Opuscula tria De Deo quoad opera prædestinationis, reprobationis, et gratiae actualis, a Fr. Laurentio Brancato basilicae SS. 12. apostolorum S.R.E. presb. cardinali de lauraea bibliothecario, in commodum Tyronum S. Augustini doctrina studiosorum elu

발행: 1687년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

hune mundum ob merita Christi exhibita : ita tunc ob eadem praevisa. Omnibus ergo , etiam reprobis, qui existunt, & existent, ac extiterunt ab initio mundi usque ad Christum , ex mori eius pranula, aut exhibita beneficium aliquod salutare obtinuerunt, quo Vti potuerint, ac possint: quod vero non utantur , aliunde , ut sepe diximuS , Prouenit. aoo. Concludamus ergo Caput istud, simulque opusculum cum S. Augustino lib.de salui. cum. cap. 6. christus non pro Sanctis tantum passus esti sed pro peccatoribus , ct impijs , ac sceleratis ascendit in crucem , O passione sua nos omnes reuocauit ad vitam : non Sanctis tantum dedit Deus Solem, O Lunam , oe pluuiam , O omnia nascenti terra, &c. Non enim iniustus est Deus, aut personarum acceptor : sed iustus, benignus, ac misericors; cui gloria in saecula. Amen.

siue ldentia ad Ch=isti me illita nulla pus hon fieri umqua potuit.

332쪽

OPUSCULUM TERTIUM.

DE GRATIIS ACTUALIBUS, SEU DE DIVINIS AUXILIIS.

CAPUT PRIMUM. Quid intelligatur nomine Gratiae acturiis, seu Diuini Auxilii.

- DU. T. quod Theologus , omnes suas Conci usiones eruere debet ex Sacra Scriptura, siue literaliter accepta, siue declarata a Romano Pontifice, vel a Concitus Generalibus, siue Prouincialibus a Sa- ictae Apostolica Sede approbatis ; siue a traditionibus siue a Patribus, alis debet vel Sanctis, aut praeclaris Ecclesiae , laudatisqueste' eoaetii- Doctoribus 2 Nam Ecclesiast. L dicituris Nonis μος te praetereat narratio Seniorum; ipsi enim didicerunt a Patrabus suis , ut scias in tempore opportuno dare respono m. Hoc idem docuit Inuo ent. T. ut babetur in can. vlt. dict. acy. de quibus causis . Si nulla soluendi , ligandique authoritas in labris V et eris Testamenti, quatuor Evangelliorum cum totis scriptis Apostolorum appareat , ad diuina recurre script

333쪽

Graeca . Si neque in illis, canones Apo Itolicae Seis dis intuere . Si neque in illis ad catholicae Ecclesiae Historias Catholicas, a catholicis Do ctoribus scriptas manum mitte. Si nec in rilis, Sanctorum exempla perspicaciter recordare . Quod si omnibus his inspectis huius quastionis qualitas non lucidὸ iuuenuatur

Senrores Prouincia congrega in eos interroga. Facilises namque inuenitur, quod a pluribus Senioribus quaritur . Verus enim repromissor Dominus ait, Si duo, vel tres conueniunt super terram in nomine meo, de omni re, quamcumque petierint, fiet eis a Patre meo. Haec ergo sunt Ecclesiastica , ac diuina Promptuaria, e quibuS canonicae, theologicae, ac morales resolutioneSexcerpe de sunt:& propterea

in primi opust. initio me declaraui, quod, quando pro dissicilibus hisce materi)s claras resolutiones non inuenero in Sacra Scriptura, in decretis Romanorum Pontificum , vel in approbatis Conci- lijs; ad Sanctorum antiquorum Patrum , atqu Ecclesiae Doctorum , qui Apostolorum temporum proximiores fuerint, DoctrinaS, recurram, inter quoS unum Augultinum , utpote omniscium elegi S & sicut in duobus opusculis feci, sic prosequar in hoc de Auxiliis diuinis,pro quibus tuendis , ac declarandis contra Pelagianos , ac Manichaeos , usque ad vitae finem laborauit e cuius Doctrinam Vniuersalis Ecclesia complexa est. Ex Scriptura ergo primum huius quesiti resolutio petenda est ; ideo 2. Adv. 2. quod haec vocabula Gratia, Auxilium, seu Adiutorium diuinum,in Sacra Scriptura, eum suis significatis saepe in utroque Testamento reperiuntur De vocabulo enim Gratia diuinae collatae, vel conferends a Deo hominibus, vel ab eo peten-

xilium di. uinum, de adiutoria in S. Serip.

commemorantur.

334쪽

m Gratia freqclens mentici ins Seripi. In Nouo Test m. pins squia est Iex gratis.

dg , Ssi pene innumera Scripture sint loca, ut facile quisque in Concordantiis Bibliorum, Verbo ,

Gratia, videre poteth; tamen ad laborem subleuat dum aliqua reseram Exodi II. I. Dabιt autem Dominus Gratiam populo : idem repetit in cap. 12.l8. R in cap. II. I a. de ipso mei Moi se inuenient gratiam apud Deum, tot beneficia ei largientem; Iudith. Io. 8. Deus Patrum nostrorum det tibi gratiam . Psalm. 8 . Gratiam , ct gloriam dabit Dominus. Prou. 3.1 . Mansuetis dabit Tatiam. Sap. 4. Is . Gratia Dei , O misericordia en in Sanctos eius;& alia plura pollimi loca Veteris Testamenti adduci. At quia Nouuiri Testamentum ex gratiarum abundantia appellatui Leat Gratiae, quia Ioan. I. I7. Gratia , ct Neritis per Iesum Chri Bum facta est, ex eo accipiamus exempla . Act. 6. S. Stephanus plenus gratia , oe fortitndine : cap. 7. IO. Deusdedit ei gratiam, oe sapientiam: cap.I I. II. per gra tiam Domini Iesu. Rom. I. I. Per quem accepi mri gratiam, & in tota epistola per a . vices mentioiit de Gratia Dei. In epistol. ad Corinth. 23. v I cibus , in alios supra sG. Item in utraque epistola Petri: in secunda, & tertia Ioannis , & in epist. Iacobi. In his ergo, & in omnibus canonicis

Libris mentio fit de gratia, quam Deus hominibus consert.

. De vocabulo Auxilii diuini, quod Deus hominibus impertitur pro suis actionibus eXercendis, a. Paralip. 2 o. II. Videbitis auxilium Domini . Iudit. 6. 2I. petentes auxilium a Deo Israel. Dialin. I9. 3. Mittit tibi auxilium de Sancto , dec. Psalm. 39. I 3. Da nobis auxilium de tribulatione . Psalm. 6 I. 8. Deus auxilῆ mei. Psadin. 7O. . Deus

xilium meam a Domino , di alia plura sappetunt

Sacre

335쪽

ODVSCVLVM TERTIUM . 317

Sacrae Scripturae aeca . Isaia I. Io. R IJ. Deus improperat Populo , ego auxιliatus sum tibi , cap. o. 8. In die salutis auxiliatus sum tιbi. cap. o. T. Dominus Deus auxiliator: idem replicat infra.Sub titulo diutorii diuini habemus alia Sacri Textii, loca. Psalm. y . a. ex Arge in adiutorium mihi ;Psalm. 67. Deus in adiutorium meum intende, Dore ne ad adiuuandum me festina . Psalm. I 2I. Adiutorium nostrum in nomine Domini. δ c. s. ' Habemus ergo in Sacra Scriptura liqc vo

eabula significantia beneficium aliquod , seu ope

aliquam, quam Deus hominibus confert, que aliquando appellatur Gratia , aliquando Auxilia mis, aliquando Adiutorium actuale ; sed idem significant, ideo significatum horum vocabulorum nunc inquiro . 6. Adv. g. quod nomen Gratia etiam inter prophanos Scriptores commune e 1t ad significandum omne bonum , omneque beneficium , quod aliquis alteri confert gratis ex tua beneuolentia, sine merito recipientis; nam si ex merito confert, none it gratia, sed premium, & merces . Inter rheologos autem de diuinis erga homines beneficios, & grati; s disserentes, Gratta diuina in genere sumpta significat omne bonum , Omneque donum, quod Deus hominibus largitur, siue sit naturale, idest, spectans ad naturam homInum , ut est anima, corpus, vita, lanitaS, bona fortunae, honores , Sc. siue sit bonum spirituale, & lupernaturale disponens, & conducens ad spiritualem Vitam, & aeternam salutem . De primo gratiarum genere hic non loquimur, sed de secundo ,

nempe spiritu ali, ac supernaturali ad salutem conducente. At quia Gratia spiritualis, ac supern turalis multiplex est,qusda; enim dicitur habitu a

lio diu in pluries fie

Item deis adiutorim. Api id pr . phanos

straria

quid signi

336쪽

ciens, quae ex Scoto, quein sequor, est eadem , ac Charitas ; quaedam est gratis data, quae non sanctificat, sed est in bonum aliorum , ut late dixi in tom. 3. in 3. feni. ut Prophetia, Gratia miraculorum , de aliae septem; quaedam dicitur gratia actualis, seu auxilium illud , quo Deus concurrit cum homine ad aliquod opus bonum, conducens ad salutem: in hoc loco non loquimur de primis Gratiarum generibus, sed de postremo , de gratia nempe actuali. 7. Adv. . quod nomen Auxilium diuinum est

commune ad omne adiutorium, quo Deus adiuuat homines cooperando cum illis in suis operationibus , tam naturalibuS , quam supernaturalibus t Omnis enim homo, omnisquo creatura , tam in sui primo esse, & conseruari, quam in omni sua operatione indiget ope, ac auxilio Dei, ut docet Apostolus Act. II. 28. In eo enim vivimus, movemur fumus . Hic autem no loquimur de auxilio diuino in tanta latitudine accepto; sed cle auxilio , quo indiget homo in motibus , seu oper tionibus , tam internis, quam externis conducetatibus ad salutem, ut sunt v.g. obseruantia preceptorum,scut oportet, Obseruantia consilioru3r ;omniaquo supererogationis opera, pietatis , Religionis, &c. De gratijs, seu auxili)s ad haec Opera requisitis hic loquimur; ideo 8. Dico I. nomine Gratiae, seu Auxili, diuini,

actualis,intelliguntur omues illae cooperationes, de adiutoria , quibus Deus cooperatur cum lio. minibus , dum exercent, sicia oponet, Opera praeceptorum , vel consiliorum , vel supererogationis ad salutem pertinentia. s. Prob. ex suppositione, quod homo essice-

337쪽

OPVSCVLVM TERTIVM . 319

re non possit aliquod opus meritorium, siue do condigno, ut in homine iusto, siue de congruo , ut in homine disponente se ad iustitiam , per baptismum, seu per poenitentiam obtinendam , ut de fide esse dicemus in suo loco , sine gratia , seu auxilio ad opera ista facienda a Deo obtinendis ergo Gratia actualis, seu Auxilium diuinum hanc opem , hunc concursium, seu adiutorium significant, quod ad prefata opera facienda est neces

sarium , A sine quo non fierent, vel non fierent, vi oportet, idest a Deo exigita, eique placentia . Anteced. prob. ex S.Scripturie locis: Hanc opem Sancti a Deo petebant. Tren. s. II. conuerte uos

Domine ad te, oe conuertemur . Ierem. 3I. I 8. COU uerte me , oe conuertar , quia tu es Dominus Deus meus. Psalm. 79. 8. Deus virtutism conuerte nos ;oueηde faciem tuam , O salvi erimus. Et ut in notabiIi diximus sepe sic David Dei opem ad bener,& sancte operandum implorabat, Deus in adiutorium meam intende. Adiutor metis eno, ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus. Id te leuaui oculos meos, qui habitas in Coelis. Ad Dominum cum tribditarer clamaui, oe eXaudiuit me. Leuaut oculos meos in montes , unde vcntet avx lium mihi , aux litim meum d Domino , ct c. Deus Deus meus respice in me,quare me dereliquisti,de cetera multa.auu cesArgra mihι aduersus malignates,

aut quis stabit mecum aduersus operautes iniquitatem . Vis quia Dominus adiuuit me , paulo mintis habitasset in mferno anima mea . Si dicebam, motusere pes meus,misericordia tua Domine adititiabat me. Psalmo sy. IO. Hieremiq 3I. I9. Postquam eonvertisti me,

egi paenitentiam; postquam ostendisti mihi, pem

t Deo lioniit nes petiit .

338쪽

Ex Pauli Epistolis.

mittit hoc auxilium, hancque gratiam conuertendi, ac trahendi ad ps nitentiam, & ad sancte operandum . Dabo tibi cor nouam, O spiritum nouum ponam in medio venti: auferam cor lapideum de carne vestra , ct dabo Nobis cor carineum , O spiritum meum ponam in medio Pestri; oe faciam , ut in praeceptis meis ambuletis, O iudicia mea custodiatis, oe operemini. Alia silmilia Veteris Testamenti loca, quae Dei opem , seu adiutorium, & gratiam ad bene operandum in via salutis, indicant, in decursu huius Opusculi adducentur. II. Ex Nouo Testamento plura pariter sumi pollunt loca , quae diuinam gratiam , seu auxilium indicant, quo Deus omnes infirmos homines adiuuat ad bene, sanete que operandum r ali, qua igitur ex hi S proferam . Apocal. 3. Ego sto ad ostium , O pulso, si quis audierit vocem meam , ct aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, O caenabo cuin eo, ct ipse mectim. Ex a. I imot. I. s. Qui liberauit nos , edi vocaliis vocatione sua sancta, non fecundtim opera πο- Bra ,sed secundum propositum suum , O gratia i , quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora facularia.

