Opuscula tria De Deo quoad opera prædestinationis, reprobationis, et gratiae actualis, a Fr. Laurentio Brancato basilicae SS. 12. apostolorum S.R.E. presb. cardinali de lauraea bibliothecario, in commodum Tyronum S. Augustini doctrina studiosorum elu

발행: 1687년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

cra Scriptura , & ex S. Augustino gratia quatenus respicit subiectum infirmum, idest naturam debilitatam , ac languidam , impotentem opus bonum facere, R eam medetur, erigit, ac sanat, dicitur medicinalis ,& sanans, quatenus auxiliumptaestat, ut simul cum natura possit facere, & facit , dicitur adiuuans ; quatenus simul cum ea ponit opus bonum in re, dicitur essicax: & ex praefatis Augustini locis , patet, quod eamdem

gratiam dicit sanare naturam, eamque adiuuare,& cum ea operari. I 22. Prob. ex S. August. serm. II. de Verb. Apost. cap. I. ubi loquens de Gratia, qua liberum arbitrium agitur, ut bene operetur iuxta dictum Apostoli Rom. 8. Quispiritu Dei aguntur , θ sent filii Dei, quae est gratia emeax, & sanans, ait: ct agis, ct ageris;-tunc benὸ agis , s a bono ageris . Spiritus enim Dei, qui te agit , agentibus adiutor est. Ipsum nomen adiutoris prascribit tibi, quia oe' tu ipse aliquid agis: & de hac ipsa gratia adiuuante loquens in lib. de Spir. R lit. cap. 3. dicit eam sanare liberum arbitrium, & alia bona facere . Fit per gratiam fanatio anima abolitione opeccati; per anima favitatem libertas arbitrij; per liberum arbitrium iustitiae dilectio ; per in Ilitiae dilectionem legis operatio , oec. Ita liberum arbitrium per Dei gratiam non evacuatur , sed statuitur , quia gratia fanat 'voluntatem , qua institia liberὸ ilia

gitur . Iaa. Idem Sanctus in lib. de Pecc. mer. cap. I9. de utroque gratiae essicacis effectu loquitur .

Q od vitium id est impotentia ad bene operandum 9 nisi adiuuante gratia superetur, ad iustitia ura

nemo conuertitur, nisi operante gratia sanetur, iustitiae pace nemo perfruitur. Eadem ergo gratia efficax IEx s. At g. Sanitas squam facie gratia, tuq

392쪽

DE GRATIIS ACTUALIBUS,&c.

ficax, id est , quae facit operari bonum , abstinerea malo, & disponere ad iustitiam , dicitur , adiuuans , medicinalis, sanaηs, egeax, & in phrasi Augustini qua, di simul sine qua, ut infra. Au detur, O qus sit Gratia sine qua non , seu auxilium sine quo non , opus bonum fieri

non potest , ct an haec fatis sit

ad faciendum. Ia . A Du. I. Hoc esse unum ex praecipuis hu-LL ius materiae quaesitis a S. Augustino excitatum; ab huius enim, & sequentis declar tione, pendet notitia naturae gratie efficacis. Duo auxilia quae idem sunt, ac gratiae actuales agnOuit Augallinus, unum dictum ab eo sine quo opus bonum non fit, nec potest fieri, aliud dictum , quo opus bonum fit infallibiliter. Primum asserit in Adamo innocente satis fuisse ad perseuerandum in statu innocentiae, & iustitiae, si voluisset tat post lapsum, non satis fuisse, nec ulli homini ad bene operandum de facto, vel abstinendum a peccato, vel permanendum in accepta iustitia ;sed esse necessariam gratiam qua, seu auxilium a , quo, ut actu faciat. De prima tantum nunc loquimur , distinctionis gratia ; sed fugienda squi-

uocatio, quia in uno sensu omnis gratia dicitur sine qua , nam sine illa , homo non potest sancte operari. Sed gratia , seu auxilium, sine quo , Augustini, intelligitur gratia illa, quae concederetur voluntati, itaut voluntas ea uteretur, si vellet, & hanc dicit Augustinus soli Adamo innocenti datam: ego autem dico, quod gratia ,sse qua

