Opuscula tria De Deo quoad opera prædestinationis, reprobationis, et gratiae actualis, a Fr. Laurentio Brancato basilicae SS. 12. apostolorum S.R.E. presb. cardinali de lauraea bibliothecario, in commodum Tyronum S. Augustini doctrina studiosorum elu

발행: 1687년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

611쪽

quod post Christi aduentum , Gentiles non sunt excusabiles; quia licet eis non loquatur Christus immediate, locutus est per Discipulos , & nunc eis loquitur per Ecclesiam : eius verba sunt haec . Per Discipulos venit, ct per eos en locutus , sicut nunc facit. Nam per Ecclesiam suam venit ad Geu-tes , ct per Ecclesiam suam loquitur Gentibus . Ad Me enim pertinet quod ait, qui vos reeipit, me recipit , ct qui vos Dernit, me Demit ; An vultis , i quit ponotus , experimentum accipere eius, qui loquitur in me Christus λε91. Secundo mouet dissiciliorem quaestionem . Utrum hi , qui priusquam cisinus veniret in Ecclesia ad Gentes , ct priusquam Euangelium eius audirent, sine Dita huius praeuentι sunt , seu praeue niuntur,possint habere hane excusationem ' & respondet S. Doctor. Possunt planὸ : sed non ideo possum Fugere damnationem. Quieumque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribant, Rom. a. in quicum que tu lege peccauerunt, per legem iudicabuntar: &post multa inquit . Perire Deo dicitur quisquis ab Illa beatitudine, quam dat Sanctis suis, per suppi

cium semiratur , tanta autem e uppliciorum,quan ta en diuersitas peccatorum. Quae quomodo se habeant , allias iudieat sapientia diuinata, qudmcon iectura scrutatur , aut effatur tammae &concludit. Isti cerad ad quos venit,et quibus locutus est Chrinus, non habent de magno infidelitat s peceato illam excusatio em, qua posu dicere,non fidimus,non audis mus. Sive non aeceptaretur ina exeusatio ab illo , ea ius inseratabilia sunt iudicia; siue acceptaretur; σδε non νι ab omni damnatione liberoentur, cerr , ut aliquanto leuius damnarentur. Sic S.Doctor.

6sa. At quoniam dissicile videtur quomodo possent infideles peccare peccato infidelitatis in

Gentiles

non sunt excusabi Iea, re qua Igno an is

ex Ausus . sed mitius

612쪽

saltim per

fimam est necessaria

christi e .gnitio ad

dum peccatum in K.

Christum , in eum non credendo , si eum non via derunt immediate, vel mediate per alios loquentem , cum ad eos illiuS pro dicatores non acces erint i S. Augustinus ingeniose conatur hoc declarare in tractatu sequenti, scilicet so. in Euanget. Ioannis , quod scilicet sicut potest quis cognosci per famam, & cum hac cognitione potest laudari , vel vituperari, ita, cum fama de Christo , eiusque doctrina permundum uniuersum sit diffisa, si ab aliquibus non creditur, sed potius irridetur , aut blasphematur , iniqui isti , non credentes , sed blasphemantes , excusationem non habent de infidelitate; quia poterant inquirere de veritate Christi , illis per famam noti. Itaque aliqua notitia de Christi fide est necessaria, saltim

per famam, ut incurratur peccatum infidelitatis ,& non adiit ex calationi locus. Quod autem infideles excusationem non habeant de peccato infidelitatis allegando ignorantiam , praeter ea quae adducta sunt in C pite praecedenti contra eiu simodi allegationem ignorantiae, ex alijs aut horibus sic probatur. S. Ioann. Chrisost. homil. 7. in I nuem , inquit . ILluminat omnem bomzne venientem in hunc muudum equonam pacto tot homines sine lumine permanenti neque enim omnes homines christum cognoscunt; quomodo ergo illuminat omnem hominem p Et respon

det: Illuminat profecto quantam in iam eu. Si qui

autem spontὸ sua mentis oeulis connitientibus ad huius lucis radios dirigere noluerint', non ex luminis natura in tenebris perniterunt ; sed malitia sua sponte tanto se dono iudignos reddiderunt. 94. Plura S. Augustini, ac S. Prosperi in pr cedenti Capite adduximus loca ad probandum , quod omnes infideles adulti habent gratia sussi-

