Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

98 DE VITA PEIRE IIVo6. cum tamen nihil aliud a Petreschio accipere voluerit, Juam aereum nummum Ioannis illius, qui Theo-osij , ac Placidij Valentiniani temporibus arripuit Imperium. Quo loco venit in mentem , aduexisse illum ex Flandria numismata Gallorum Regum, exprima quidem stirpe quadraginta aurea, praeter varia argentea; & ex secunda quinquaginta argentea, praeter Vnum aureum Ludovici Pij, quod aestimabat maximi, quoniam non modo rarissimum, sed etiam parum aberat, quin singulare arbitraretur. Instabatrum tempus, quo perhibebatur celebreis fore caeremonias ad Fontem bellaqueum , in Delphini Principis, hoc est Regis Franciae Primogeniti, baptismo. Videlicet illius sponsor dicebatur Pontifex Summus, ac nomine Pontificis Masseus Barberinus Nuncius.

Q obrem sub Augusti finem discessit ex Belgio,

ac satis tempori adueniens solemni pompae interfuit, quae peracta est die mensis sequentis vigesima quarta. Renuntiatum interea est obiisse domi Nouercani, expectarique eius riditum variis rebus componendis. Q circa amicis qua coram, qua per literas salutatis, regressus in Prouinciam est sub initium alterius mentis. Domi exceptus non abnuit consilium, .

quod Pater, Fraterque potissimum sumpserant nam Patruus nonnihil repugnarat) coemendi ipsam Rian-th Baroniam, cuius quia Valaucium erat subclientelare praedium, idcirco fuerat litigiorum bene multorum seminarium. Heinc ipsemet curam assumpsidpaciscendi, contrahendique cum Ludovico Grollaro Medullione' Marcitione Brissiaci, eamque ob caus-

102쪽

LIBER SECvFDVs. 99sam in Delphinatum versus illum profectus est, re- 16o7. diit ue confecta re, sub initium sequentis anni, quisiit talutis millesimus sexcentesimus septimus. Cum rediit, multis quidem rebus praeclaris incubuit, sed nulli iucundius, quam procurandae multiplici vestigiorum urbis, portusque Carthaginiensis descriptioni. Nimirum non alia ratione summos Auctores intelligi, conciliarsque posse putauit; cogitauitque ea re gratificari Casaubono, qui m de Portus praesertim situ , formaque disseruer l, neque illius tamen dubiis nouerat esse factum satis. Scripsit praeterea copiose ad Alardum Compendiensem Canonicum circa rem monetariam , c inter caetera, de

usu Aurei Solidi in Gallia ad tertiae usque Stirpis initium , ostendendo viginti duos huiuscemodi solidos pependisse integram libram tametsi quam vocant monetalem libram ex viginti solum constaret ac demonstrando Solidum non semper pro duodecim tantum denariis argenteis oblocatum fuisse, sed nonnunquam pro pluribus, etiam ad usque quadraginta. Invasit illum interea morbus oculorum molestissimus, a quo medio vere vix fuit liberatus. Coepit tunc illum Patruus vehementer exstimulare, Ut sese ad adipiscendum destinatam pridem Senatoriam dignitatem compararet. ingrauescebat enim valetudo, infestabantque maxime articulorum dolores, quibus leniendis statuerat ad balnea nostra Diniens a ante aestatem accedere : sed timens ne quid forte sibi humanitus contingeret, constituerat simul ex urbe non ante decedere, quam Nepsetem coopta-

103쪽

roo DE VITA PEi R Esi Iliso'. tum inter senatores vidisset. Et nectebat is quidem semper quam gratiose poterat, moras; sed ipsum die quadam , tacito consilio , deduxit ad Varium, ut iuberetur illius ore sese necessario examini subiicere, Senatuique aggregare. Tum ratus Petreskius nihil amplius cunctandum , postulauit solum octi-

duum , ut rem maturius aggrederetur. Medius erat Iunius, immittebatque anniuersarium, primestreque