393쪽

oPVSCVLVM TERTIUM. 373

qua , quae dicitur sussiciens, in natura lapsa est diuersa ab illa Adami, ut dicam postea.

xas . Adv. a. sic declarari haec vocabula,eorumque significata a S. Augustino in lib.de correp. in Gratia cap. I a. at nota, quod pro eodem sumimus gratiam actualem, de auxilium, sime adiutoriu. Dicit ergo S. Doctor, Item Me ipsa duo adititori

dissinguenda sunt. Aliud e It adiutorium sine quo aliquid non sit, O aliud est adiutorium , quo aliquid sit, & exemplificat hoc modo . 2 am sine alimen-το non possumus vivere; nec tamen cum assuerint alimenta, eis sit, ut vitiat, qui Noluerit mori. Ergo a- diutorium alimentorum en sive quo non sit, non quot fit, ut vitiamus . At vero beatitudo , quam non ha-l bet homo , eum ei data fuerit, continuo fit beatus . Adiutorium est enim, non solam sine quo non sit ,πerum etiam quo sit id propter quod datur. Qua propter hoe adiutorium , ct quo sit est, ct sine quo no sit; quia , oes data fuerit homini beatitudo contii nuὸ sit beatus; ιν se data numquam fuerit, numquam erit: Alimenta vero non consequenter faciunt, ut homo vivat; sed tamen sine illis non potest vivere : Nin eodem capite dat exemplum de his gratijs, seu adiutoriis in Adamo pro statu invocentiae , in quo habuit auxilium siue quo non poterat in gratia innocentiae perseuerare, & Dei praecepto Obedire ; at non habuit auxilium quo perseueraret, ac obediret, idest quo in fallibiliter perseueraret, ac obediret antequam peccaret: Eius verba referam. Primo itaque homini datum ess adiutorium perseue--αα, non quo feret ut perseverat ei; sed sine quo liberum arbitrium perseuerare non posset. une vero Sanctis in Regnum Dei per gratiam praedestiuatis, noutantilae tale adiutorium perseueratie datur,sed tale,νt

perseuerantia ipsa donetur; non solam , ut sine illo

Deela ratio auxiliiquc ,& quo per Auga

rita de his avxilis in

Ada Inu .

394쪽

I ctis ita tue

t auxilium xl quis.

Dim retia

inter auxilium, sin quo, dictu .

pei seueratures esse non possent ; verum etiam , νι per hoc douum non nisi perseuerantes sint . At addendum, quod cum Adam post primum inobedientiae peccatum, quo totum genus humanum infecit, 93O. annis vixerit, & sal uatus fuerit, & antecedenter multa bona opera fecerit; iuxta Augustini doctrinam dicere oportet, quod tam in his operibus faciendis, quam in perseuerando vR, ad mortem no him sufficiens seue quo sicut nos nuchabemus, sed auxilium quo faceret, habuerit; quod quidem tale fuit , ut, di sine eo illa opera non faceret, nec perseueraret, sed, & quo faceret, ac perseueraret, quod iuxta modernum loquendi modum idem significat, ac dicere, habuit in ijs faciendis auxilium sussiciens,per quod posset facere, ac efficax, quo faceret. I 26. Adv. 3. quod supposita hac Augustini doctrina insurgit nostri quae liti dubium , an admittenda sinat in statu naturae lapse haec duo auxilia, seu gratiae actuales , quarum una dicatursne qua usu quis nec perseuerare potest in bono usque ad exitum, nec suae ea potest bonum operari,ac a malo abstinere: insuper & alia gratia dicta, qtia , seu auxilium quo faciens in fallibiliter operari . An vero admittenda siti sola gratia quataeuauxilium quo continens illud sine quo; virumque cum suis effectibus diuersis admittendum di

I 27. Adv. tandem quod cum gratia, & auxilium quo ide sit, ac essicax, quod nempe habet annexum opus , ad quod datur; nullus negabit dari auxilium quo sine quo: at cum hac differentia; quia aliqui moderni docent omnem gratiam, seu omne auxilium datum a Deo ad operandum bonum , & ad abstinenduin a malo secundum se esse