613쪽

su incientem , qua possint in Deum credere : e go haec eadem probant, quod excusationem non habent, si non credunt, remanentes in infidelitate r explicite autem id dicit consequenter ad hec S.Augustinus in lib. 2 at. oe Grai. cap. 67. ubi postquam multa dixit de modis,quibus Deus omnes vocat ad fidem,concludit. Tibi non depu-I tatiar ad culpam, quod inuitus ignoras ; sed quod v gligis quarere, quod ignoras: neque illud, quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem fanare eontemnis : Ergo duo dicit, ut in praecedenti Capite ; & quod omnes possunt Dei cognitionem habere, quia omnes aliquo modo illuminantur ad minus ad inuuirendum locum, in quo haberLpossit talis notitia, quod illi non faciunt, &propterea culpabiles sunt, & nullatenus excusabiles: alterum , quod dicit, est, quod si quis inui

tus ignoraret, idest inuincibiliter si daretur iste casus hic homo non haberet hoc infidelitatis

peccatum. An autem dari possit casus iste, non disputos 49 3. Sed magna,& iure merito hic oritur di iasicultas . Supposito namque, quod, ut hic innutitur , & in pricedenti Capite probatum est, quod omnes infideles habeant gratiam se ficientem ad

posse credere, aliquam nempe illuminationem is,

ac inspirationem, vel medio praedicante, alioue loquente de fide Christi, vel sine praedicante, immediate a Deo excitante illam dubitationem in mente, saltem ad inquirendum veritatem istam fidei, cum isti sic illuminati non habeant adi torium quo credant praedicanti, vel quo moueantur, vel ad inquirendum, vel ad orandum Deum, ut eis veritatem ostendat, vel faciat inueni ;

quod auxilium secundum Sanctum Augustinum,. F f sh a ne

vis1 is tra .dis De NNuncat ad fidem s

iter non peccaret.

Dissieulta magna solis

uenda.

614쪽

Haee diffiis

ij eiendo gratiam sufficiente.

1;6 DE GRATIIS ACTUALIBUS, &c.

necessarium est, ut homo opere tur, quia est esticax, sed a Deo dependens; quod quidem infideles non habent, quia si haberent, facerent; quomodo inquam potest eis imputari, si non faciant, si deest illis quod est necessarium , ut faciant; &a se non possunt habere hoc quo faciant. Respondetur, hanc difficultatem no vrgere solum pro infidelibus, sed pro omnibus , etiam fidelibus , tam iustis, quam peccatoribuS , qui urgente aliquo praecepto habent gratiam sufficientem , qua possint implere , & aliquando non implent, eo quod careant adiutorio essicaci, quod si haberent, certe implerent. Nihilominus ad utramque resi, Ondendum est cum Sacra Scriptura , S. Augustino , & alijs Patribus sic Vrgente praecepto credendi, v. g. respectu infidelium, idest posito, quod mediante praedicatore , vel Deo immediate excitante, ac inspirante , Vt infidelis credat, vel inquirat locum, aut personam, perquam possit edoceri de veritate Religionis his enim modis illuminat, & inspirat tunc accidere potest , ut infidelis ille , vel credat, si audiens praedicantem illuminatur; aut se accingat ad inueniendam personam, a qua edoceatur, vel oret Deum, ut faciat inuenire , si ad hoc illuminatur; & in his casibus habet, nedum gratiam lassicientem, qua possit facere, sed etiam esticacem, quae facit facere . Si vero infidelis ad alterutrum faciendum illuminatus, ac inspiratus re-ucit, seu respuit illuminationem,per actum istum reiectionis talis illuminationis peccat in causa ,& ex infideli negativo, sicut erat ante illuminationem ob ignorantiam , fit infidelis positivus, quia rei; cit fidem , dum nou νvit eam inteligere , ut be e agat. Sic pariter accidit in homine fideli,

