Opuscula tria De Deo quoad opera prædestinationis, reprobationis, et gratiae actualis, a Fr. Laurentio Brancato basilicae SS. 12. apostolorum S.R.E. presb. cardinali de lauraea bibliothecario, in commodum Tyronum S. Augustini doctrina studiosorum elu

발행: 1687년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

quos pro redemptione contempta, eonfiat esse puniendos . Idem docuit Concilium Valentinum Drouinciale in can. . Concilium Trident.Generale in f .6.cap. I. expresse id docet hisce grauibus verbis, christum promi m in lege Veteri venisse in mundum , ut oeIudaeos, qui sub lege erant redimeret, Gentes, qvς non sectabantur iunitiam ustitia apprehenderent,atq; omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatorem in sanguine ipsius pro peccatis vo-uris, non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi. Veram , Osi ille pro omnibus mortuus est,non omnes tamen beneficium mortis eius recipiunt, sed θ dumtaxat, quibus memitum passionis eius communicatur et Ergo pro omnibus mortuus est . I 83. Tandem a Summis Pontificibus Innocentio Decimo primum, postea a successore Alexandro Septimo damnantibus, ut haereticas quinque propositiones Ianstiiij, ea, quae dicebat Christum non esse mortuum pro omnibus , in ordin quinta, haeretica declarata, σ damnata est . I . Dico a. Quamuis reprobi per Christi passionem, & mortem, a iugo , ac seruitute Diaboli in effectu liberati, ac soluti non fuerint in effectu ; fuerunt tamen soluti, ac liberati susscienter quantum ad solutionem praeli; superabbundantis, ac infiniti. I 8s. Prob. I. Omnes Theologi, ac Patres S. Scripturae interpretes hoc modo, ut nuper patuit declarant Christum pro omnibus, & singulis hominibus mortuum ; Ze omnes redemisse; quia

nempe pretium pro omnibus sufficiens Deo Patri soluit in effectu . I 86. Confirmatur. Non possint aliter intelligi verba Conciliorum , & Patrum dicentium Christum

lent. Concit.

Trid. Ex definiis ltione s. sedis .

Reprobi quomodo a Christo I. dempti .

322쪽

Non potest aliter 1ntelligi, vel

declarari, otio dCIIri. sens sit om. alium Redemptor . Clemens Alexand.

3o DE REPROBAT. MALORV M

stum este omnium omnino hominumSaluatorem, Redemptorem, ac Mediatorem;& non posset Ecclesia canere, Cbrisse Redemptor omnium . Vnde Clemens Alexandrinus lib. 7. Strom. inter caetera de Christo omnium Saluatore, ait; est enim Saluator , non borum dumtaxat, illorum vero miniαὶ . Si

quidem pro cuiusque captu beneficentiam suam imperiijt. Graecis perindὸ, ae Barbaris, oe qui ex itilis, praedesinati suo tempore vocati faut Melibus, electis. risu igitur restrictus in aliquos erit, qui ex aequo voeauit omnes. Et infra. Quinam ergo Sa nator , O Dominus, nisi omnium sit Saluator, O

Dominus.

I 87. Prob. a. ex iis , quae dissuse in tom. I. in 3.sent. disp. et O. art. q. per totum, sed praecipue s. a. diximus. Non alio modo Patres saluant, quod Christus sit Redemptor omnium, tam electorum, quam reproborum; nisi, quia passioni, ac morte sua meruit media , quibus applicatis homines liberari possint a seruitute Demonis, &qui non adhibent illa, non liberantur. Ergo magnum hoc beneficium attulit etiam reprobis. Anteced. prob. ex plurium SS. Patrum dictis. S. A gust. in Serm. II . qui nunc est in appendice, ait. Saluator nono in statera crucis pretium nonrae salutis appendit, O una morte universum mundum scutomnium conditor, ita omnium reparator absoluit. In- dubitanter enim credamus , quod totum mundum ν

demit , qui plus dedit, quam totus mundus valeret. I 88. S. Basilius supra etiam relatus in psalmo 8. Super illud, σ pretium redemptionis animssus, dicit, Inuentum est unum par omnibussimul liberandis hominibus, quod in redemptionem animarum pretium es impensum , Sanctus videlicet, ac pretiosus Detuis Domini Nostri Iesu christi, quem nobis om-

nibus

323쪽

nibus sudit . Unde , oe pretio redempti fumus. I 89. S. Prosper, ut supra patuit, docet, hoc modo omnes homines bonos, & malos fuisse redemptos , quod nempe Christus pretium sanguinis , idest meritum, in eius etasione soluerit , ut scilicet iss tantum prosit, quibus communicatur,& appropriatur per Sacramenta Baptismi, & Pq- nitentiae post peccatum . Ιj vero , quibuS non

Communicatur eius meritum per applicationem talium Sacramentorum in actu, seu ectem, non

liberantur a Diaboli seruitute r inquit enim, 2 sns cere hominum redemptioni crucifixum esse Dominum christum , nisi commoriantur ei, o conopeliantur in baptismo , &c. Item , Sanguinem christi redemptionem esse totius mundit sed qui hoc secutum siue fide christi , ct sine regenerationis Sacramento

pertranseunt, redemptionis alienos esse. Et post aliqua, Vt supra, dicit, cuius mors non ita est impensa bumano generi, Ni ad redemptionem eius etiam , qui regenerandi non erant, pertineret; sed itaui, quod per νnicum exemplum gestum est pro uniuersis , per singulare Sacramentum celebraretur in singulis . Poculum quipp) immortalιtatis, quod confectam est de infirmitate nostra, O virtute diuina , habet quiden in se , ut omnibus prositi, sed si non bibitur, non medetur . Ergo, sicut Sacramenta Baptismi, & Pq- nitentia: post peccatum liberant a seruitute Diaboli eos, qui iIs utuntur, seu quibus applicantur;

ita liberarent. &in ecteta redimerent etiam alioS omnes, ac reprobos, si eodem modo his applicarentur : Et hoc voluit docere Concit. Trid. supra relatum, dicens; Uerum licet chrinus pro omnibus mortuus sit, non omnes tamen beneficium mortis eius recipiunt,sed j dumtaxat, quibus beneficium pasionis eius communicatur. Communicatio au-

- Qq tem

s.Prospe . 'Quomodo in effectu Christus li

iactu non redim utut

Teprobi, quia Saeramenta non recipiunt, quando, de ut oporte

324쪽

Cne aliqui.

cetur Chricti merita. Cureept . hi a massa perdit o nis non me

Te discreti

os DE REPROBAT. MALORUM.tem passionis , ac meritorum Christi, per quam quis a seruitute Diaboli liberatur, & ad salutem

a ternam disponitur, fit per praefata Sacramenta, eam emcaciam ex meritis Christi habentia: Ista autem pro omnibus omnino hominibus Christus meruit, & pro omnibus instituta, & parata sunt. Isto igitur modo , omnes etiam reprobos redemisse diei potest Christus , siue sint ex reprobis, qui numquam talia Sacramenta receperunt, siue ex ijs, qui receperunt quidem, sed non perseuerarunt in bono. Alia plura argumenta studiosiis lector in nostro citato tomo I. in 3fevt. disp. ao.

ara. . ad satietatem Inueniet. Ipo. Cur autem sis actu non communicetur

meritum passionis Christi, eisque non applicentur Sacramenta; & cur, si aliquibuS applicentur, temporaliter tantum prosunt, S ad perseuerantiam non conducunt ; alia nequit assignari ratio, nisi illa fundamentalis , quia non fuerunt a Deo di creti a massa perditionis. Cur autem amasi perditionis discreti non fuerint, inquit Augustinus cum Apostolo Rom. s. respondendum est , sicut alias saepe diximuS; ii homo tu quis es, quir Dondeas Deo λ Numquid dicit figmextum ei, qui fe xit, quid me fecistisic An non babet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in bonorem , aliud in contumeliam l fit statim adducit rationem saepe a nobis in praeced. capit adductam , sic nempe , sapientillimum Deum feeisse in ostensionem gloriae , potentiae , ac magnia tudinis suae in exercitio misericordiae, & iustitiε ideoque Psalmista crebro in hac duplici virtute, seu perfectione Deum glorificat, misericors Domianus, ct iustus: de in Psalino 8o. Misericoriam, σiudicium cantabo tibi Domine.