395쪽

OPVSCVLVM TERTIUM. , 7

esse sine quo opus fieri non potest, & alio vocabulo dictum fusciens, & a consensu voluntatis fieri quo, seu eificax . Ali; autem Augustini Discipuli docent , dari quidem auxilium sine quo multoties separatum ab auxilio quo, quod dicitursus-

ciens, ut in cap. . dictum est: insuper dari auxilium quo,dictuinocax ; verum non fieri tali per hominis voluntatem; sed ex natura sua sit tale a Deo factum , ut ipsum alliciat, delectet, atque suauiter trahat voluntatem, & faciat facere r& istud est quo . His positis I28. Dico primo. Admitti debet gratia sine

qua, seu auxilium sine quo , opus bonum ueri non potest. Ias. Prob. I. Huc collimat tota disputatio Augustini cum Pelagio de necessitate gratiae, sine qua nullum opus bonum fieri potest : & hoc dogma definiuit Ecclesia,ut in cap. 4. dictum est, I amplius in suo loco patebit: ideo post Pelagianos, nemo negauit necessitatem gratiae ad opus bonum i nec ullus affirmauit sine gratia fieri posse opus bonum; sed inter aliquos caepit eis controuersia de virtute, ac potestate gratiae , seu auxili, sine quo non , an ipsum trahat voluntatem

ad faciendum,& faciat facere: an e contra voluntas trahat ipsum, ut secum operetur, 3c sic euadat efficax , quati a voluntate dependeat efiicacia. Prob. a. ex Saluatoris oraculo Ioannis i s. s. Sine me nihil potestis facere. S. August. tract. 81. in Ioan. ait. 2 e quisquam putaret saltem paruum aliquem fractum posse a semetipso palmitem ferre : cum dixisset . Hic fert fructum multum, no

ait, Quia sine me parum potessis faeere , sed nihili potestis facere: sive ergo parum, siue multum, sive illo fieri non potes , sue quo nihil fieri potest: & post -- B b b alia l

396쪽

38 DE GRATIIS ACTYALIBUS, &c. aliqua ait: Uerum quia ita sine issa gratia non potest vivi, ut oe mors in potestate sit liberi arbitris . Igitur admittenda est gratia , sine qua homo nequit bonum operari, vel ad iustificationem se disponere , vel in bono perseuerare, vel a malo recedere t & in hoc sensu omnis gratia ad bene operandum necessaria, siue sit tantum praeueniens, siue etiam adiuuans, se ii subsequens, & essicax ,

dici potest me qua homo non potest operari bene, & sancte ; & de hac non est qtiaestio. Irr. Dico a. Si sermo sit de gratia illa sine

qua non . cui non semper est coniunctus effectus, debet etiam admitti tamquam necessaria saltem in actu primo ad bene operandum. I a. Prob. & declaratur . Diximus in cap. . quod admittenda sit gratia quaedam non emcax, dicta vulgo Sufficiens,qiua non habet coniune iuri effectum principalem, v.g. gratia praeueniens,seu excitans, illuminans , & inspirans, quam homo non sequitur, ut de innumeris, quibus predic uerunt Prophetae , Apostoli, & ipse Chri,is m nisestum est ex Sacaex.Gratia illa,gratia est,quia QMario diuina Intus gratis loquitur , illuminae, ae inspirat, & sine ista nemo bene operatur ; loquendo enim de vocatione ad fidem , dicit Ap itolus Rom. I . I . Quomodo eredent ei, quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante i &c. Igitur, sine praedicatione externa, cum excitati ne interna, quae ex diuina misericordia ei contui

y c ut in eo capite diximus non potest ho

mo credere: & sic de ali1s bonis operibus dice dum; quia sine praeueniente, seu excitante gratia, qua paratur voluntas a Domino, non potest via lum opus bonum fieri. a 33. At non seper istis pretictionibus,ac excitationis

omnis gratia diei potest sine

qua non .

