Opuscula tria De Deo quoad opera prædestinationis, reprobationis, et gratiae actualis, a Fr. Laurentio Brancato basilicae SS. 12. apostolorum S.R.E. presb. cardinali de lauraea bibliothecario, in commodum Tyronum S. Augustini doctrina studiosorum elu

발행: 1687년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

cebit: sciebat, quod Deus omnes electos agnoscebat , noscebat enim Deus , ut dicit Apostolus , qui sunt eius ; N tamen hortatus est populum ad legis obseruantiam, quam etiam in fine vitae serio inculcauit populo: Deuter.cap. 3 a. Sciebat David ex Psal. 1 78. quod Deus cognoscebat omnia nouiss-ma, antiqua,& conseque ter eos, qui saluandi erant ; & tamen in toto psalterio saepissime hortatur omnes indifferenter ad laudandum, & amandum Deum , & ad seruiendum ei. Servite Domino in timore, ct exultate ei cum tremore. Ual. 2. Beatus vir , qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis. Vat. I I I. & alia pene innumera sunt loca, in quibus hortatur homines ad omnium virtutum

opera a

33I. Salomon optime callebat , Deum cognoscere omnia sutura, & maxime Omnium, quae

Deus ipse facturus erat, quos iam discreverat ab aeterno I &.consequenter , quos iam elegerat ad gloriam ; & tamen tot libros scripsit ad opera virtutum exhortatorios, ut librum Proverbiorum, Ecclesiastem, Sapientiae librum, si suus est,& Ecclesiasticum , in quibus omnes Sanctos , seu iustos etiam ad ea hortatur.3sa. Ioannes Baptista sciebat non latere , Deum eos, qui electi ia erant ad gloriam:& tameex Matth. 3. hortatur omnes ad paenitentiam , ad opera misericordiae , ac iustitiae . Dixit enim discipulis sitis ; Veniet vir, qui prior me erat , ct ante me factus est , cuius non sum dignus corrigiam calceamentι soluere; cuius Nentilabrum in manu sua, o purgabit aream suam ; coηgregabit triticum δεκα tu horreum suum ; paleas autem core buret igni inextinguibili. Et tamen hortabatur omnes ad ponitentiam, inquiens, Panite vitam agite, appropinquauit

David ad

idem facit.

212쪽

Ignari quo

' modo di carrunt de praedestinatione.

cabant e xereuium virtutum a

PauIus se faciebat.

I92 DE PRAEDESTINATIONE

uit regηrem Dei, nὸ caeperitis dicere Patrem babere uso braham. Totens est Deus de lapidibhs suscitare filios Abrahae. Et sciscitantibus illis , quid faciemus' dixit, qui habet duas tunicas, det non habenti; qui habet escas similiter faciat. Et Publicanis interrogantibus, quid faciemus nosidixit,nihil amplius,quam quod eonstitutum en vobis,facietis. Idest seruate leges pro vestris negotiis statutas . Militibus autem dicentibus , quid faciemus oenos prespondit, neminem concutiatis, neque calum tantisfaciatis, oe contenti estote Ilipevdjs vestris: de saepe hortabatur Herodem ad bene operandum, hic eo audito multa faciebat , & arguebat illum de , adulterio incestuoso cum Herodiade. Hi ergo, & alii Prophetae non discurrebant sicut alii,qui nolunt acquiescere in Scripturis, & Sanctis, dicentes, si Deus ab aeterno praedestinauit me, siue operer bene, siue male , salua-bor . Si reprobauit me, quidquid fecero mali, aut boni, damnabor: Sed omnes ad bonum hortabantur , ut patuit et rationem autem mox afferam , cum Euangelicam legem percurrerim.

1 . Apostoli omnes missi sunt ad praedicandum Euangelium, & docendum Iudaeos, & Gentiles viam salutis, exercitium.verarum virtutum , & usum Sacramentorum. Cur autem hoc, si Christus sciebat, quinam erant praedestinati, &qui reprobati, & tamen ea facienda, & praedicanda praecepit' Paulus Apostolus, ut caeteros taceam, bene callebat, quod aliqui in mundo sunt seto honoris, ali; vasa contumeliae, nempe illi electi, isti reprobi, ut ex m. s. ' quod anteqliam aliquid boni, aut mali egerint facta set icta discretio, quod plus est; & tamen in omnibus quatuordecim epistolis, &in actibus Apostolorum, quorum maior Pars

213쪽

ΟΡVSCVLVM PRIMUM.

pars Paulum tangit, & tamen ad psnitentiam, ad baptismum , ad obseruantiam Euangelu, ad actus

virtutum omnes horta cur.

33s. Sed cur de Sanctis istis loquori Sum

ciebat exemplar, seu doctrinam Sancti Sanctorum Christi Domini Saluatoris, Doctoris, ac Magistri nostri , tantum in medium afferre . Dominus namque noster, scientia beata , & etiam infusa clare, de euidenter sciebat non solum praedestina-ltionem, & reprobationem ab aeterno factas , &numerum utriusque ordinis ; sed etiam personas electas, de reprobatas, & quod Multi sunt vocati, pauci vero electit & nihilominus omnes, indifferenter, hortabatur; eisque prςcipiebat fugam vitiorum, de exercitia virtutum , ut ex tota Euangelii historia habetur:& quod maxime notandum est, quod non solum Apostolis, caeterisque , quos praedestinatos esse certo sciebat, sed omnibus Iudaeis , inter quos etiam quosdam praedestinatos , quosdam reprobatos nouerat, indifferenter virtutum actus praecipiebat, quos nempe ad salutem necessarios iudicabat, vel consiliebat, quos supererogatorios existimabat.

3 35. Constat ergo, quod Sancti Veteris , &Noui restamenti, ipseque Dominus Novi Author Testamenti, quamuis existimarent in hominimia, multitudine, aliquos esse praedestinatos, & alios reprobatos, de quod vitaque labi possent, de laberentur in peccata ; adhuc tamen utrosque ad p nitentiam hortandos putarunt i item & corrigendos, & ad virtutum exercitia inuitandos. 3 7. Ratio autem, cur corrigendi , de ad pq- nitentiam, aliasque virtutes hortandi, de trahendi sunt, pro praedestinatis, est, ut saepe cum S. Augustino diximus ; quia licet gratis, de sine meri-

Christus ipse qui

Ratio tu

nendi.

214쪽

tione, non

ait populis

promulga.

da;se i pretdieandum est eis , Ut spere ne in

stini .

tis sint electi ad gloriam ἱ tamen ad eam per merita consequendam; & propterea per talia,& talia merita, quae praeuia etiam suasione , vel correptione erunt in executione ponenda . Pro reprobis vero, ut opera bona etiam temporaliter exercendo, minus in inferno ardeant; ik quia omnes incerti sunt, an praedestinati, vel reprobi. 338. Dico a. Secundum Augustinum , licet verum sit, quod praedestinati etiamsi quandoque, vel saepe cadant, tamen in sine vitae erunt in gratia, & salvabuntur; & reprobi licet vocati adfi-ldem, S aliquoties iustificati, in fitie vitae erunt in peccato: hec tamen doctrina non est populis pr*dicanda; sed praedicandum eis, ut spem habeant in Deo, quod sint de praedestinatorum numero, Reis consulantur opera Piecati S, Orationis,&c. 339. Prob. I. ParS ex S. Augustino totidem , llare verbis id docente in lib. de Bono Pe seu . cap. a a. ubi postquam multa dixit de certitudine salutis praedestinatorum , &de cercitudine damnationis reproborum, quaecumque temporaliter faciant, siue illi mala, siue isti bona; quia diuina praescientia falli non potest ; inquit tamen non esse hoc modo populis praedicandum . Eius verba sunt. Pronunciari usu poten, ut dicatur , o snui obeditιs si prinscitι estis reqciendi, obedire cessabitis . Nsmpὸ hoc ve/ismum est,ita sane: sed improbismum, importunis i m , in ougruissimum , nouo falso eloquio , scd uon salubriter νaletudini infirmitatis bamanae apposto . Id enim Induceret segnitiem , & in aliquibus male habituatis, forte desperationem.

36o. Prob. Secunda pars ex eodem Rugustino ibidem , ubi modum praedicandi de praedestinatione sic intinuat. Illuus etiam modum, quo νten

215쪽

OPvSCVLVM PRIMUM. I9sdum esse tu prodestinationis praedicatione nos dixiamus loquenti ad populum c iden factam gratisi, Osine meritis 2 non existimo debere sincere, nisi hoc ,

vel huiusmodi aliquid addat , ut dicas . Vos etiam ipsam obediendi perseuerantiam, a Patre luminumias , a quo descendit omne datum optimum, oe omne donum perfectum, sperare debetis , ct quotidianis orationibus poscere 1, atque faciendo considere, non Nos esse a praedestinatione populi eius alienos; quia etiam hoc ut faciatis ipse largitur. Absit autem a vobis, ideo desperare de vobis , quoniam spem vetiram in ipIo babere iubemini,non in vobis. Maledictus enim omnis homo, qui spem habet in bomine ; ct bonum est considere in Domino , quam considere in bomine, quia beati orenes, qui considunt in eum. Et bane spem

tenentes seruite Domino in timore, O exultate ei cum tremore ; quoniam de vita terna, quam filijs promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aterna, nemo potest esse securus , nisi cum consumata fuerit illa rita , quae tentatio est super terram, sed faciet nos perseuerare in se usque in eius vitae sinem, cui dicimus quotidiὸ, ne uos inferas intentationem . Hac atque huiusmodi, eum dicuntur, siue paticis Christa-uis; suὸ multitudini Ecclesae, etir metuimus Sancto rum praedectinationem , O veram Dei gratiam, id eLt, qua non secundum merita nonra datar , sicut eau sancta scriptura praericat, praedicare t A u vero timendum est πὸ de se homo desperet, quando spes eius ponenda demonstratur in Deo s nou autem desperaret,

si eam in seipso superbi mus , ac infelicismus pοue

ret i Et postea aliud subdit non minus utile documentum, nempe, considerandum esse , quod Ecclesia ex sacris scripturis hanc eruit praxim , ut semper ab initio orationes faciat pro vitae aeternae acquisitione, quia secura non est, quinam sal-13 b a uan

Modus pridieandi depraedesti in natione ux August.

siderandi

documen tum .

216쪽

t orat pro

; qui fine ,

debet fide. lea , quod prodest 1 natio facta sit . fine ex meritis, s .ue absque

illis .

Is DE PRIE DESTINAT1ON Euandi sint, & qui non , sed omnes eius fissi salta

tem sperant; dicens . Atque utinam taνdi corde, cir

infirmi, qui non possunt, vel nondam possunt serimu-

ras, vel earum expositiones intelligere, sic audirent . vel non audirent in Dat quaestione disputationes nostras,ut magis intuerentur orationes fuas, quas siemper

habuit, re habebit Ecelesia ab exordi s suis donee si-niatar hoc faecalum . Haec S. Doctor ad consolationem fidelium incapacium, vel etiam capacium huius mysterio. 36 I. Dico 3. Secundum eumdem Sanctum Augustinum , nullum fidelem deterrere debet quod praedestinatio , facta sit gratis , & sine n stris meritis, sed ex Dei misericordia, quoad electionem; sicut si ex meritis fieret,non deterreret, quod Deus praesciat quales suturi sunt homines, siue boni, siue mali: ita S. August. in lib. de Bono

Perseu.cap. IIAE

361. Prob. & declaratur. S. Doctor audiens quod quidam in Monasterio murmurabant cli eius doctrina de praedestinatione sine meritis iam ab aeterno facta, dicentes , si praedestinati sumus , etiamsi legi diurnae non obedimus, dabitur nobis gratia, ut a peccato surgamus, & obedi mus , atque in ea obedientia usque in finem perseueremus.Si vero non sumus praedestinati,etiamsi nunc habemus gratiam obediendi legi, & seruandi eam ; auferetur a nobis talis gratia , ut ab obedientia,& obseruantia legis cessemus: Et hic discursus eos terrebat . Inquit Augustinus. Dato, quod praedestinatio facta esset ex meritis , & reprobatio ex demeritis sicut facta est Deus certo, & infallibiliter scit an boni, vel mali futuri estis , an saluandi, vel damnandi, & vos de alterutro incerti estis, nec vos deterret haec certitudo

217쪽

ODVSCVLUM PRIMUM. I97

praescientiae Dei, & incertitudo scientiae vestrae ;Cur deterrebit vos scire , quod Deus praedestinauit ex gratia, & sine ineritis, cum sitis incerti, an de illis sitis, vel non sitis Z Hic est Augustini su tilis , &conuincens discursus; quia tamen verbal eius neruosiora sunt, ea adducam: inquit. seMm dicunt, ita ncs a confitenda Dei gratia, idere, quαl non secundum merita nostra datur, in a confitenda sol cundum eam praedessinatione Sanctorum deterrere noni debet , sicut non deterreret a confitenda prasilenti l Dei, se quis de illa Populo sic loquatur, Di dicat. Silvὶ nunc recte Piuatis, seuὸ non rect/; tales vos eritisi postea , quales vos Deus futuros esse praesciuit, νeti boni, si bonos, vel malis malos . NJmquid enim,set hoc audito aliqui in torporem, segnitiemque vertan itur , σ ὰ labore procliues ad libidinem post concupit sentias suas eant 1,propterea de praestentiaDei falsum putandii est,quod dictis est; Onηὸs bonos Deus illos futuros esse praesciuit, boni erunt is quantalibet nunci malignitate versentur: si ah tem malos, mali erunt, inquantalibet nunc bonitate cernantur. Et narrat pOstea exemplum de quodam Monacho , qui corripiebatur, ut facienda faceret, & non facienda non faceret, &respondebat , qualiscumque ππvclsim, talis ero, qualem me Deus futurum esse praesciuit, qui non proficiebat in bonum, sed usque adeo profecit in malam, ut deserta MonaIleri, Societate, fieret canis reversus ad uomitum, ct tamen adhue qualis sit δε- iturus incertum es t & concludit illud caput sic . t Numquam ergo propter huiusmodi causas , ea quae de praeseιentia Dei vera dicuntur, Dei neganda sunt , vel tacenda; tunc scilicet, quando si non dicuntui , iul alios itur errores.

363. Ex his igitur Sanini Augustini docume- tii p tot primo, quod etiam si teneatur, quod Prq-

Corollaria notatu digna a

218쪽

iς8 DE PRA DESTINATIONE

destinatio facta sit ante praeuisiouem meritorum inullus Catholicus praeiudicium , vel turbationem ex hac sententia pati potest; quia cum nesciat, an sit unus de illis , nec ne, & audiat,multos per ali quod tempus malos, deinde conuersos, sancte vitam finisse; s perare debet,quod ex Dei misericordia sit unus de illis, & maiori cum spe, si eiusdem gratiae diuinae ope experiatur, se in Dei, ac proximi Charitate , virtutibus aliJs, ac pietatis inbbus exercere , quamuis certo non sciat, quid di se decreuerit Deus . Sicut , si ipsemet Catholicus teneat, quod ex praevisis meritis Deus praedesti nauerit Sanctos, ct ipse nesciat, an sit unus ex illis hoc modo praedestinatis , credit tamen , sicut debet, quod Deus praescit, an sit unus ex illis , vel non ; uultum ex hqc patitur praeiudicium, vel turbationem , sed sperat in Dei miscricordia , quod

unus ex illis sie. l364. Patet a. quod siue teneatur, praedestia nationem factam eile ante, siue post praeuisionem meritorum, in utroque casu fugienda est desidia d cordia, & vacatio a bonis operibus. Nam si facta ex meritis praevisis ; ista sunt ιn actu secundo ponenda: si ante praeuiua merita, adhuc ista

sunt ponenda ; quia facta quidem est electio ad

gloriam sine meritis, sed dandam per merita nam gloriae consecutio est coronaunerces, dc premium,quod non datur sine labore, certamine, ad

merito, di ideo Apostoli, Prophein Christus

minus, δέ ante eius aduentum tu Deus in scripturis omnibus, bonis , & malis indifferenter praecepit obseruantiam legis naturae, decalogum , & Iudaeis alia supra quingenta; 6c tamen sciebat, quianam essent electi, quiue reprobi , di neminem exclusit ab eorum Obseruantia. 36F. Pa-

219쪽

et 6s. Patet 3. neminem Catholicum , neminemque Haereticum posse se, subtrahere a correptione, si male operatur , eo nixus sundamento , si sum praedestinatus, Deus ipse, ut sit firmana.eius propositum , inueniet viam reducendi me ad bonam frugem, & ad statum gratiar. Non inquam

potest sic dicere homo Christianus ; quia licet sit

verum,quod Deus saluabit praedestinatum lapsum in quodvis peccatum , etiam haeresis , ut aceidit aliquibus martiribus; qui in prima quςstione negarunt, &postea resipuerunt ; & mar yrium subierunt ; tamen Deus modo suaui, supernaturaliquidem , sed non miraculoso, semper hoc facit , nempe per concionatores, aliosque probos viros corripientes lapsos, sicut fecit Deus per Prophetas, & per dilectissimum filium t ipsum audite, inquit, & postea per Apostolos, eorumque sucincesjbres Pontifices , & Episcopos , & concionato res,sicut modo facit; & per eos conuertuntur homines, etiam praedestinati, ad pamitentiam, & ad bonam frugem , de ad multa virtutum opstra. 366. Patet ε. quod licet verum sit,.ut ait Au gustinus, & fides docet, id certo futurum , quod Deus ab aeterno decreuit se facturum , vel se solo, vel cum consensu , & cooperatione creaturae , &omnia haec a Deo praesciri, nec posse aliter euenire; non proinde potest quis desidiose vivere, dicens, iam decretum est, quod futurum est r immo nec putat, se posse hoc facere ; nisi quia sic se facturum Deus praevidit; quilibet ergo in timoreis,& tremore,prout sibi a Deo datum fuerit, humiliter pro sua falute operetur, cum sibi incertum sit, an odio, vel amore sinati dignus sit.

erim tim re semper

operari.

220쪽

zoo DE PRAEDESTINATIONE CAPUT XXII. cupos ut assi miri aliqua praedestinationisse a a, 7. Du. quod, sicut praedestinationis de- Lx cretum eth mysterium quodam , idest

secretum Deo soli notum , & in genere tantum Ecclesiae reuelatum , quod nempὰ Deus aliquos prodestinauerit, seu elegerit ad gloriam , dicente pluries Saluatore,quod dantur inter homines electi, I propter eos breviabuntur tribulationes futurae ante finale iudicium; ita secretum, immo secretius mysterium est, nullique, neque particulari creaturae, neque ipsi Ecclesiae reuelatum, qui sunt homines praedestinati,si infantes cum baptismo decedentes excipias ut mox dicetur: nihilominus ex sacra Scriptura in coasolationem fidelium filiorum Dei, ut cum spe, & timole viatiant , aliqua eruuntur signa, ex quibus possunt homines probabiliter colligere, se esse de praedestinatorum numero. Verum neque illa sunt adeo certa, ut ex eis possit quis infallibiliter tenero, se esse praedestinatum. Hoc autem ex diuina prouidentia factum putamus, ut omnes eum timore, ae tremore, ut ait Apostolus, suam salutem operentur . Vt autem alacrius id fiat , aliqua ex his sis gnis , ut plurimum certis, pro adultis fidelibus

adducemus. 368. Dico 1.Nullus viatorum potest certitudine infallibili scire , se esse praedestinatum , sine

diuina reuelatione.

369. Prob. totidem sere Concilii Tridentini

verbis insess.6. cap. I a. dicentis . Hemo quoque,

quam

SEARCH

MENU NAVIGATION