325쪽

I9I. Cur tandem eos a massa peeditionis nodiscretos reprobauerit damnans eos ad aeternam poenam damni, & sensus, iam in toto hoc opusculo diximus, quod ex praescientia peccatorum adultos damnauerit; paruulos autem in originali decedentes , ad poenam tantum damni; neque ullam aliquis hominum assignare potuit causam: Sed inquit Augustinus,in hoc puncto ad occultu, sed iustissimum Dei iudicium est recurrendum, , apud quem, ut inquit Apostolus, nee iniquitas ess, nec personarum 'acceptio : N quod nos non debemus plus sapere , quam oportet sapere , sed sapere ad sobrietatem , & gratias continuo agere debemus Deo, qui nos eripuit de potestate Diaboli,& tra-

stulla in Regnum dilectissimi filii sui Iesu Christi

per eius passionem , ac mortem , cui gloria in

laecula.

I92. Dico 3. Christus Dominus , nedum pro reprobis post eius aduentum natis , ac nascituris usque ad mundi finem mortuus est, elique beneficium attulit sussicienter per institutionem mediorum ad salutem ; sed etiam pro reprobis , quia mundi initio, usque ad ipsum extiterunt, mortuus est, beneficium eis afferens per media ad salutem a Deo tunc pro toto humano genere instituta ex praeuisione meritorum, ac mortis Christi in tempore futuri. I93. Prob.ac declaratur liqc curiosa conclusio , clarius postea in sequenti Opusculo de Ai xiliis declaranda. Sic ergo prob. Christus mortuus est pro omnibus, sic decernente Deo, quia omnes in Adamo erant mortui , ut saepe testatur

Apostolus , & docet fides; sed nedum praedestinati, ac reprobi, qui Christi aduentum sequuntur, in Adamo mortui sunt; sed etiam Oinnes,qui Q q a eum

326쪽

Puidens ratio sup posita fida. Quale he

attulit Eeprobis an tecedenti biis Christi mors.

3o8 DE REPROBAT. MALORUM

eum praecesserunt, incipiendo ab Adamo usque ad mortem eiusdem Domini: ergo pro ijs etiam mortuus est. a. quia Christus , per mortem fuit Mediator omnium hominum prssentium, futurorum , ac praecedentium, immo quasi ut ita dicam magis propter illos mortuus est; ait cnim Apostolus , a 3. Per sedemptionem, quae es in chrino Iesu , quem proposuit Deus propitiationem per fidem in Dinguiue ipsius ad ollensionem iustitia fuae propter remigionem praeedentium delictorum s . Pro omnibus ergo hominibus , etiam, qui Christum praecesserunt, mortuus est Christus; & d praedestinatis inter eos, est adeo certum , ut ipsi omnium primi beneficium mortis senserint, quia

a Lymbo liberati, & in Coelum introducti; pro

antecedentibus ergo etiam mortuus est Christus .

19 . Prob. modo sequnda pars, quoad beneficium , quod etiam reprobi praecessores mo tis Christi, per eum obtinuerunt, euidenti ratiOne . Omnibus , qui Christum precesierunt loquendo de adultis P Deus dedit media necessaria ad salutem, ob merita passionis , & mortis Christi praeuisa , quae illis tantum profuerunt, quibus applicata fuerunt: sicut modo ob merita passiOnis, ac mortis exhibita, ijs tantum prosunt media salutis,quibus applicantur . Ergo sicut Christus ideo profuit reprobis post eius mortem natis, ac nascituris, quia pro las per exhibita merit a,

instituta sunt media ad salutem ; ita profuit illis ab initio mundi usque ad suum aduentum ; quia Deus ob prquisa Christi merita instituit media ad salutem necessaria ad delendum originale , &ad delendum actualia patrata post deletionem originalis et nec potest aliter declarari beneficiu,

