장음표시 사용
51쪽
sr IANI NICII ERYTHRMIgunt, caputque demittunt. sed, antea quam oculis eas percurrerent, rogarunt, Midnam eae sibi literae vellent. percontemini, dixi, ex ipsis; ipsae vobis narrabunt. Ie gunt iisque perlectis, Non habet Τyrrhenus, uni alium, aptiorem ad id munus, quem mittat i sed habeat nunc, ruod flagitat; hoc illi postulatum procedat in numerum; ed , si posthac te aut alium tui ad nos similem miserit, sciat, nos illi dicto audientes non sore. atque , fastidii plenae, hos duos, quos poscis, versiculos effuderunt, quos luperioribus adjungam , ut appareat, uuin recte illis co
Cisernam in silica Alfonsim dat CFnthius, ut , qua
Fruge nitet tetrus, sit quoque dives aquis. Cumque, per autumnum, secundas exprimet uvas, Sit, qua largifluum diluat unda merum. Ostendi Cardinali totum epigramma , ac memoriter ea omnia enumeravi, quae essent in illud includenda: vix mihi narranti credidit, ac litteras, in quibus haec scripta essent, exhiberi sibi poposcit. exhibui . nam mecum habebam. legit, ex eisque eti in cognovit, Fam exigua, de pace, spes esset, atque, Musas latis ex argumento futuse locutas, pronunciavit. Vale. Romae , Idibus Iunii
ADhuc Galli in Cossae, hoc est, Orbitelli, oppugna
tione desudant, neque expugnare opeidulum 1llud Valent. atque , nisi intra paucos dies suam in potestatein redegerint, fiet, ut muscae ac culices , quibus pestifer regionis illius aer abundat, vivos eos comedant. multa secunda proelia facere dicuntur , atque oppidum illud, quintidie magis in arctum angustumque compellere. Hispani etiam sibi non desunt & interdum nunciis , per i
tam civitatem missis , praelia quoque feliciter ab ipsis pugnata , divulgant. ac . Sabbato superiore, fama perer buerat, pulsos fugere Gallos , pene omnibus copiis amissis: sed inventum e si salsum. etenim est quidam , qui hic Rornae Regis Hispaniarum negotia gerit, cui fortasse res familiaris arctior est, quam Cossae oppido ea quae
52쪽
A P I S T. AD TYRRHENUM. s 3 sunt ad illud tuendum & ad vitae usum necessaria. hunc cum est famulis suis stipendium solvendum, fiant diceres a junt, inquam, quod nullum habeo hujus rei autorem
Praeter rumorem , nec Volo, neque meum est, homini csteroqui gravissimo, meo marte, falsi quidquam assing re ) tabellarium ea nocte venisse, qui afferat, Gallos ab Hispanis magna fuisse clade assectos. hoc illi nuncio a
Cepto , advolant ad eos, quibus expedit, se rem ita habere , ab eisque duplices nummos aureos auferunt, eosquo mercedis loco ac numero habent. Atque hodie mane
Galli dissiparunt, Carolum di Galla, lethali implicitum
morbo, decumbere ex quo nunquam convalescat; alii e
iam , mortuum eum esse, dictitant. quod si verum est , nec falso, deterrendi eos gratia, qui Hispanorum partibus favent, ab iis jactatur, actum est de oppido Cossa, ac de urbe Senarum, quo, nemo dubitat, quin exercitus ille victor impetum sit facturus. verum id mihi, neque mirum neque novum accidet. didici enim jampridem , nihil cuiquam esse proprium in hac vita , sed perpetuas
quasdam . esse rerum conversiones, ut regna atque provinciae, modo ab uno, modo ab altero, teneantur. Hodie
mane Cardinales, collegae ipsorum , Card. Valensi Gallo, mortuo, justa fecerunt. damnum in ejus morte, familia Barberinorum fecit, quia , magna vi, perpetuam ejus defensionem susceperat, ac paratus erat, adversus quoiacunque, armis pro illa decernere. Obiit etiam, immatura morte. Rosiani Princeps, Sulmonae Principis Filius . qui habebat in matrimonio Annam Aldobrandinam . ad quam omnia Aldobrandinorum bona , quae vix plecto
aestiinari possunt, ceterorum ex ea familia morte, redierant. annum agebat, cum est mortuus, tertium vel qua tum supra vigesimum .3causam mortis sustinere funt viatam intemperanter actam. existimant adolescentes isti ,
aetate opibusque feroces, quidvis sibi licere, neque adve sam valetudinem, atque adeo mortem ipsam, posse quid- quatit in ipsos juris habere; sed ostendit eventus, magia eos , quam ceteros , nisi caveant, adversis ejusmodi casibus obnoxios esse. at quo nam meo fato fieri dicam n scio , ut ego, qui & natura & voluntate a Musis abhorreo , inpe ad carmina scribenda, vi precibusque, compel-
53쪽
Iar , sive eorum autoritate quibus non potest obsisti, sive quorundam importunitate atque molestia, qui me non sinunt vivere. modo jussus sum , te epigramma,arduo disificilique argumento , ob nimium multa , quae in illud imcludenda erant, rusticae Cynthii tui cisternae incidendum, inscribere. demisi caput, atque imperiis tui' obsequens fui; atque , utrum tibi satisfeceriira nec ne, nondum scire potui. nunc vero suidam ex eorum numero , qui pueros inopes , gratuito literas docent, quotidie me versibus, in meam laudem scriptis, insequitur. rogavi, ut alio stylum verteret; atque impetrare non potui. respondit enitia , se non antea scribendi finem esse facturum , quam epigramma in eum fecissem . alternis tantum versibus longiusculis. quod si recusassem essicere , me versibus obruturum. itaque , quo hanc E me molestiam abigerem sum co eius , epigramma istud , quod ad te mitto ut si quid in eo titubatum sit corrigas, scribere. Vaἰe. Romae , m Kal. Iulii cio IDCXLVI.