Curiae Partamenti iustitium t quocirca festinandum fuit, cum examinari, approbarique , nisi pro Comitiis curiatis, non postet. Itaque paratus accessit, seseque probauit conuocatis Clas libus ad vi. Kalendas Quintileis. Proposita ipsi Lex fuerat ex sexto libro Codicis, qua Gordianus sanxit ab eo, qui neque legatum , neque fidei- commissum , neque haereditatem , vel mortis caussa donationem accepit, nihil posse per fideicommissum relinqui. Eam porro cum exponeret, oblitus non fuit, quod a Valerio, &Sallustio de Scipionis .ssimiliani facinore proditum est, qui a Masinissa Numidiae Rege sibi coniunctissimo totius Regni haeres testamento nuncupatus , enixe que rogatus, ut ipsum inter quinquaginta quatuor suhemites filios aequaliter hercisceretur, egregie adeo id praestitit, ut ne minimam quidem rem sibi retinendam putarit. Non item oblitus quod Aristoteles in Politicis detestatus est tam Carthaginiensium , quam Locrensium instituta, quorum alij patrimonia aequalia habebant, alij quae

habebant, vendere non poterant, ut antiquae nar-

reditates penes semilia4 diutius starent , quoniam,

104쪽

ues in tes tam in expectandis, quam in possidendis patrimoniis forent. Caetera mitto , ut attingam qua praesertim re admirationem sui crearit. Nempe tametsi quod ad theoriam, quaestionesque Iuris speetaret , existimatus fuerat paratissimus adfuturus; quod attinebat tamen ad usum, iudiciorumque mulas , creditus non fuerat perinde instructus. Sed nimirum neque Parisiis, neque Aquis-Sextiis, o cassionem ullam praetermiserat sciscitandi pragmatiacosi, cognitoresque, & structores litium , ac reducendi in commentarios quicquid aut ex ipsorum ore, aut ex inspectis instrumentis, saccularibusque copiis didicisset. Profecerat etiam consilio , exemploque optimi , consultissimique Senatoris Antonij Thoro- nij, dictionem nullam in toto formulario iure intactam relinqvcns, cuius notationem , caussamque non nosset, ut usum melius eliceret, animoque infigeret. Vt paucis expediam , mirus flait applausus,

mirumque elogium, quo fuit denique Patribus conscriptus. Inardescebat deinde Patruus dessiderio veniendi Diniam, sed obstitit increscens morbus, inualescensque Solis feruor: proxima quippe erat tem pestas dierum Canicularium , per quos ab Vsurpandis balneis , thermissique mos est abstinere. Auebat

etiam Petreskius una cum Patruo accedere ; tum Vt obsequio continentem gratitudinem testaretur, tum

Vt hanc partem Prouinciae nondum sibi visam lustraret ; tum ut Baronem Flayosceum interuiseret, qui

ducta in uxorem filia unica Guillelmi Falconij Di-

105쪽

1oi DE VITA PEIREsKIIrreo . niensis Prosenescalli,apud socerum Morabatur. Ab nuit tamen id Patruus , seu ne absisteret aisre dicundo in Classe per ferias stativas delecta; seu ne dis. cederet a Uario , qui illum abs se abesse aegre eati batur : seu ne curam dimitteret, qua rogatus ruerat praeesse Cayero pictori in obducendis laqueatae Auditorii Palatini contabulationi Gallorum Regum Iconibus. Ipse nimirum solus par fuit suppeditare maximam quandam germanarum iconum seriem, quam ex numismatis, sigillis, sepulcris, vitris, aliis. que, huiusmodi monumentis deduxerat: meminI-que, cum veram faciem Hugonis Capeti diu desiderasset, dixisse non semel habere se gratiam optimo viro Augusto Galandio, quod illam ab eo obtinuist sit, ectypo sigilli expressam. Discessit ergo Patruus sine eo, poli Caniculareis exactos. Enimuerὀ Varius

rem gratam utrique facturus, consstituit per Septem-brim mensem una aduenire , adducereque Petres-hium, ut una Patruum inuiserent, Unaque regionem

spectarent. Et nonnulla quidem obseruanda illis occurrerunt antiquitatis vestigia : sed nihil mirabilivivisum nostratibus Thermis,in crypta subrupea, quam aquae calentis praetercurrens alveolus sic feruefacit, ut lenissime sudorem educens, mire conferat pituitosis, frigidisque humoribus; idque praesertim ubi illi dispositi prius ad exsolutionem fuerint Balneo quodam, Virtutum dicto, ob singularem energiam, nitrabit eisque , & desperatas aliis remediis curationes. Optabant porro illi quidem praeterea spectare Serpentes, ex obuersa Austro, ac praecelsa rupe , ad