615쪽

Ιi, si ae peccatore in ordine ad poenitentiam , ac Praeceptorum obseruantiam ; siue in homine iusso ita Ordine ad obseruanda praecepta: uterquienim habet sussicientem gratiam, qua potest im- plere praecepta, ad quq habet illuminatione, ac inspirationem: si adimplent, ac exequuntur; pritersuincientem, habent istam emcacem , quae facit facere : si vero reliciunt,ac respuunt, non curan tes de illuminatione, ac inspiratione, a propriis concupiscenti; s abstra fit,& illecti, carent efficaci adiutorio, non implent praeceptum , & peccant hoc ergo , tam his , quam illis imputatur, quod propria voluntate gratiam sussicientem abiecerunt, ac respuerunt. Ita prorsus docet S. Prosper in lib. I. de vocatione Gentium eap. 18. Manifessum est inquit) quod diuersis , atque innumeris modis omnes homines vult Deus saluos fieri : sed qui veniunt, Dei auxilio dirigunturii qui non veniunt sua pertinacia reluctautur: & in eap. 26. dixerat. Quae opitulatio, idest gratie , per innumeros modos, uera occultos, siue manifestos omnibus adhibetur; ct quod a multis refutatur , ipsorum est nequitia ; quod autem a multis sustinetur; σ gratia eli diuina, oe πο-luntatis humanae . Resistentia igitur, respuentia, seu rehcientia illuminationis, quae pervicacia , seu pertinacia etiam dicitur, a sola voluntate hominis infidelis prouenit,eiq; imputatur;& ut alias vidimus in Sacra Scriptura sepe hsc resistentia improperatur infidelibus, ut Prou. I. Quia vocavi, O renuistis, dec. Christus ipse Matth. 23. ait. Quoties volui vos congregare, quemadmodum Gallisa congregat pullos suos sub alas, ct noluissis. Ast. 7. Stephanus prsdicans Christum , persecutionem patiens , & lapidationem, sic Iudeis improperat. Dura ceruice, vos semper Spiritui Sancto

Reiectio gratiς su fieientis est

S. Prosper. Ηte resitaeentia improperatur infidelibus in S. Seri

616쪽

Quaesitum inscrutabi-Ieis .

cto remitis: sicut Patres vestri, ita ct vos. Act.

I 3. Paulus ait, quia non recipitis verbum Dei, conis uertimur ad Gentes: & hoc est peccatum graueo , quod Paulus a. Timol. 3.3. imputat ijs , qui re

sistunt veritati fidei ; & hoc imputat Maleficis

Pharaonis videntibus miracula evidentia,quae ab eo patrabantur, inquiens ; Quemadmodum Iamnes , oe Mambres restiterunt Mos ; ita O bi rem stunt veritast, homines corrupti mente, reprobi circa fidem,Scc.

7. Sibi ergo imputent infideles, immo &

alia omnes, si rei cientes illuminationes, seu evicitationes ad fidem, seu ad aliud opus prςcepti , aliud adiutorium diuiniumquo credant, aut Prἴ-ceptum impleant, non obtinent: reijcientia, seu resistentia namque illa ab ipsis prouenit. 498. Si vero quaeras, cur Deus non impeditreis cientiam , seu resistentiam illam, vel suspendendo concursum suum ad actum illum resiste di, vel dando essicax adiutorium ad consentiendum , responderem , & cum Augustino, &iinsomet Apostolo Paulo Rom.9. O homo tu quis es, qui respondeas Deo e & cap. II. asis eun it sensum Domini, aut quis consiliarias eius fuit ζ de ibiadem . O altitudo diuitiarum, Oc. quam incomprae

bensibilia Dut iudicia eius , o investigabiles viae eius t Qui autem responderet, Quia permittit

Deus, ut illi utantur libero suo arbitrio , cum quo creati sunt, adhuc bene diceret, quia sic est. Nam Ecclesiastici I s. I . habetur. Deus ab inntio constituit hominem,σ reliquit eum in manu comyiij μι: adiecit modata, pracepta sua. Si volueris mandata seruare, confervabunt M. Apposuit tibi aquam, in ignem: ad quod volueris porri mauum tuam: inseruit ergo,iaedum ad aliquid,sed ad multum. Si