327쪽

OPVSCVLVM SECUNDUM. 3Q9

quod reprobis illorum temporum attulit Christiis . Quod vero i)s non profuerunt, neque saluati sint; hoc accidit , quia media illa non fuerunt eis applicata ; sicut modo reprobi damnantur, quia media salutis, vel eis non applicantur, vel quia non, ut Oportet, applicantur. I93. Prob. a. & redit in idem. Electi, &prq destinati pro lege nature, & gratiae Christum Mediatorem habuerunt pro liberatione a seruitute Diaboli, tam in statu originalis, quam in statu personalis peccati; quia Deus ob prquis a merita passionis, & mortis Christi instituit pro omni lege remedium contra originale, & personale, seu aetii ale ; R essicaciter voluit, ut eis applicarentur illa remedia ; ergo pro reprobis etiam erant parata; alioquin non habuissent gratiam sum cientem ad salutem ,& fuissent excusatione digni, si1 pro eis media illa, nec applicata, neque parata fuissent. Anteced. prob. ex S. Hieronymo in cap. 3. epin. ad Gal. ubi ait Apostolus. Conclusit scriptura omnia sub peceato, ut promissio ex fide Iesu christi daretar credentibas . Hieron. inquit. Scribit ad Tι Motheum , Unus est Mediator Dei , Crhominum homo chrisius Iesus postquam ob nostram faltitem de Virg/nis utero dignatus est nasci, Dei hominum homo christus Iesus , seqρeIIer est dictus.

Antequam Nero humanum corpus assumerct, oesset apud Patrem in principio Deus Verbum, ad omnes rateron. Sanctos , ad quos factus est sermo Dei, Enoch vid licet, P se, Abraam, Uac, o Iacob, ct ponea Moia sem , ct cunctos Prophetas, quos Scriptura comme- , morat, sine additamento homanis , quem nec dum assumpserat, Mediator tantummodo nuncupatur. Haeci autem mediatio , illum praestabat effectum , ut electos illos, in originali nascentes , & postea in

i instituit

pro anti quo tempn

i ta Christi.

328쪽

io DE REPROBAT. MALORUM.

mortali proprio cadentes, per aliqua media, peccata illa delentia, Deo reconciliaret; sicut factum est: nam pro toto tempore legis naturi aderat remedium contra originale , quod, ut alibi dixi, erat oblatio quedam facta Deo, cum fide venturi,

implicite saltem crediti; & pro mortali proprio,

aderat remedium contritionis de peccato, cum

proposito non peccandi de caetero, & cum fido venturi eodem modo crediti. Pro Iudaeis vero incipiendo ab Abraham,cui praecepta fuit circ cisio usq; ad promulgationem Euangelii, remediucontra originale pro maribus fuit circumcisio;pro aliis vero extra Iudios durauit idem remedium , quod prius . At pro mortali proprio in utraquo lege durauit usque ad promulgationem Euangelii idem remedium,licet pro Iudeis in lege scripta aliqua legalia fuerint addita . Haec autem remedia dependenter a meritis Christi fuerunt a Deo instituta, ut ipse esset omnium Mediator; quia ait Apostolus ad colos. I. I 8. Ipse est eaput corpos ris Ecclesiae, qui ea pri cipium,primogenitus ex moris tuis , ut sit in omnibus iisse primatum tenens , qui Gin ipso eomplacuit omnem plenitudinem inhabitare ,σ per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem erucis eius , sue quae in terris , siue quae in caelis sunt.