Ex Rom. 8. 26. Spiritus adiuuat infirmitatem nostram , nam quod oremus, sicut oportet, nesca

mus: sed ipse spiritus ponulat pro nobis gemitibu s

inenarrabilibus. Ex Philipp. 3. 33. Deus en, qui operatur ira nobis velle , O proficere pro bona voluntate. Ex i. Corinth. q. 8. Quid habes, quod non accepisti l Si autem accepisti, quid gloriaris , quas ustu acceperis i Et in cap. I a. 3. 2 emo potest dicere Dominus Iesus , vis in Spiritu Sancto .

339쪽

t mus e stare aliquid ὀ nobis, quas ex nobis, sed omnis fuscientia nostra ex Deo est. Ex Euangelio pariter, ipsiusque Saluatoris ore audiuimus gratias , seu auxilia, quae nobis ad

bener operandum necessaria sunt,qusque Deus ob eius merita nobis elargitur. ΙOan. 6. . Nemo potest venire ad me, vis Pater, qui misit me traxerit eum. cap. I. 6. Erat lux Pera,qua illuminat omnem hominem venientem in hune mundum, de plenitudine eius omnes accepimus, O gratiam pro Iratia: de cap. 1 . Christus ait, sine me nihil potenis facere . Matth. 2 3. aT. Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis, oe noluistri, de Matth. 6. p. docet, Sic orabitis. Pater nosser, cte. σ ne nos inducas in tentationem,sed libera nos a malo. Ioann. 17. H. ipsemet Saluator orat pro Apostolis, ut adiuuentur. Pater sancte serva eos in nomine tuo , quos dedisti mihi, ur sint unum, sicut O nos . Non rogo , ut tollas eos de mundo. sed ut ferues eos a malo. Et specialiter pro Petro Lucae 21. 3 I. inquit. Simon, ecce satianas expetiuit nos , ut cribraret, sicut triticum . Ego autem rogaui pro te Petre, ut non deficiat fides tua, oetu aliquando conuersus confirma fratreo tuos. Iz. Tota ergo Sacra Scriptura utriusque Testamenti scatet eiusmodi locis, quae indicant adiutoria diuina , ac supernaturalia, quae confert Leus hominibus, ut possint opera salutis operari . Dicuntur autem adiutoria, seu auxilia, quae dant virtutem, seu vires ad talia opera, sine quibus fieri non possunt: dicuntur, gratis, quia gratis , & sine meritis a Deo donantur et dicuntur ctualia adiutoria, seu gratiae ad differentiam habituum supernaturalium, vel etiam moralium , qui a Deo conceduntur, permanentque in homita Ss ne,

tibus diuina adiuto ria.

Cur die tu e gratifi

340쪽

11 DE GRATIIS ACTUALIBUS,&c.

ne, siue operetur, siue non , ante actum, & post actum; at gratiae istae actuales, siue actualia auxilia cum actibus incipiunt, & desinunt, durantque, durante actu . At quid sint, an aliqua qualitas animae, vel eius potentus inherens, vel ips met Dei cooperatio ἡ & quoeuplicis generis sint, an necessaria, &e. dicetur postea. Pro nunc sufficit scire, quod dentur istae gratiae actuales , seu auxilia; & significent opem , quam Deus confert hominibus ad bene, sancteque operandum.

De variis nominibus, ac speciebus gratiarum,seu

r3. Du. a. quod antequam deueniamus ad ' discussionem necessitatis, naturae,ac eL

sectuum diuinarum gratiarum, seu auxitiorum , operae prstium eth diuersas eorum specieS,ac nomina explicare, ut tyrones facilius eorum natu ram intelligant. Gratiarum autem, seu auxiliorum nomina, quae in Sacra Scriptura, vel in Co cilijs, vel in Sanctorum Patrum ,& praesertim Au- ruitini codicibus reperiuntur; ista sunt. Pratieniens, euitans, adiuuam,cooperans, subsequens, m

dicinalis, Ianoens, escax, fusciens, qua, in si e qua. Omnium ethimologias, naturas, & effect ,crasso, ut ita dicamὶ pro nunc modo per plures p ra raphos , & cλpita praelibabimus , lacuis postea, ac dissiactius de eiulam actari. I . Adv. a. quod nedum hic, sed in toto hoc opusculo h c duo gratia actualis, & anxιιιuin a, promiscue lumuntur,& idem significant nempe fauorem illum . seu opem, quam Deus elargitur

SEARCH

MENU NAVIGATION