617쪽

99. Si tandem instares , cur Deus aliquos impedit, ne resistant, vel suspendendo concumsu in circa actum resistentiq , vel conserendo auxilium emcax, quod facit consentire ; alios vero non sic tractat, sed sinit eos resistere, non suspendens concursum ad resistentiam , aut non dans auxilium emcax,quod facit consentire ' Responderem, sicut supra. Nemo eognoscis sensum Domini ; nemo eonsiliarius eius fuit i ineompraehensibilia sunt iudicia eius: & ulterius adderem cum eisdem Aligustino, & Paulo , Deus non est pe onmum a reptor . In Deo nulla est iniquitas: & tandem, Deus temini debet. Nam ex Rom. II. in fine. Quis mior dedit illi, O retribuetur ei. Quoniam ex imo,r per imum, oe in ino funt omnia . Capti tremusrgo intellectum nostrum in obsequium diuinaeirouidentiae, iustitiae , ac inisericordie: ct no ἱrutemur in profundo, nὶ labamur in profundum, ait

. Augustinus.

oo. Dico a. Infideles non baptizati . prster,eccatum infidelitatis subiacent ali)s peccatis , lue contra legem naturq committi possunt.

OI. Prob. ex Rom. 2. Gentes , qua lege

ou habent, naturaliter ea, qua legis sunt faciuηt :iusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex , qui fitendunt opus legis scriptam in cordibus suis , tectiatorium reddente illis conscientia ipsorum, O inter cogitationum inuicem areusantium, aut etιam demdentium in die, cum iudicabit Deus occultabo mi-um, lec. Interi. naturaliter , quae est Origenis, diit, ratione naturali illuminati discemunt facienda,r vitanda, quod faceret lex. Interi . testimonium Gente illis conjicientia, dicit, non solummodo comientia operatur, sed etiam cogitationum malarum, ' bonarum, &c. Ista ergo omnia Gentilium ope-

' niolesta in humilia responsio.

Inside Ies lalias subia. lcent peccatis.

618쪽

Ab initio mundi , le

soci DE GRATIIS ACTUALIBUS,&c. ea in die iudicii a Christo iudicabuntur ; nant ,

prosequitur Apostolus , cum iudicabit Deus occulta hominum fecundum Euangelium meum per Iesumcisinum, Interi. dicit, quia Pater omne iudiciviet,

dedit filio.

3oa. Confirmatur: Omnia opera , quae fiunt contra legem naturae sunt peccata: Ergo. Antec. prob. nam peccatum ect dictum, factum, aut concu. pitum contra legem Dei seruam . Lex autem naturae est lex aeterna Dei indita cordibus omnium

hominum; ait enim David Propheta piat. q. Signatum est super nos inmev vultus tat Domine: ideoque ad differentiam legis posititiae , ignorantia legis naturae non excusat a peccato r alioqui arta, melioris conditionis essent Gentiles, quam fideles, qui de peccatis contra legem nature patratis iudicabuntur. Immo sequeretur, quod homines omnes, qui ab initio mundi extiterunt usque ad Moisem, per quem Deus pro Hebriis dedit Legem scriptam non peccassent: Adde, quod neque post legem illam Gentiles peccassent; quia lex illa non fuit eis intimata; & alia positiva non extabat, & sic , si neque lege naturq obligabantur, non peccabant; cuius oppositum in Sacro Textu legimus , a Caino incipientes; & prosequentes de alijs fere omnibus hominibus tempori

Noe; nam Genesis 6. .habetur . Videns autem Deus, quod multa malitia hominum esset in terrais, ct cuncta cogitatio eordis intenta esset ad malam omni tempore , pae nituit eum , quod hominem fecisset tu terra; oe tactus dolore cordis intrinseeus ; delebo inquit bominem, quem creaui a faeie teme. Glosa Lyrani, quq literatis est, declarans hominum illorum peccata, in versu praecedente, Viri famose, dicit, scilicet malae famae, qBia raptores lu-

619쪽

ΟΡVSCVLVM TERTIUM . cor

iosi. in V. videns quod multa malitia, dicit, quantum ad multitudinem vitiorum . V. evncta cogitatio, dicit, ex quo patet, quod peccabant, non ex pasο- ne tantum, sed ex certa malitia. V. omni tempore, dicit , quoad eontinuationem peccatorum suorum . Sceleratissimi ergo homines illi erant,& licet an e diluuium non essent Idola , quae, ut alibi dixi-nus,caeperunt multo post, scilicet tepore Nini;aia tamen peccata vigebant; propter quae, excep- is octo animabus, omnes deleti simi. Immo Pe-erius existimat omnes homines,exceptis paruulis, iiisse tunc in Inserno demersos; at S.Hieronymus:xistimat, aliquos iustos adfuisse, & saluatos esse, tuod ex epistola prima Petri cap. 3. I9. comproba- ur. Quidquid autem sit de hoc; certum de fide labetur, quod homines cuiuscumque temporis ,1ut Nationis non habentes legem scriptam , seu positivam, potuerunt peccare , & de facto pecca-

unt contra legem naturae operantes . An vero

Gentiles praeter peccata contra legem naturae , idolatriae, ac Infidelitatis positiuae committant alia peccata contra fidem inter se distincta , v. g. regantes Trinitatem Personarum, aeternitatem s ei, infinitatem, immensitatem, vel aliud simile γraedicatum, vel attrigutum Dei,ut opera redem-γtionis in Christo, aliudue , quod Catholici cre-lunt ex reuelatis in utroque Testamento , Curio J: .cima..tim quidem esset inquirere, sed nullius utilitatis , non utile.

teque pro Gentilibus; ipsi enim, dum ad fidem

eniunt, per baptismum omnium peccatorum ,btinent remissionem ; ideoque nihil refert stir luot peccatorum species in Gentilitate commise-int. Si vero in Gentilitate decesserint, Deus iu-ias Iu dex, qui reηes omnium frutatur, ct cor is ,γro quantitate, & qualitate delictorum, iusta illis

620쪽

Anthoris sententia circa alia

infidelium

peccata .

Haeretie multis peciscatis subiacenta

Tenentut ruare t atam legem

Christian

6o, DE GRATIIS ACTU AMBUS, Zec. inseret supplicia. Existimo tamen, quod Plura contra fidei obiecta possunt infidelitatis peccata

patrarer contra ea namque obiecta, quorum n litiam aliquam habuerunt, vel habere potuerunt, sed neglexerunt ; non vero contra ea, quae inui

cibiliter ignorauerunt: Apostolus enim Rom. 1. clarer dicit, quod notum est Dei, manifestum est in inlisi Deus enim illis manifestauit, inuisibilia enim illius a creatura mundi per ea quaefacta sunt intellectaeospiciuntur, sempiterna quoque eius virtus, ct diui- 'nitus taut sint inexcusabiles . Circa ista ergo, quae cognoscere positat, atque credere, & nolunt, exbstimo, quod diuersa possunt peccata infidelitatis committere . Sed de his haerenus. so3. Dico 3. Infideles baptizati, seu Haeretici, praeter peccatum principale suae infidelitatis,

cauere tenentur , non solum omnia peccata coiI

tra legem naturae , sed etiam alia omnia,quq possent Catholici committere contra legem positi-uam diuinam , & Ecclesiasticam , ct si contra eas faciunt, de facto committunt, supposita tamen aliqua earum legum notitia ἱ 3c remota ignorantia inuincibili , cum qua numquam stat pecca

so . Prob. primo . Naeretici subduntur toti legi Christianae , quae includit legem nature,diuinam positivam, & Ecclesiasticam: ergo omnia

peccata contra eam cauere tenentur ideoque eam, vel totam, vel secundum aliquam partem transgredientes, peccant. Anteced. prob. I. Christi s nus tenetur Obseruare legem Euangelicam,& traditiones Ecclesiae: ex concit. Tridsess 6.can. 9.σj fess. 7. de Baptismo ean. 7. o 8. Haereticus autem est Christianus: ergo . a. Baptizati tenentur relinquere ritus omnium aliarum Sectarum,& sequi

SEARCH

MENU NAVIGATION