장음표시 사용
91쪽
set TANI NICII ERYTHRAEI hoc Senatu, qui manc est, flagito, ut ossicii mei , Aquae Maranae , fructus, jam prope biennium intercepti , restia tuantur, mihique iis, ut antea, perfrui liceat. quem illa eventum sit habitura, nescio: sed non ruit mihi otium eam describendii quare literis proximis mittam , ut 1 Nihusio nostro cetvis ea orationibus, quas habet, ins ratur. Hic Romae magnum est, tum de pace tum de bello , silentium. cupimus scire, num aliqua se spes pacis
MItto orationem , de qua superioribus meis ad te Iiteris dixi, ad S. P. R. scriptam: qua eum mihi
patronum sum adoptare conatus, ad fructus ossicii mei εCoinmissarii Aquae Maranae recuperandos , mihi jampridem interceptos. quae oratio quemnam sit exitum habitura , Hrmare non possum. at ego vehementer suspicor, vel potius Vereor, ut illa mihi, cui cadunt omnia te- terrime , satis ex sententia procedat, neve surdis nequidquam conquerar auribus. sed, non contingat nostris conatibus exitus quem optamus; si non aliud, saltem no va erii oratio , quam Nihusius ceteris meis, quas apud se
habet, ainngat. v Idus Martii, qui fuit dies S. Franciscae Romanae sacer , idem S. P. QU . in Capitolio, Excell. Olympiae Maildachinae, olim Pamphilii Pamphilii, Innocentii Pont. fratris, uxori, publice prandium dedit, adi que exornavit ample magnificeque convivium; exposuit omnia vasa argentea , diligenter expurgata atque ex- polita. adhibitae sunt etiam, praeter Olympiae fusciem filias , Plures aliae matronae nobilissimae, quae aliqua Pontificem cognatione & assinitate contingunt, ad opiparum illud lautumque convivium : consistebant ad mensam , Dira cum Coss. viri nobiles multi, eisdemque mulieribus diligentissime ministrabant. hujus convivii celebrandi ea causa fuit, quod Olympiae ejusdem opera, sanctissimus Pont. diem illimi festum, duplici ossicio colendum agendumque mandaverit. riunt, Senatus consulto decretumese, ut ejus diei conviviique celebritas, aeneis vel lapideis
tabulis, frondibus Isteris inscriptis, de in Capitolio dem
92쪽
EPIST. AD TYRRHENUM. 93gendis omnis posteritatis memoriae commendetur. Ga deo vehementer, meas ad te literas, meosque quaterni nes , salvos istuc & incolumes pervenire. Vale. Romae.
pridie Idus Martii cra Ioc XLVII.
N Vptiae, quarum causa nos hic hilaritate laetitiaque,
festis Bacchanalibus , redundasse scribis , nullam civitati voluptatem objecerunt. Etenim sponsi adeo muios in suis nuptiis ludos dederunt, adeo nullas choreas. nulla spectacula ediderunt, ut nemo eorum, ne spectandi quidem sui,potestatem cuipiam h populo secerit. nuptiae,
sine ullo apparatu sumtuque, sunt celebratae in agro dc nunc Tusculanus ager modica eos in villa , tanquam aves in cavea, inclusos dc ab omnium sere conspectu remotos detinet; nec saltem eorum aspectu oculos pascere & ex-gere animum licet. causa ignoratur; sed est necesse exiti imare, eam esse justissimam aequissimamque. Fuit inihi vehementer gratum , quod scribis, adeo te meis incommodis atque molestiis commoveri , ut, si per sortunas tuas liceat, opem mihi auxiliumque serres. utinam tuae istius in me humanitatis pars aliqua in iis inveniretur , inruibus ea esse deberet, quique meum detinent, ne suppe-itare necessariis meis sumtibus possim. quamobrem . de tua ista adeo propensa in me voluntate, eas, quas debeo , tibi gratias ago habeoque. Sed, quae Dei benignitas est, non adeo afflictae atque prostratae meae res jacent, ut nihil supersit, unde vitam , saltem parce ac tenuiter, agam. minimum adhuc viae restat; ad quam consciendam , modico, vel nullo sere, sit opus viatico. Mortuus