Is6. Et S. Augustinus lib. a. de pecc. orig. eontra Pelag. oe caelest.cap. 26. docet, omnes Sanctos Patres in fide Christi venturi, ac merituri, Dei gratiam , & peccatorum remissionem obtinuisse: ait enim , ex me , qua nos vivimus una eademque

vixerunt antiqui iusti ; Er ipse Mosses Testamenti

Minister Ueteris, haeres Noui, ineamnationem, passionem , O resurrectionem christi credentes futurariis , quam nos credimus factam: quod prius docuerat in

329쪽

lib. 3. cap. q. cootra duas Epinotas Pelagi, , ct contra Iulianum Telag. lib. I. cap. a. eisdem verbis. Quoniam ex Ephes. I. Io. Deus proposuit instaurame omnia in chrino , qua in caelis, O quae in terra

sunt ais7. Tunc sic. Ista media ad salutem pro deletione originalis , & actualium peccatorum instituta, non fuerunt a Deo determinata pro his tantum, aut illis, sed communia omnibus hominibus, bonis, & malis , ut eis pro necessitate uterentur; quia, ut inquit S. Augustinus , numquam Deus reliquit mundum sine remedio , nec νnquam

pracepit impossibilia; omnes ergo etiam reprobi in prioribus legibus habuerunt remedia contra utrumque peccatum , & gratiam sussicientem per

unicum Mediatorem Christum. Noe enim ante diluuium eleetis,& reprobis, ut resipiscerent praedicabat, nam ex I. Eps. Petri g. ao. habemus ,

quod Christus ad inferos descendens, bis , qui in

carcere erant , Diritibus veniens pradicauit : qui increduli fuerant aliquando , quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur Arca ,&c. Aliquos enim ex i)s in Lymbo fuisse oportet, quos Christus arguit, quia non crediderunt Noe praedicanti diluuium futurum , licet per centum annos , ut ait Glos. ord. in citato loco Perri, durauerit fabricatio Arcae a Noe elaboratae. Lyr. Iudaeus olim, ibidem ait, Noe ex parte Dei peceatores ad psnitentiam hortabatur . Omnibus ergo bonis, & malis praedicabat penitentiam Noe : Nsic oportuit eos auxilia habuisse supernaturali , ad posse credere,paenitere, ac Deum diligere; quia erat eis impossibile eos actus naturalibus viribus exequi. Haec aute auxilia eis Deus concedebat intuitu meritorum praruisorum Christi ,:Omnium

Mediatoris. Aliud

330쪽

Prophetae omnes similiter pretdiearunt .

Iis, quibus pridicabae auxilia suffieientia

habuerat a

aia DE REPROBAT. MALORUM

Is 8. Aliud Scripturae exemplum est illud Ionae, quo praedicante in magna Ciuitate Ninitie; Regeque terrefacto , ac indicente ieiunium rigo- rosum pro hominibus, & bestus , & mandante resipiscentiam a pessimis viJs suis, pqnitentiam egerunt, & Deus placatus est, & Ciuitas subuem a non fuit: igitur auxilium diuinum habuerμnt,

ut paeniterent, ac Deum placarent; illud autem, auxilium Deus concessit ex praeuisione mortis, ac meritorum Mediatoris Christi. asy Alia innumera suppetunt Scripturae exe-pla, &prq sertim omnium Prophetarum maiorum, ac minorum, quos misit Deus ad praedicandum Idolatris Regibus, tam Samariae , quam Ιudee, eorumque populis , quamuis nihil pro secerint: oportuit ergo , ut populi illi, quibus praedicabant, quosque a peccatis, praesertim Idolatriae retrahere satagebant, auxilia gratiae, nempe illuminationes , ac inspirationes ad cognoscendam veritatem,& adorandum Deum pro eiuS cognitione , & assecutione, habuerint; alioquin

impossibilia eis fuissent, quae sibi praedicabantur;

neque potuissent de inobedientia puniri: Haec e niin duo Dei bonitati, ac iustitiae non conueniunt. Si igitur media illa ad salutem necessaria , & ad resipiscendum, ac sancte operandum habuerunt quamuis eis ex sua culpa usi non fuerint ex previsis meritis passionis , ac mortis Christi hominum omnium Mediatoris , ac Redemptoris. Usum enim constituit Deus caput totius Ecclesiae

pro omni statu;& in ipso decreuit omnia instaurare; ideo sine ipso factum est nihili & sicut sitne eo, nihil boni supernaturalis nunc fieri potestmeque potuit ante eius aduentum fieri,& sicut nunc Deus illuminat omnem hominem venientem in hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION