoritatem elevarent,protulerunt natistae in collatione Carthaginensi causant causam hanc relicis coram

proe sule finitam non fuisse, cum Ingentius ad comin Imperatoris mssus fuerit, gratia judicis Felicem absolutum fuisie,suppositas fuisse petibnas,nec recteFelicem absentem abselutum suisse. Ad quas Dohatistariim objectiones quid Cathol in millatione Orthaonensi i regesserint, ex breviculo diei 3. c. ai. xavi videri pesest . pris V. Cum autem Augustinus in libris probatio- Augustininum δι testimoniorum contra Donatistas, item in libro x ' i' contra nescio quem Donatistam, de in libro de unico 'Nn haptismo

287쪽

181 AESTORIA SCHEMATIghaptismo contra Petilianum asseruerit, Caeciliarium bImperatore ante avitutum suisse', quam Telix fumis, consulari judicio absolutuS,errorem hunc libr. z. retraA. c. 27.28.& 34. retractandum ceniuit, & Felicem . priusquam Maeciliamam absolutum asseruit, quod non de absiautione Caeciliani in concilio Romano facta in. telligi debet, quae utique Felieis absblutirinem anteces. .

sit,sede iIta Caeciliani avitutione, quae in concilio Arelatensi contippi, de imprimis de tertia, quae ab ipsb

Constantino Imperatore facta est. et ut a Constanhild - LVI. SeqVemi anno M . scripta . est Cohstanclesepidola ad epistola ad Proniam1m aEliani successerem, qua jussit, P 0hi num in ingentius ab Elinno carceri .inclusus ad comitatum suum mitteretur. Quae Constantini epistola apud Augustinum in epistola 68.&libr. . contra Creston. c. 7αlagitur, a Baiurio quoque post gesta Felicis inmiscellan tom. a. p. 89. edita. Et ad hunc annum etiam referen-ΕΝ,dem πε- da epistola, quam Constantinus ad Episcopos de partemiis ad FH- Donati scripsit, ipsis significans semetipsum eorum cau-

' istiui praesente Gelliano,quemjuxta literarum suarum manuatum propediem astraturum sperabat,eogniturum esse, poIlicitus simuI, si vel unius criminis Caecilianum convincere valerent, tantundem id apud se futurum, ac si omnia, Pae ipsi intendebant, crimina probas .mvis epistola in editionibus quibusdam.Optati& conciliorum tomis legitur. ε .mnamurim LVII. Donatistae enim tot iudiciis victi nondum ., poterant, & qVamvis post Arelatense concipitatA .a lium multi damnata diabolica cissensione cum Caeci. Im oram itano in concordiam rediis int, ut Augustinus in epist. 63. testatur, alii tamen tam pertinaces di litigiosi fuerunt

288쪽

stunt,ut ab Arelatensi judicio, ut Augustinus epist. citreseri, ad ipsum Imperatorem appellarent, importunis sitis interpellationibustandem impetrantes, ut Imperator partes Romam sibi occurrere juberet. Uerum Cariscilianus statuto tempore non advcnit, cuius absentiae causiamcum Augustino in epist. x62. nescire, quam fauiam comminisci volumus,qualis eorum est, quI CaecIlla- eis

adventum ideo retardatum putant, quod indignum ratus fuerit, Episcopum eundemq ve Africae Primatem

post duplex Episcoporum iudicium hominis laici nec--m baptizari judicio subjici , quae coniectura Baronio

T. 3. annat p. 133.edit. Romanae displicere non videtur. Neque dubium est, Donatistas quoque falsas istius absentiae causa iper, calumniam Imperatori suggessisse. quasi Caecilianus vel causae suae diffideret, vel lHiperatoris mandata contemneret. At Imperator nihilominus re dilata Mediolanum petens Donatistas comitatum suisum sequi, atque ibi Caeciliani adventum expectare ius. sit. Dona viae autem aegre ferentes quod Imperator Caecilianum absentena non illico damnasset,indeque nihil boni ominantes fuga se subtrahere coeperunt.QVOdpbi Constantinus comperit, eos qui nondum fuga dilapsi fuerant, ab ossicialibus suis custodiri & Mediolanum duci mandavit, ut Augustinus in epist. ica. testatur LVIII. Interim qui in Africam aufugerant duce Turbae in Menalo, quem ad concilium Cirtense vocatum, ne a suim ivibus idolis thurificasse proderetur,oculorum dolorem simulasse optatus libr. I. memorat, magnos tumultus excitarunt, ut constat ex epistola Constantini Cossit tuit