Tolura sublimem quid me conaris ad astra ,
Quem fama exiguum serpere cernis humi e . At dedit ipse quidem tibi carminis autor Apol Inclita ummorum pangere facta visum. Grandia ume igitur, parvis levibusque relictis. Illa tuas vires ingeniumque decent.
Vod scribis, nullam istic spem pacis ostendi, illud
scribis, quod e re nostra & totius Italiae est. nam, si Galli, qui tantam 'obis negotii vim exhibent, nop variis bellorum occupationibus 1mplicati detinerentur, sed pacem cum hostibus tacerent, omnes suas adversus nos vires impetumque converterent. perpetuo igitur odio longissime di nobis remoti, cum illis dissideant, cum eisque bella gerant, quos sibi inimicos susceperunt, si id in
54쪽
Ε Ρ Ι S Τ. AD TYRRH ENVM. Ss rem nostram & in usum Catholicae religionis futurum est. Aliquot jam menses, in obsidione oppidi Cossae seu Oibitelli vertantur; ad quod expugnandum, tridui, non amplius , spacium, sibi dari postulabant, ejusque propugnatores spiritu se posse dimare , jactabant: sed Mus adhuc non sunt potiti, neque ejus potiundi spes aliqua ipsis affertur, quod oppidani, duce Carolo a Galla , de cujus virtute tantum dici, quantum est re ipsa , non potest; nam . quidquid dixeris, minus est,) adversariorum impetus sortiter excipiant ac repellant. eoque magis spem oppidi potiundi cogentur abjicere , quod obsessis, pravidio venerunt equites bis mille & eo amplius, & pedites ad sex millia. ut non irridicule urbani quidam homines dictitent, jam debere Gallos desinere Orbis imperium sibi arrogare , cum Orbiculum , li sele duce ejem propulsatique, non possint sibi subjicere. summa denique nuc redit, ut nullo modo nobis expediat, si arcem illam obtinuerint, tam prope ab Vrbe habere cervicibus no- .stris impositos homines tam bellicosos, tam seros dc imperii cupidos. sint illi domi suae clari ac nobiles , non tamen belli famam & ploriam ex Italia quaerant: exteras,
nationes, quantumvis feras ac barbaras , armorum vi terrere , suoque imperio submittere properent: desinant tamen, suis nos acinis, infestos ac solicitos reddere. Quamquam multorum est opinio, hoc bellum , non communi totius Galliae consilio , fuisse susceptum , sed Italorum quorundain , quorum nunc ὁpud eos potentia ac gratia plurimum pollet, excitatum , ut odio iraeque suae consu lant, qua alterum prosequuntur. sed linquamus seria, ca-que . quae nihil ad nos attinent. Pergit vir ille religiosus, ex scholis piis , de quo superioribus ad te literis scripsi . epigrammatibus suis. meum nomen in cauum laudibus ferre, ineque , nihili fere hominem , suis versibus aliquid facere , exercendi fortasse ingenii causa, ut veteres olim oratores, qui inferiorem causam , ut illi aiebant, dicendo
superiorem facere conabantur. coactus suin novo epigrammate eum hortari, ut tam supervacan labore desistat, meque si cupiat ex nihilo aliquid fieri, a peccatis atque sceleribus quibus obstrictus teneor, exsolvi, eaque meo ab animo , quain longissime removeri, in beneficio
55쪽
s6 IANI NICII ERYΥΗRIE Iac gratia li Deo effagitet . tum enim futurum, ut noe plane nihil existam.
Parce, precor , paleis is plumis addere pondus, i
Parvaque carminibuου reddere magna tias.
Sat mihi, qua polus, ara est is cognita virtu , Dum facis eximium , quem patet esse nihiL i i , a liquid fam ' crimen si longius ora, Carale; tum Nicius desinet esse nihil. Ineptum est carmen: nec inficior.cac me fortasse irride- his , ac desipere dices , quod, istuc aetatis homo, repta rascere, atque ad illud ludi genus, quamvis honestissimi, descendere postulem quod est adolescentium. sed in hoc tua aliqua est culpa, qui me. nolentem & invitum, intra Musarum choros , di quibus jampridem recesseram, com- opulisti, cum mihi vim prope adhibuisti, ut epigramma, cisternae incidendum conficerem. Vale. Romae, prid. Non. Iulii c 1 2 1 c X.LVI.
ANtea nihil mihi longius videbatur, quam dum di te
literas acciperem , quae optatissimum mihi pacis nuncium afferrent. nunc autem, nihil est quod minus vς- Iim , quam mihi literarum a te aliquid dari; non, quia non semper gratissimae jucundissimaeque accedant, vexum , quia Vereor, ne speculam aliquam pacis & condutionis , cujus antea ita eram cupidus, praebeant. itaque, cum eas accipio aperioque, ex hoc terrore metuque membra contremiscunt, ac pene di me animus fugit. sed, cum deinde lego , bella potius aspera acerbaque, magis esse iumetu & expectatione, quam pacem . quasi aquuta suffundatur, continuo animus redit. etenim, hanc pacem., Video, rebus Italiae non expedire, in quam arma, quae nunc reliquas orbis terrae partes concutiunt. labefactant, di-xuuit , convertentur, urbesque bilissimas locupletissi-
56쪽
EPIs T. AD TYRRHENUM. s masque expugnabunt, diripient, vastabunt. Itaque satius est, exteras istas ferocissimasque nationes perpetuo inter se armis contendere, ac mutuis se praeliis confodere, pro- . sternere , ac delere, quam tantam nobis cladem , pestem, dc exitium afferre. Oppugnatur etiam nunc Cossa, & in uno obscuro oppidulo, quod se , primo impetu, devoraturum jactaverat regia bellicosissimae nationis classis , n quidquain occupata, detinetur. interea omnes sere Italiae Principes, in alendis exercitibus . quos, metu ac suspicio isne offensi , salutis suae gratia compararunt, consumuntur,
ac populos sibi subjectos squid enim aliud faciant 8 a
ro exsugunt atque emungunt. solus Innocentius X amor
re deliciae humani generis , o rem miram , ac seculi
omnibus praedicandam l) cum maximos habeat exercitus, adhuc ne nummo quidem uno cuiquam molestus suit, itaque in summis aerarii angustiis. hunc igitur tam elega tem, tam pium, tam peramantem filiorum suorum, Pomtificem quam diutissime suae Deus Ecclesiae salvum & incolumem praestet. Vnum est, in quo videtur, in aliquam nonnullorum reprehensionem incurrere , quod nimis p tiens ac lentus existimetur, in vindicandis eorum injuriis.1 quibus, summa ipsius ac proxime ad divinam accedens majestas ita frequenter laeditur atque minuitur. at sapiens videlicet Pont. dissimulandum in praesentia Putat. sed usniet tempus, ac sortasse non abest illud longius, cum. M-
posita patris mitissimi indulgentia, judicis severissimi
vim dc acrimoniam sumet. cura ut valeas. Romae, v OIdus Iulii cIa Io C VI.
N Vise est bibendum, nunc pede libero
Pulpanda tectas, quum maximo bellorum periculorumque metu, qui se lice Vrbique imminebat, soluti sumus, quum Pontifex max. qui magnum exercitum , ad propulsandas injurias, si quae ipsi inserrentur, comparaverat, sumtu levatus est, quum oppidum Cossa , incredibili Caroli h Galla Ne politani virtute defensum , post duorum mensium, & eo amplius , oppugnationem, est ab obsidione hostium libe- D s ratum.
57쪽
pendia & auxilia non mitterentur, sive aeris pestilentia, commotis, quae, in iis praesertim locis, aestivis solibus, ex gravi nebula paludibus circumjectis excitata, desaevit,
sive operis difficultate , deterritis, spes potiundi oppidi
discessisset, eo illi conatu destiterunt, atque dirutis Inimitionibus, quibus re frumentaria, omnique alio auxilio, obsessos prohibebant, de , incensis tabernaculis, quibus defendebant solis ardores , tormentisque bellicis, quae se desperabant posse referre, comminutis, ne usui esse hosti-hus possent, Telamonem se receperunt, ut inde, navibus conscensis, revertantur in suas sedes , unde discesserant. Per me igitur, felices abeant licet, & domi suae &quavis alia in parte regnent beati, dum Italia abstineant. nobisque negotium facessere desinant. Arbitror , iis animum concidisse, qui vana spe ejus classis elati, Romae tumbari omnia cupiebant. Heri vesperi , ego & amici aliquot, in communi sere omnium laetitia, potavimus prolio . quis ibi nostrum melior bellator inveniretur , cantharo ; atque in eo praelio , praeter meum morem, ita menem , ut, si adfuisses, meque inspexisses , tum vero, tibi visa esset aquilae senectus. Sed, jocis omissis ; tradita mihi sunt a P. Virgilio Spada. Emin. Cardinalis Spadae fratre, volumina aliquot Epigrammatum Marthae Marchinae. virginis sanctissimae doctissimaeque, nuper extinctae cujus ego ingenii imaginem, in tertia mea Pinacotheca, sum conatus exprimere . in quibus inveni duo Philomathi epigrammata, de C. Caesaris Commentariis a mure corrosis, oppido sale elegantiaque resertis ; quorum unius, illud est initium : Tot post emensos orbos pelagique labores; alterius, Improba quid vates Musarum cura imeesset ' de quo argumento ipsa etiam scripserat epigramma unum, argutissime lepidissimeque conclusum ; quidquid dicat censor nescio quis , qui illud ad sui judicii calculos exegit, cujus etiam censura epigrammati subjicitur. qui censor quid velit quidve non velit, non satis adhuc assequi intelligentia possum. atque ad eum finem tradita mihi sunt ea volumina, ut, quae de virginis illius ingenio mea sit sententia, paucis exponam , & quo ordia ne epigrammata illa, ejusque opera omnia, sint disponenda,
58쪽
Ε P I s T. AD Τ Y RRHENT M. synenda , quum typis imprimentur. nam praeter epigrai mala scr1psit etiam odas , epistolas Graecas & Latinas. erat enim, non solum Latine, verum etiam Graece de Hebraice docta. de qua virgine quid dicam, nihil habeo, nisi , longo intervallo, muliebris eam sexus conditionem antecessisse , ac merito Posse cum Lesbia Sappho , Mus rum decima , comparari, in scribendis , inquam, carminibus . nam in ceteris virtutibus , virgo haec nostra nihil ad illam. illa tribus , hoc est ex more suae patriae, turpissisimis imbuta voluptatibus . haec honestissimis ac sanctis. simis moribus Maedita : illa impuro Phaonis amore incensa , haec divini numinis ardore correpta: illa , saltem animo , meritrix , si nihil illi amelius cum Phaone fuit haec, Virgo, corpore ac mente castissima, ut perhibent ii, qui, jam inde ab ineunte aetate ejus consessiones exceperunt. Sed fusius haec omnia, in ejus imagine explicaviamus. Vale. Romae, x I O Kal. Aug. cId 12 c x LVI.
SExtam jam horam, postquam me lecto commisi.
somnum , dum veniat, exspecto. at ille longius meis ab oculis fugit. interea nudus , ita ut mater mea me peperit, rejectis stragulis ac linteaminibus, manu flabellum tenens, mihi ventulum facio , si sorte per hanc rationem revocare fugientem somnum possim: sed frustra. hujus vigiliae meae causam affert fervidissimum anni tempus , quod coepit; eam augent perpetuae & inconditae in propinquo natantium voces, quarum nulla non meas venit ad aures ; tum , non minus quietem morantur, molestissimae bestiolarum morsiunculae atque susurri : modo cum muscis, culicibus. pulicibusque conflictabamur; nunc. illis Emedio remotis, cum cimicibus omnis nobis res est , quorum tantus est numerus ac tanta foecunditas , ut, cum unum occideris , decem continuo , ex ejus sanguine, renascantur. quamobrem cum viderem , nullo me artimcio , nullisque machinis, somnum capere posse, surrexi, coepique has ad te literas dare . cumque nihil esset quod scriberem , cepi pro argumento id ipsum , de quo narravi. nam Romae, post liberatum ab obsidione oppidum Costam,
59쪽
6o I ANI NI. CII ERYTHRAEI Cossam, mirum est flentium; neque certum sciri potest, quonam Imperator ille, & classis cui praeera , sese contulerit. Summe expectatur, num hic parum secundus belli eventus fraudi vel damno futurus sit iis, qui, ut privata odia & inimicitias sita enim dici audio, ) prosequeren, tur, tantum, ac non necessarium, in Italia, ac tam prope ab Urbe, bellum excitandi, suerunt autores; in quo non leve, ut quidam riunt, florentissimi Reges , ac potentiusmi illius Regis existimationis damnum faetium existimant. quod si in illos aliqua animadversio constituatur, praeter admodum paucos ) nihil urbanorum nostrorum auribus poterit gratius accidere. omnibus enim cordi esse video , Regni illius existimationem ac decus , unde tam multa, tamque ingentia , in Remp. Christianam, & in Sedem Apostolicam merita extiterunt. Sed, postquam h materia scribendi destituor, volo me rursum in lectum
recipere , atque experiri, antequam aurora penitus illucescat , num somnus pertinacia desistat, ac tandem meos
in oculos venire dignetur. nam si fuerit illi consilium, in sententia manere, quidnam boni in posterum diem expe- stari a me poterit, qui, prae lassitudine ac languore, vix sim futurus apud me r Sed aequo animo id parum incommodi ferre debemus, dum Deus, ab oculis mentis nostrae, somnum abigat, ne unquam obdormiant in morte. Sed illud fueram oblitus, ac volui scribere. Turcas, magnos in Illyrico progressus facere, urbes nobilissimas expugnare, Portuum potiri, caedem Christianorum facere, Italiae minitari. ac vereor, nisi nos Deus respiciat. ne id illis ex sententia contingat. adeo enim, superioribus bellis, no stras ipsimet opes affliximus, ita magnum Christiano rum numerum ad internecionem dedimus, ut illa multitudine, si sana mens fuisset, de Turcis supplicium sumere potuissemus. quamobrem, cum nosmetipsi nos expugnaverim , ipsis quiescentibus: quid illis erit negotia, nos , s velint, opprimere Sed, dolore ex superiorum tempo- rum memoria impedior , ne plura scribam. Vale. R pN , v I Ii Kal. August. c Iac XLVI.
60쪽
Novem jam dies sunt ipsi , cum minus belle me ha
beo. morbi causam in summos calores , qui Urbem incendunt, resero. ad quos depellendos, superioribus diebus, coactus sum nudus noestu cubare, dc interdiu, ad se, gus excipiendum , cum antea vehementer incaluissem , omnes sere a me vestes abjicere. at nihil est tam secundae valetudini contrarium, quam si corpus, modo calor, modo frigus, moveat.cSed, si quaeras quibus conflicter imcommodis ; noctu , perpetua fere vigilia premor , quam vis statim di prandio somnus accedat, ac per unam vel duas horas sopor quidam, non ingratus, totis se membris infundat. deinde, ea corporis lassitudine imbecillitat que corripior , ut, recta ac plana via, vix valeam inced re ; ardua atque difficili, nullo modo. nam statim eae mihi angustiae spiritus, eaque antinae interclusio exoritur, ut respirandi facultas adimatur; & , si scalae sint inscendendae, in ternis vel quaternis gradibus consistere eatenus cogor, quoad animam recipiam. tum , cibi fastidium adeo
me cepit, ut omnis fere ejus cupiditas fugerit.; carnes nullo modo mandere ac deglutire valeo ; ovis me rece
tibus ac peponibus nutrio, qui totas noctes diesque in puteo demersi jacuerint. stis mihi aspera dominatur; ac, nisi ratio ac majoris periculi metus cohiberet, nulla esset bibendi satietas. faxit Deus, quem penes est omnium vitae necisque potestas , si denunciaverit ut exeamus hvita, laeti & agentes gratias obtemperemus. satis diu naturae viximus. dandus de cedendus est locus iis , qui serius , quam nos , in hanc, non ita expetendam, vitam v nerint. Summa, in Urbe, pax atque otium agitatur,posta
quam Orbitellum est obsidione liberatum, incredibili
Caroli Gattae virtute: qui nunc solus circumfluens gloria, omnium admiratione ac benevolentia, in caelum lau-' dibus fertur. Hus oris imago in paginis elegantissime delineata, tota Vibe divenditur; quam , nemo est. quinemat, quin habeat, quin aspiciat, quin ejus cognitione rinae, ad incredibilem ejusdem virtutis admirationem esseratur. adversarii incerent, irascuntur, stomachantur,