est nuper hic dives, vel potius omnium, qui sunt Romae, Iocupletissimus quidam , Fantino Rentio nomine; qui,
fere ex nihilo, quingenta sibi aureorum millia confecerat e utinam non etiam , cum divite illo Euangelico . sepultus in inferno: quod ego non credo ; nam triginta aureorum milliadicitur Caritatis Societati legasse. huic opes, quibus affluebat, exitio fuerunt. nam accusatus, quod ex monte sacro pietatis, apud quem suas pecunias
depositas semper habebat, plus exegisset, quam quantum
93쪽
04 IA NI NICI 1 ERNTAR mr sibi deberetur , s quamvis admonitus , statim illud rema,
merasset, etiam cum usuris , ) conjectus est in carcerem, eo videlicet crimine, quod cum non antea , quam esset admonitus , quod indebite perceperat, reddidisset, tace do dissimulandoque , furti se alligata videretur. quamobrem, ex aegritudine , in motbunt incidit; cumque in dici, majore eum eta periculo, testificarentur , d carcere suam est delatus in domum. verum , cum periculum eiaset, ne, dum per scalas rursum deserretur, animam exii Iaret , collocatus est in lecto mediastini sui, prope stabu-
Ium , vel potius in stabulo ubi equos ille curabat, ileque ita multo post, diem obiit supremum ; querens saepe ,
nunquam se putasse eventurum, ut, tot divitiis , quibus plus ceteris affluebat, praeditus in stabulo moreretur. Sed, ita sunt res humanae. ut nemini sit exploratum, quo momtis genere , quando, aut ubi, sit moriturus , sive in mari sive in via, sive domi tuae vel alienae, sive sub tecto sive sub divo , naturae debitum sit redditurus. Vehementer doleo , nullam adhuc rationem inveniri, qua pax tandem componatur. Mitto alias duas notissimorum nominum , qui me effugerant, 'imagines. Vale. Romae, I v Kal.
A Dolescentes nobiles, qui in seminario Romano ἰdisciplinae causa, una cum Seminarii ejusdem Cleria Cis , educantur, atque omnibus doctrinis, quibus impe tiri ipsorum debet aetas , erudiuntur miros nobis ludos de se dederunt. Etenim, paucos ante dies,li Patribus Soc. Iesu, quorum autoritate atque consilio domus illa administratur ac regitur, desciverunt: quod . ut ipsi Hebant,
novi Rectoris imperia, aspera, saeva, injusta, pati neau sent. hujus desectionis semina jacta sunt proximis superioribus festis Bacchanalibus, quibus, tum adolescentes illi nobiles , tum Clerici, sua spectacula praebere debebant. aegre enim tulerunt, ipsis , nobili loco natis , quiaque sua sibi pecunia , quae sunt ad victum necessaria, pararent , anteponi, in illis edendis homines, obscuro locoortos, quibusque gratuito quotidianus cibus praeberetur.
94쪽
E P I S T. AD TYRRHENUM. nam, quo die constitutum fuerat, ut suum ipsi drama agerent, iussi sunt, Rectore. quiesrere ,& clericis locumdare , ambitione & studio cujusdam h clericis illis. adducto, quem arcta Principem cognatione riunt attingere , quique priores, in eo , quod ab ipsis dabatur. dramate, partes ageret, atque Oratorem Hispaniarum Regis, muti tosque viros principes alios , invitaverat. itaque capiuntcsnsilium , stultum illud quidem ac reprehendendum, ut darent operam, ne fas esset cuipiam ex iis , qui convenerant, illad drama spectare, cumque iam in eo esset ut ed retur, ac magnus ad illud mortalium concursus factus.
esset; ecce tibi, illi, fasto impetu, omnes in proscentum erumpunt,edi ctisque gladiis, qui illuc ad ludricum quo
dam armorum certamen allati fuerant, quosque absconditos in lacernis habebant, totam illam scenam dilacerant. quo factum est , ut nihil eo die, nec sequentibus . aliis, sit actum. Rector, qui nullam aliam sortasse proin vinciam praeter illam administraverat, neque usu didic rat, quemadmodum aegroti adolescentium animi tractandi essent, statuit in autores illius facinoris severius anumadvertere, quam aequitas ac ratio deposceret; atque eos
in sarcerem compellendos conjiciendosque curavit. non . quidem in publicum , in quem reorum vulgus & turba conditur , sed in alium honestiorem . in coenobio Fr trum Augustinianorum, ad Portam Flaminiam, in quem dantur Episcopi, qui de vinculis causam dicunt. neque eo contentus suit, led flagris acerbissime de quodam supplicium sumsit. in cujus injuria contumeliaque se esse os- senis contemtosque existimantes , clandestina inter se conserunt consilia, de Patribus d Seminario expellendo exturbandisque , ad quorum consiliorum intima cubilia penetrare haud quisquam, quantumvis sagax aut sapiens. potuit; tum, non varie , sed cunctis senuentiis, decerni- . tur, ut, proxima nocte, ad unuim omnes, partim gladiis illis muniti quibus scenam consciderant, & varias in pamtes distraxerant, partim columellis quoniam ita magnus
gladiorum numerus, quibus omnes armarentur, non suppetebat ) quibus in lectis conopea sustinentur, armati , magna vi magnoque clamore in peristylium accurrerent, ibique una voce clamarent: Exite foras Iesultae, recedite.
95쪽
in malam rem ire. nec fecerunt secus quam dixerant. at
miseri, ubi armatos illos vident, ubi se appellari intelli- gunt, continuo comitia de capitibus suis haberi existi
mant, atque omnes trepidare, metuere, Dei fidem implorare, festinare, atque alius alio accurrere, ubi mutem suam collocare in tuto posset. sed frustra; nam plures il- iorum capti, in cubiculum illud includuntur, ubi de so tibiis poenae exiguntur. verum P. Rector, qui, sua pn sertim causa, tantum tumultum excitatum . seque in primis ad supplicium expeti arbitraretur , nec pone suae se. Iuli fuga consulere ; s nam omnes ab illis ad exeundum aditus capti, suisque praesidiis muniti, tenebantur, ) non habuit aliud propugnaculum tutius, ubi illorum furori se se surriperet, quam cubiculum suum. itaque eo se tenuit , atque ostio pessuluin obdidit. illi, qui eo universi
accurrerant, instare, urgere, ut aperitet, atque etiam , ni
illud sua voluntate faceret, minitari, se ligna allaturos , . ostiumque incendio consumturos . suod manu aperiri' posse dissiderent. qui cum nullam sibi spem salutis in suadesenstone relictam esse cerneret, coepit cum illis agerede deditione , ac, Si mihi, inquit, fides datur, me inc
lumem hinc abiturum , nulla erit in me mora, quin continuo cubiculi fores aperiam, ac voluntati vestrae morem geram. qui statim promittunt, spondent, suamque in eotidem interponunt. tum Rector aperit, exit. illi exeuntem excipiunt, laudant, honoribus, ossiciisque omnibus prosequuntur ; neque solum in eo, quod promiserant , manent, sed insuper i accensis cereis, capitibus detestis usque ad ostium Seminarii, abeuntem comitantur, ac poplitibus flexis , tanquam magistrum & dominum venexantur. at non ejusmodi honorem habuerunt Ministro , a quo se . non perinde ac facerent sumtus , tractari , sed parce ac tenuit in omni victu haberi , perpetuo querebantur. nam male verbis acceptum , li domo illa , quantum potest , jusser ut erumpere. eadeinque opera, in cellam penariam impetum faciunt; fores effringunt,intrant; quidquid erat in ea bellissimum atque optimum, carpunt, dirip1unt, Vorant; ac partem etiam aliquam iis, quos in cubiculum illud incluserant, mittunt. hoc oppido expugnato, castra movent, & ad alterum non minoris aestimationis,
96쪽
EPIST. AD TYRRHENUM. 9 tionis, cellam nimirum vinariam oppugnandam , cum omnibus copiis progrediuntur. sed illud oppidum ciam' a propugnatoribus destitutiani, intrant, dolia, vini praestantissimi plena ,.reperiunt, invadunt, gladiorutu mucronibus , latam vino ad exeundum viam aperiunt, Vasa, quae heminas octo caperent, ibidem inventa, eo implent, ac merum , nulla permistum aqua, in se in urgitant, faucibus plenis, & tanqMin in cloacam effundunt. his actis, manipulares illi, bene centuriati, convertunt arma ad vindicandas lictoris illius injurias, qui socium ipsorum , verberibus caesum , male mulcaverat. statuerant enim , saeum deprehendissent, in medio ejus domus peristylio , exutum vestibus, loris operire, ejusque corium, ita varium , flagris , efficere, ut varia sunt conchyliata λlexandrina tapetia. at ille, non ignarus, quantum tergori suo exitium ac pestis immineret, se in dolium quoddam immiserat, ac, nescio quid, supra, ne deprehendi posset, in-jecerat ; ac per hanc rationem violentas illorum manus effugit. Restabat aliud nihil, nisi , expulsis ceteris. qui erant reliqui, vacuam illam domum efficere. eos igitur, quos habebant in cystodia. e vinculis eximunt, ea conditione , ut ex illis aedibus foras pedem protinus esserant , tum fores claudunt, armatis muniunt, senestras lapidibus implent, quos in eos jaciant, qui illuc molesti auderent accedere; custodias vigiliasque, omnibus in locis lateribusque , disponunt.' sed, postquam aurora illuxit, cum satis, & plusquam satis, suas in)urias se esse ultos arbitrarentur, hostibus victis, bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu ac praesidiis, locum illum, quem tueri non possent, dimittendum statuunt; ac prius , in soribus , inversuris, aliisque in partibus, digitum longis literis, pedes illas Iocandas inscribunt . tum, domum quisque suam abit , secumque eorum aliquos, qui Romae domicilium' nullum haberent,adducit. Quod cum ad summum Pont- esset perlatum, dicitur fuisse admirat is, tantam extitissis in adolescentibus , sive potius pueris , in re tam ardua tamque dissicili gerenda, sagacitatem atque prudentiam ;& , quoniam hoc crimen ad multos pertinebat, & sine sanguine acta res esset, vetuit illorum cujuspiain nomen ad magistratus deserri. Id puerorum factum, multis pro-G batur i
97쪽
.98 I A N I NICI I R Y T M R IE Ibatur 3 ut etiam, nihil ab illis fieri potuisse rectius, nihil
elegantius , dicant. mihi vero, haec ipsorum audacia attaque conatus, adeo probari non potest, ut improbe, nequi- .
ter , ac, si dicendum est magis aperte, impie, susceptum esse assirinem. nam si pueris, dum a magistro corripium tur , quidvis in eos facere liceat, jam mos ille patrius, ac disciplina, quae in Collegiis, ad pueros in ossicio continendos, vigere debet, funditus pereat, si pueris, obedientiam abjicere, si honorem , superioribus debitum , den Ire , si arma contra ipsos capere, si , quidvis illis licere,efendant, iam rerum omnium perturbatio atque cons
sto consequatur oportet, jam persecta illa Reip. bene administrandae ratio, quae aliis qui pareant, aliis qui impe-
Tent , maxime continetur, prorsus intereat; jam pueri, in Collegiis, non ad modestiam , non.ad bonos mores, non
ad bonarum artium studia , sed, ad quidlibet audendum, sed ad tumultus, ad seditiones, sed ad bella gerenda , instituantur. Atqui, si parentes facient officium suum, liberos . qui tantum animi habuerunt ad audaciam, gravia ter objurgent, ac, pro jure patrio. poenis in eos animadvertant. Quamobrem di Collegii Clementini moderat ribus sapienter est factuin , qui Semissarii Romani trans fugis nullum suis in castris locum , quamvis multi eum petitum accederent, passi sunt esse: ne videlicet illorum
umbra , bonis , hoc est iis quos sibi dicto obedientes h berent, obesset, neve pessimum , conjurationes faciendi, dc li superiorum imperiis deficiendi exemplum in mores induceretur. Vale, ac feriis istis . Christo Domino , dirare acerba supplicia pro nobis passo , sacris atque solemniabus, tuis mihi h Deo sacrificiis ac precibus impetra, ut in
eadem cruce , qua ille diem supremum obivit, Carnem meam , cum vitiise ac concupiscentiis, habeam, timoris, et potius amoris sui, clavo defixam , quo una cum illo in sempitemam ac , seclusis malis , assiuentem bonis omnibus vitam evadam. Iterum vale. Romae, prid. Non.
98쪽
I Maginuin, quas misisti, munus, inter eos quos jubes
cum fide distribui. nam earum unam, EminentissCapponio, Hugoni Vbaldino alteram , P. Masseo temtiam, exhibui; quartam mihi retinui, meoque Breviario inseruit in qua custodienda omnem eam diligentiam adhibebo, quam memoras. neque enim eam igni admovebo , neque, calidis manibus , indiligentius attrectabo. omnes hoc munere delectati sunt plurimum ι tum ob ejus novitatem ; etenim , non alias simile aliquid se via disse, sed tum primum suos ad oculos pervenisse, ebant; tum multo magis , quod abs te datum illud esset, id vero serio triumphabant. quamobrem omnes, maximas tibi de eo gratias agunt habentque. Caelatoribus eas ego ima ines multis ostendi; qui miris artificis illarum ingenium laudibus extulerunt. sed non satis conveniebat inter eos, ex quanam potissimum materia illae constarent. alii, bracteam ess e argenteam , alii stanneam , nonnulli , nescio quid aliud , ex plurium rerum admistione conflatum, ebant . sed, quidquid illud esset, elegans esse atque praeclarum. Scribis . te non satis adhuc Percipere ex meis literis , quod nam in re mea familiari damnum acceperim. Verum, quoniam ex oratione, a me ad S. P. scripta, quam ad te jam pervenisse existimo, id tibi cognitum esse potuit, duorum ego labori hominum parcam ;mei, illud ad te scribendi; tui, meas literas legendi. Seminarii Romani collapsi ruinae , non sunt adhuc instauratae , sed etiam nunc assi, e jacent atque prostram; hoc est, vacuum coutubernalibus illud manet. Alia etiam ejus tumultus ac desectionis causa narratur, quam superioribus literis sum oblitus , ac volui scribere. quae si v ra est , non enim, praeter auditionem , certa aliquid habeo , ) si, inquam, vere est, non omnino injuria, puerorum . illorum animi commoti fuisse dicuntur; quamvis longius , quam par erat, iracundia processerint. Erat inter eos , honesta ac liberali facie puer, cui flavi di capite
ad humeros capilli fluebant: sicuti in usustis Christi Salvatoris nostri imaginibus videmus. dc, quoniam , tum. G 1 facie
99쪽
ioo I ANIMICI IER Π R R et facie , tum capillis, quandam ChimSalvatoris imaginem reserre videbatur,Salvatorem eum appellabant. erat
etiam alter, paululum calvo capite; huic , quia brevis erat statura , non calvi, sed Calvini nomen indiderant. habebat uterque illorum suos sectatores ac laudatores; quamobrem fiebat, ut ille diceret. Ego sum Salvatoris,
ille, Calvini. quod Patres , non ad pueriles jocos, sed ad
fidei Catholicae rationem , referentes, rem omnem ad fidei Quaesitores detulerunt. qui statim, eos arcessendos interrogandosque , quid sentirent de fide , curarunt. v rum, cum ex illorum responsione, nihil eos unquam di fidei veritate aberrasse. sed , ut puerorum mos est, delicias facere voluisse, comperiunt, continuo ex reis eximunt. ει domum cum risu dimittunt. Rus injuriae dolor altius illorum animis , quam quispiam opinaretur, inhaesit: it que , simul ac data est occasio, erupit . atque eas turbas, quas diximus , dedit. Bibliothecam Gali Sueciminaliasque ejusmodi librorum argutias , animos eorum , a quibus conficienda pax est, exulcerare, ab eaque revocare , tecum una sentio. ideo , faceti isti atque dicaces, si communis pacis sunt cupidi, ingenio magis suo temperare , quam indulgere, debeant. Vale. Romae, v Idus Aprilis c Io Ioc XLVII.