ad Celsum Africae Vicarium, qui Imperatorem detur Nn a bis

289쪽

xt ΗUTORIA SCHGMATH his illis eertiorem secerat. Legitur illa epistola, quam Beneditani in appendice ad tom. s. Augustini p. 23. ad annum 3is. Vel 316. referendam existimant .in appendice optati, Labbei conciliis, naronii annalibus & alibi. Addi vero Elet huic epistolae dc alia ad Celsum epistola a Petronio Anniano dc Iuliano Praefectis praetorio scri-

Petronii ,- pta, qua indicant, Donatistis Africam repetentibus Im.

.e.12''.όι angarialem cum annonaria competentiau.ιτ usque ad Arelatensem portum concessam, per angarialem nihil aliud quam epistolam tractoriam intelligentes. Scripta autem videtur haec epistola, quam etiam una cum Constantini epistola ad AElafium di epistola .eoncilii Arelatensis ad Sylvestrum inter quorundam veterum Theologorum Galliae scripta Pithoeus edidit.

illo tempore, quo Constantinus causam Donatistarum& Caeciliani ab amicis suis ad hoc negotium deleres in Africa componi decreverat, eumque in finem Donatistas in Africam reverti jusserat, etsi postea consilium suum iterum mutaverit, ut ipse in epistola ad Episcopos de parte Donati testatur. Catellian ὀ LIX. Caeterum cum Constantini literae ad Celsum, quibus se in Asticam venturum & in turbarumantem MVe mrra graviter animadversurum indicaverat, paulo

asperiores viderentur, Caecilianus non cunctandum sibi ratus in Italiam irriecit, & ad imperatorem, ad quem pridem evocatus Gerat, Mediolani adhuc versantem accurrit, quo facto Caecilianum pariter ejusque adve svinos audivit, & tandem utriusque partis allegalsonibus discussis pro Caeciliano sententiam dixit, eumque innocentem declaravit, qua de re Augustinus epist. 68.& i62.&libr. 3. contra Crescon. c. I. videatur. Et hoc

Constantini judicium remotis arbitris factum est, ut ipse

290쪽

DONATI AR 13s. Constantinus retulit in epistola ad Eumalium Africae Vicarium apud Augustinum in breVie. coli. y e.I9. Da- Eumali viruta autem fuit illa epistola Sabino & Rufino Cossi h. e. anno aerae Christianae ais. 4, id, Nbvembris, ut refert Augustihist intract postcollationem c.33.ubi in nonnul- Iis Augustini editionibus perperam Romalius pro Eumalio ponitur, 'quemadmodum &l. 3. contra Cresc8nium c. i. alius Picarius pro Eumalio Vicari' ibra- rsorum vitio scribitur, Remotis aut m arbitris Constantinus libe Judicium peregit, . ne christianorum dissidia paganis innotescerent, ut Valesius in dissert. de schism. Donatistarum observat.

LX. Mediolanensi hoc Imiteratbris in dc Donatistarum eaua Judicium Iacobus Godostedus Pin.

in chronologia eodicis Theόdosiani factum esse putat Imperator Constantino IV. & Licinio IV. Coss. h. e. A. C. 3is. si- ΙΣ'.. quidem hoc anno Imperatorem Romae dc Mediolani, shqrenti vero A. 316. ad quem plerique hoc Imperatoris iudicium reseruiit, in Gallia versatum leges codicis Theodosiani docent. Nihilominus tamen Godostedi sententiae communem praeserendam censet Antonius Pagi ad A. Q 3i 6. mi6.qvietjam in hae quaestione Henricum Norisium in historia Don Mistarum versatissimum consuluit, & responsum tulit, Constantinum non modo Romae hoc anno suisse , sed isc decennalia i sua ibi celebrasse , indeque Mediolanum se contulisse, dc ibi judicium adversus Donatistas tillisse. . LXL. Donatistae autem quoties autoritate huius Donatistarum Iudicii per Constantinum facti premebantur , , Varia

effugia quaerebant. Modo enim Imperatorem nescio diutinenseIm- qua gratia corruptum dicebant, mouo Osii Corduben-peratoris ju' .

SEARCH

MENU NAVIGATION