Alia eratia l

sine quan6 admitti debet

397쪽

o9VSCVLVM TERTIUM. 379

tionibus sunt coniuncti effectus principales , ad quos eliciendos fiunt excitationes , ut de prς dicationibus Prophetarum , Apostolorum, &ipsius Chri iti patuit: ergo ista gratia , sine qua non potest fieri effectus , licet non semper fiat, de ii vim ipsitus; admittenda est, ut in citato cap q. dictum est abunde.

134. Dico 3. Gratia sine qua similis collatae

Adamo, eiusque voluntati commisse, per quam si volitisset perseuerasset in iustitia, & alia bona opera fecisset in sententia S. Augustini pro statu naturq lapsae , non datur sicut illa, sed alterius qualitatis , quae latiS non est, ut homo per eam bona opera faciat, aut perseueret in bonis. II s. Declaratur primo , & postea probabitur. Dicit S. Augustinus, quod Adam solus habuit tale gratia, ut si voluisset no peccasset,sed in bono perseuerasset, & haec erat me qua Adami: quia sine illa non poterat in bono perseuerare, & in arbitrio eius erat ea uti, quia Deus, quasi dependenter ab eius arbitrio eam dare paratus erat, sed post lapsum, nec ille, nec alij aliam similem habuerunt, nec habent, sed aliam sine qua homo non potest operari, id est sum cientem : hoc posito ex mente Angustinii 35. Prob. ex eodem, qui in lib. de conep.

Gratia , cap. II. & 1 a. totam hanc materiam declarare videtur, docens soli Adamo hoc genus gratiae datum nunc autem non dari vili homini. In cap. II. sic habet. Tale quiπὸ erat adiutoritim, quod desereret, cum vellet, o in quo permaneret sνellet, qao non fieret, Ni Nellet. Hac ess prima gyatia, qua data est primo Adam. Sed haec est potentior infecundo Adam . Prima est enim , qua sit, ut homo

Qualis gra

tia sine qua non adniat titur a S. Aug.

meus .

398쪽

Cur Manicum solo auxilio si

ne quo p terat, si vel Iet In I, ouo per se nexa

Quale adiutorium nuce R homini necessariti.

qua etiam sit, ut Nelit, o tantum Nelit, tantoque ardore diligat, Ni carnis voluntatem coutraria cov- cupiscentem, voluntas spiritus Nincat. Taue ergo dederut Deus homini bonam voluntatem ; dederat adiutorium, sine quo non posset in ea permanere, si vellet; dit autem vellet, in eius libero reliquit arbitrio : &post aliqua. Vt in bono permaneret, egebat adiutorio

grat/a me quo id omnivo non posset, oe accepit posse se vellet, scd no habuit velle, quod posset. osset pers tierare si Pellet , quod ut Nellet de libero descendit

arbitrio , qvηd tuηc ita liberum erat, ut beia xelle posset, oe male. in bomini ponlapsum tanto amplius datur per Christum , quibus Deus dare placuit; ut non solam adsit sive quo permavere non possumus etiam se velivrus, Nerum etiam tale, ct tantum, ut xelimus : R in cap. I 2. dicit. Vt ergo non acciperet hoc donum Dei, idest in bono perseuerantiam pridius homo, sed perseverare, et non perseuerare in eius relinquerelar arbitrio, tales vires habebat eius νο-luntas, qaa sue ulla fuerat in Bituta peccato , ct nihil ex seipsa conctipiscentialiter resistebat, ut digne tautae bonitati, γ beuc vivendi facilitati persetieraudi committeretur arbrtrium. Nunc Nero ρoReaquam est illa magna,peccati merito, ammissa libertas, etiam maioribus donis adiuuaorda remansit infirmitas. Ather hoc nec de ipsa perseuerantia boni voluit Deus Sactos fu os in viribus fuis, sed in ipso gloriari, qui ipsis non solum dat adiutorium , quale primo homini dedit sine quo no posui perseuerare si velint,sed in eis

etiam operatur Nelle , Pt quoniam non perseuera-btintus possint, is' velitit; perseuerandi eis possibilitas, voluntas diuinae gratia largitate douaturi & modum assignat. Tantum quippi Spiritu Sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint , quia sie volunt, idco sic voluης, quia Dena operatur , ut

399쪽

OPVSCVLVM TERTIUM. 38 I

I 37. Confirmatur ex eodem ibidem , ubi rationem assignat, cur Deus non eodem modo, quo in Adamo innocente , cum gratia sine qlia Πρων concurrat cum homine ad bene operandum , Nin bono perseuerandum, relinquens, seu committens libero eius arbitrio, ut ea utatur, si velit, inquiens . Norm sin tanta infirmitate vitae huius, i , qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportebat ipsis relinqueret str Nolun tas Ioa , ut in adiutorio Dei sive quo perseuerare non possent, mari rent .s vellent, nec Deus in eis operaretur, ut vellent, tuter tot, ac tantas tentationes iu-

mitate sua νolantas ipsa succumberet, oe ideo pcr- seuerare non possent; quia deficientes infirmitate, nec

Nellent, aut vo u ita vellent infirmitate Noluntatis, Vt posseut .d misericordiam Dei in naturam lapsam, ac infirmam commendans , ait. Subventum est igitur iusirmitati volantatis humanae , ut a diuinc gratia indeclinabiliter , O iusuperabiliter ageretur ideo quamuis infirma , non tamen deficeret, neque aduersitate aliqua vinceretur . Itafactum est, vi νο- irentas hominis iuualida , ct imbecilla in bono adhuc paruo perseueraret per virtutem Dei , cum volu

tas primi hominis fortis, sana in bono ampliore nou perseuerauerit: addens . Fortissimo quippὶ Adam vi dimisit, atque permist facere, quod νelletian firmis feruauit, ut ipso donante inuictissmὶ, quod bonum est vellent; cthoe deferere iuuictiswὸ uollent:

igitur sola gratia sino qua non , idestilla Adami

dimisia , seu ammissa voluntati humanae, ut ea utatur, si velit, sicut Adam, ex Augustino pro natura lapsa non est: admittenda, ut opus fiat, sed alia, sine qua non opus fieri non possit, nempe su D sicienS . CAP.

Modus operandi per

strati an .

400쪽

381 DE GRATIIS ACTUALIBUS, &c.

u eatio a

Gratia qua Aug.quq sie ratia qua ex August. admittεdasC A P V T V ΙΙ. fu detur, ρο qua sit gratia qua, seu auxilium quo opus bonum sit de Iacto. I 38. A Du. hoc esse aliud ex praecipuis huius

LIL materiae quaesitis a S. Augustino , sicut praecedens excitatum. Ad tollendam autem squi- uocationem eo quod Omnis gratia, seu Omn auxilium cum quo Opus bonum sit , dici potest auxilium quo sciendum, quod, ut in praecedenti capite dictum est , in sententia S. Augustini , gratia qua, seu auxilium quo dicitur, estque illa gratia , quae ita allicit, ac delectat, atque trahit voluntatem ad opus bonum faciendum , ut non solum det ei posse facere, sed faciat tufallibiliter facere ; & respectu voluntatis ex S. Augustino vi habet ut sessor ad equum . Haec est gratia quo , seu auxilium quo ἰ quae est etiam sne qua Opus bonum non fit ; quia ipsa facit, ut voluntas omniano ipsum opus bonum faciat, ad differentiam alterius gratis sine qua idest sufficientis, per quam homo potest, sed non facit: N hac gratia ait Augustinus indiget homo, ut opus bonum faciat, &ad iustificationem disponatur; & ut in iustitia accepta perseueret, tentationes graues superet, a que a malo abstineat. De hac ergo loquimur. I 39. Dico ergo . Iuxta sententiam S. Augu

stini Gratiae Doctoris admittenda est grati a

qua, silue auxilium 3uo, talis naturae , & qualitata S, ut non solum sine illa voluntas nec faciat, nee facere possit in actu opus bonum; sed ipsamet gratia operatur, ac facit, ut voluntas illud faciat, nisi ista adsit, non faciet.

SEARCH

MENU NAVIGATION