ΙMagines tuae iis, quibus eas misisti, majori custodia
ac diligentia visae sunt dignae, quam ut eae Breviariis inserantur. nam, paginarum pondere oppressae, contunderentur & eliderentur. quamobrem data est ab iis ope- .ra, ut elegantes in thecas incladerentui , di supra.crystal- Ius injiceretur , quo omnis ad illas fumo ac pulveri adiatus intercluderetur. Heri vesperi, feria quarta majoris hebdomadis, vernacula lingua , ad meos Sodales' sermonem habui, de Christi Domini pissione ac iamrte; in quo
verba illa Iobi, cap. I x, sum explicare conatus , Terra data est in mansu impii, vultum judicum em operit. .non fuit mihi adhuc otium, in Latinam eum linguam vertendi . sed faciam , iit spero, simul ac ejus rei facultas dabutur. Eminentiss. Capponius novum & egregium ben
100쪽
ii volentis erga me animi sui signumostendit. nam sponi te, in beneficii loco, postulavit ab eo , qui ossicii mei, do, quo sepius ad te scripsi, fructus retinet, ut eos sineret adi me pervenire. a quo tandem aegre, & in magno beneficio, impetratum est, ut, ex tribus annis quibus iis careo, i duorum proximorum fructus caperem . primi, Populusi Rom. acciperet ad fabricam, hoc est . ad novas ardes , suas in Gapitolio parat, exstruendas. ut male sit fabricaeli illi, ne dicam, iis,quorum ea consiliis aedificatur. quid il- Iud ad me aedificium attinet ' quam nam ex eo utilitatem a capio t num aequum est, meum mihi ingratiis eripi, uti suam quispiam cupiditatem, de Capitolio ornando, si rum sumtibus, expleat i Sed mussitandae sunt superiorum, injuriae , ac de iis gratiae agendae. Sed Cardinalis in me, benignitatem, eximiam , ac viro principe dignam, satis mirari non possum. nam , vide, quo processerit. statue-j rat, tam insignem mihi factam injuriam summo Pont.
exponere, atque auxilium ab eo, adversus eos qui eam, mini inferrent, expetere. ut Deus opi. max. omnesque
i. Divi omnia illi bona largiantur. Legi his diebus or . rionem Lippi Aurelii Brandolini, de Cnristi virtutibus, , in ejus passione ostensis, ad Alexandrum VI habitam.
di ab Aldo Manutio, Pauli filio , aliquot ante annos, rursus h tenebris in lucem revocatam; quae, non potest dici, quantum cordis mei palato sapiat. est enim scripta, non solum venuste , copiole, eleganterque , Verum et- iam graviter, magnifice, ac, pro loci, in quo est habita, dignitate. Iego eam quotannis, his feriis, Christi, Passioni sacris, attente, diligenter ς summamque ex ea capio voluptatem. & ι quamvis eam centies perlesterim, non adhuc tamen est factuin , ut ea apud me fastidiis ad-- haeresceret. cupio eam tibi quoque placere. Vale. RQ-' nice, Ferta v in Coena Domini cIo c Qv1 I.
ΡVtabam, me his literis pulcherrimas duorum prae
stantissimorum virorum imagines, quae Pinacothe- e tertiae jungerentur, esse missurum ; unam P. Silvestri