106쪽

MBER SECUNDUs. IO cuius radicem sunt Thermae , Balneaque deciduos,& maxime quidem quia innoxij, expertesque Veneni sunt: vertam illi non decidunt, nisi Maio, ac Iunio, & fere quidem copulati, dum prurientes varie discurrunt, eque rimis in rimas subeuntes ad praecipitium non attendunt. Faciam heic forte rem non ingratam hominibus nostris, si duo quaedam commemoraro , quae edisserentem Petreshium audierunt. Unum apud Petrum Trichaudum, San-Mam tinium Inquisitoriae classis Praesidem, qui solitus Diniae per aestatem degere, illum cum Vario domo excepit. Cum enim caussa exquireretur caloris aquarum Thermalium , & Guillelmus Alamandius doctus Medicus esse diceret non actu , sed potentia ignem a excepit ipse debere potius esse ignem actu ardentem in cauernis illis subterraneis, 'quae exinde incalescentes aquam praeterfluentem feruefacerent; neque enim seu bitumen, seu sulphur, seu aliam materiam potentia sollim calidam excalefacere aquam seu traiectam , seu infusam, etiam vitriolo, halinitro , aliisque huiusmodi mineralibus turgescentem. Adiecit fumos, seu vapores ex aquis the marum in fissuras rupium subeunteis ita Serpenteis assicere, ut veneni generationem seu impediant, seu corrigant; eadem ratione, qua in Ponto idem facit

usus absinthij, ex Plinio. Si Plinius quidem, cum aliunde non improbet venenum serpentum in felle esse', & serpentes congressuri dicantur fel euomere; mirum non videri , ii quo tempore Serpentes isti

coeunt, deciduntque , veneno careant. Alterum,16Ο7.

107쪽

Io UITA PEIRE III 6o'. apud Antonium de Bononia Episcopum . qui sequenti die utrumque , ac etiam Tricnaudum conuiuio excepit. Cum enim ex ostensis sibi a Flayosceo' in duobus sacellis maioris Ecclesiae tam Porcelletanis, quam Villanouanis insignibus, edisseruisset tem pora , quibus Praelatos optimos ex iis familiis habuimus ε, incidit sermo de tempore , deque titulis, quibus Auenio, Comitatusque Uenascinus ad Pontificem Maximum peruenit. Cumque alij nihil scirent aliud, quam factam a Ioanna Regina Clementi sexto venditionem, anno supra millesimaum trecentesimo quadragesimo octavo, ac die nona Iunij, pretio Florenorum octogies mille ; retexuit ipse totam historiam ab anno usque ducentesimo nono, quo Raymondus tertius Tolosatum Comes haereseos Albigensium fautor , & Legati interfecti auctor creditus, fuit ab Innocentio tertio iterum excommunicatus. Inde enim coepit ditione spoliari, ac post annos nouem decim transactio Parisiis sic

fuit inita , ut Alfonso illius filio sola urbs Tolosa,

cum paucis adiacentibus cesserit; caetera vltra Rhodanum loca ad Regem attinuerint ; quae citra vero possidebantur, ad Pontificem spectarint. Cum homines autem eius ce regionis non satis lubentes id ferrent, quod Romam passim prouocarentur, ac

ideo Alfonsi partibus fauerent, Bonifacius quidem

octauus prouocationes illas rςmisit, Clemens vero quintus, ut amplius demercretur animos, etiam sedere illeic voluit ; de cum, post Ioannem vigesimuin secundum , Clemens Sextus Pontifex foret,

facta

108쪽

facta est venditio eorum iurium, quae comitis Pro- 16O7. uinciae erant, a partitione usque facta inter Raymondum Berengarium Comitem Prouinciae, & Ataphonsum Comitem Tolosae , anno supra millesimum centesimo vigesimo quinto. Et haec ille quiadem, pluraque disseruit, ac denuo comitatus est Varium triduo post redeuntem. Patruus postea, ut restitutam valetudinem tueretur, &ut tranquillius d geret quicquid aeui supererat, non Aquas- Sextias, Ied Belgenterium, dum regrederetur, contendit. Occurrerat illi Pcireshius, ac non modo deduxerat, sed lateri etiam eius adhaerere, neque a praestandis obsequiis recedere statuerat: verum non tulit Patruus, Voluitque ut potius rediret Aquas-Sextias propter

Remigalia, quibus fit Curiae instauratio. Rediit ergo Petreshius, ac tanto minus poenituit, quanto audire licuit Varium sua illa oris suauitate de Lite, da concordia, deque amore Iustitiae, Magistratuumque perorantem. Deinceps vero ita coepit suo defungi ossicio , ut desiderari nihil posset. Tametsi enim Varius, cum pensa curialia distribueret, nollet initio inspectorem multarum litium designare ; quarumtamen paucarum curam illi commissam voluit, eas ipse ita solitus fuit otiose, acute que , & per omneis

numeros , ac momenta iuris perpendere, ut confectis instrumentorum enucleatissimis breuiariis, cxplanatissime deinde, & summa cum fide ad Curiam

referret. Cum vero alio expositore ferenda erat sententia, mire laetabatur, si tempus ad deliberandum daretur, aut controuersiae commentarios praehabe

109쪽

1oc DE VITA PEIREώΚIIaco ret a partibus; pudebat enim , nisi foret communiendo sustragio instructissimus, calculum conferre. Rursus autem, quoniam persaepe ob litium anfractius animo pendebat, conuenire solitus erat memoratum. Thoronium, qui scrupulos eximeret, nec dubitabat etiam Vario grauiores caussas proponere , qui ob

eximiam grauissimi, sanissimique iudicij peripicuitatem eas illustraret. Agebat vero id praesertim in Vespertino colloquio: iam tum enim Varius singulis noctibus aduocabat illum in frugalem coenam , Ut sermones conserere, sepositis arbitris, posset. Caeterum, quia nescius erat tempus frustra conterere, jd circo satis supererat, ut bonas arteis excoleret, &cum doctis viris tueretur commercium. Inter caetera, procurauit exquisitam fieri anatomiam magnae cuiusdam Testudinis longitudine nempe cubitali in quam e Martigio mari eductam pisciculis nutricrat, amensibus circiter tribus. Cum singularia vero multa in ea dissectione obseruata fuerint, tum illa non postrema , Quod omoplatae anteriorem , non posteriorem habuerint situm. Q d arteria aspera ruerit longitudinis semicubitalis, diuisaque in treis ramos, tribus a pulmone procul digitis, ac ramulos quosdam ad renes, &vesicam Vsque producens. Quὀd eadem annulos habuerit omnino, siue Undequaque etiam versus oesophagum in perfectos, & cartilagineos , larinxque epiglottide destituta constiterit. Quὀd non ex sola vena porta venarum distribu tio in interanea fuerit, sed surimae etiam ex reliqua caua hepatis parte prodierint l, ex eademque parte

110쪽

cholidochus porus processerit geminus in dodeca- I6o7.da'lon intiuinum. Q d nulla distinctio gracilium , crassorumque intestinorum , nulla caeci dicti appendicula, nullus item lien , nullus adeps circum- uestiens cor tametsi id aquae pericardio concluta innatauerit) & id genus nonnulla alia. Detexit aliunde non longe ab urbe insignem quandam copiam

non humanorum modo ossium naturae factorum lapideae, sed variorum etiam animalculorum , itemque

stirpium, foliorum, fiorum, similiumque huiusmodi: quam confestim distribuit per uniuersam pene Europam. Adiecit autem tessellas quasdam , seu lapides Rhomboidaleis , tum rubeos, tum crystallinos videlicet ipsius talchi, seu specularis lapidis specieὶ

ex Riantiensi agro es tas, eaque in re mirabileis, quod dum exsoluuntur in minutiores particulaS, particulae quaeque tuentur rhomboidalem illam figuram. Quin- etiam mittens Parisios, adiectam voluit congeriem diuersissimam conchyliorum, & piscium, qui monstrosa forma in mari Mediterraneo visun tur : itecmque pellem fetis marini, & innumera alia, quae destinauit praesertim ad pictorem celebrem Danielem Monsterium, a quo expectabat icones Varij , Thuani, Casauboni, atque Matherbij. In Italiam cum mitteret , nominatim vero ad Gualdum , accepit magno suo dolore obiisse Baro

nium , deque lamentabili casu ad Flayosceum , de alios scripui. Clim vero in Bolgium , condoluit Villerio ob iacturam ab ipso factam Hadrianei numismatis, in cuius auersa parte ex Villerij quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION