Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

16o . tris containi veluti defigitur, quanto ipsum est mollius, ac tenerius. Memini vero id conlirmatum me

morabili quodam facto, quod ipsi fando accepimus;

Muliere nempe grauida in oppido huius Prouinciae Cipperiis dicto, ante annos circiter sexaginta , pugione confossa , eductum fuisse ex ea Embryonem cum totidem notis livescentibus, & ad easdem parteis conspicuis, in quibus mater fuerat percussa. d autem, dum illae fructuum species, cerasa, fraga , aliaque rubescunt, impressi quoque characteres uiuidiore rubore sint, caussam dici posse assectionem aeris secundum eandem tempestatem similibus spiritibus concitandis idoneam , ut dum viti- bus florescentibus vinum in doliis commouetur ; sed non est quorsum ea de re uberitis quidpiam heic proferatur. Repeto potius Petreskium balneorum usu conualuisse sanguine puta temperato, perspirabilique facto corpore in ac magno fuisse leuamento, quod iucundissimam interea familiaritatem duplicem parauit. Altera fuit cum nobili Francisco Villanouano Flayosci Barone , & Marchionis Transiij germano, qui linguae Graecae, omnigenaeque historiae callentissimus, quicquid pene crat in tota Prouincia monumentorum vetustatis perspectum ad unguem habebat. Altera cum celebri viro Francisco Malherbio , qui deinceps habitus fuit Gallicae

linguae arbiter , & Poeseos facile princeps. Inuisebat enim uterque; dc cum priorem quidem ipsit patria communis, ac studium earundem rerum' conciliasset, posteriorem illi quaesiuit commendatio Va-

82쪽

rh, claruinque in Prouincia nomen, ex quo tempo- 16o re fuerat memorato magno Franciae Priori a Secretis. Heinc proinde coepit Petreskius Matherbij poemata cognoscere, suspicere, apud exteros commen-

. dare. Siquidem cum mense Septembri illa memorabilis Ostendae obsidio exitum habuisset, pulchraque illa carmina, Area Parua ducum, &c. fuissent Gallicis versibus non modo a Vario, sed a Matherbio etiam expressa , misit illicd cum ad alios, tum ad ipsum Scaligerum , quem inorum carminum

arbitrabatur esse allistorem. Taceo autem ut Scali

ger ad ipsum rescripserit auctorem esse Hugonem Grotium , adolescentem lectissimum ; puellas vero ex Helicone se , ut senescentem, pridem auersatas ;ex quo etiam se excusauit, quod versus ab eo pro Pinello expetitos non mitteret. Diuersatus per Autumnum Belgenserij, spectauit Rarum illum con- cursum trium superiorum Planetarum, qui nonnisi anno quoque octingentesimo contingit, & Magna, seu Maxima potius , Coniunctio merito Vocatur. Et mirabile quidem fuit nasci in eo conuenm Stellam magnitudine Iouem aemulatam, quae supra annum in eodem Serpentarij pede sic perseuerauerit, ut perseuerauerat alia in sidere Cassiopeiae ante annos triginta duos, & alia rursus ante triennium in constet latione Cycni. Verum quia tum Petreskio coelestis globus non aderat . quo fieret certior de siderum non errantium nomenclatura ; ideo facile credidit Nouam illam stellam ex antiquis esse , ac potissimum videns ipsem non, ut Planetas circumstan-

83쪽

uo . teis, obtusi esse luminis, sed fixarum instar mire scintillare. Acceptis post aliquot menseis a Pignorio literis, didicit Stellam esse recentem, ac obla-ti a Galileo; idque cum iam ex vespertino in matutinum situm transiisset: at quia in morbum incidit, Isos. quo initio veris multum laborauit, cum simili quoque aegrotarent Pater, Frater, Patruus, Nouerca,&domesticorum nonnulli , idcirco sibi a studio eam

obseruandi temperauit. Ne memorem, cum voluit

postea ad illas pari s respicere, stellam sic fuisse iam

imminutam, ut fixis circumstantibus, perpetuisque nihilo maior, ac una earum credita, evanuisse iudia caretur. Posterioribus tamen annis dolere satis non poterat, quod ad tam rarum spectaculum suis ob uium temporibus studiose magis non attendisset. Per ea tempora cum Massilia Belgenserium conten- deret, transire Castelleio voluit, ut Parochum loci nomine Iulianum , ob ingenuam curiositatem sibi iam carum, salutaret. Cum ab ipso aliquantisper extra vicum deduceretur, occurrit illis Multo fioridum ramum ex Myrto gestans, latifolium, & flore pleno, qualem Petreskius neque viderat, neque inaudierat

exstare. Itaque raram miratus Plantam, perduci voluit in mediam siluam , ubi enata fuerat, ac tranS- ferri ipsam curauit, Vt excoleretur , propagaretur

que. Transferri autem noluit in Belgenserianum horeum , quoniam non aderat qui illam satis diligentcr curaret; sed in hortum potius ipsius Iuliani, cuius futurum circa ipsam exquisitum studium con-s.lit. Et excoluit ille sane, ut par fuit, quosque explanta

84쪽

planta manente incolumi, propagatio fieri Belgen- I6oy.serij potuit. Id attingere visam est, quia nusquam in tota Europa Myrtus pleno flore fuerat agnita; ac debetur Petreskio, quod iam in hortis Regiis, quod Romae , quod in Belgio , quod alibi gentium visa tur. Praetereo ipsi quoque deberi Fungum Cores loidem dictum , de quo cum Clusius rescriberet, mentionem , inquit , faciam in auctario ad Exoticorum Historiam , quam stero breui publici iuris facere,

Fungi cunitionem tibi acceptam relaturus. Heic nondum dixi Varium tantopere fuisse illius consuetudine delectatum , ut donec fuit Aquis-Sextiis, con- tinenter pene habere commensalam voluerit. Quin habere etiam voluit peregrinationes , rusticationesque cum illo communeis; & cdm sub Iulij initium profectus est Massiliam , ut Carolum Neouillam Alincurium Ex- legatum Regium Roma redeuntem inuiseret, illum comitem in via facundum consalutaturum deduxit. Cum destinaret autem pergere Parisios, insinuauit ipsi an- non vellet Vrbem, aulamque cognoscere. Ipse nihil quidem sibi esse maagis in votis professus est , & maxime in tanti viri augustissimo comitatur at obstare dixit voluntatem Patrui, qui paratum alias negotiorum caussa eo di edere, id abnuisset, pnetulissetque Fratrem proxime discessiirum. Scilicet in Regis consilio

tum agitabatur negotium circa solutionem Talliarum , Ut vocant, ad quam Rianti enses contendebant ratione fundorum quorundarn Reginaldum Patrem teneri. Enimuero Varius sese curaturum

85쪽

tmo persuasit tenerum nimis esse affectum , iniuriamque esse , non bencuolentiam, arcere tantam indolem a consummatione virtutis. Itaque Patruo, propicr viri auctoritatem, consentiente nam Pater alioquin votis filij numquam aperte repugnauit dedit sese Petreskius in comitatum Varij, Augusti mensis initio , annoque huius saeculi quinto. Incredibile autem dictu quam cito Parisiis inclarue rit, partim virtutis propriae , partim Varij commendatione. Primus, quem gestiit salutare, Augustus ille Thuanus fuit, tum ut ob summam humanitatem , a eret coram gratias ; tum ut ab illo

acciperet , si a Scaligero quid haberet. Qiranta

Vero laetitia exceptus ab eo fuerit , exerimi non posse ipsemet narrauit. Aperta nimirum statim Bibliotheca tum priuata , tum Regia I apertum quicquid monumentorum ad contexendum histo riam asseruabat in scriniis ; apertum cor, & Viscera sinceritatis mirae profusa. Ipse, tum plura edocuit , quae ille de viris in Italia cruditis expetiit; tum , quia nonnihil desiderabatur ad conscribendum eorum elogia , recepit se per literas ex amicis consequuturum. Cum iterato illum inuisit, accersitus illicὀ fuit Isaacus Cafaubonus , cui sub Thuano commissa erat Bibliothecae Regiae custodia. Is a primo statim congressu , nescias an magis suspexerit , an amauerit illum magis. Nimirum tam multa' accepit , 'edoctusque ab eo fuit,ri nec publice , nec priuatim per familiareis lite.

86쪽

1. IBER SECUN Dus. 83ras tacere id potuerit. Nam primum quidem edens iso .

Notas ad Epistolam Gregorij Nyssent, quae est ad Eustathiam, Ambrosiam , & Basilissam , meminit nummi aerei Rogerij Regis Siciliae, quem , inquit,

inter multos e ridice insicriptos , cum variu figuris diuerserum Principum nobis ostendit Fabricius de Petris eo Senator a qui Sextiensis, mir eruditissimus. Deinde, cum Petreskius illi detexisset errores apud Vrsinum , & Golletium, qui Iacobo Stradae , potiusquam numisinatibus fidentes , corruperant Varia ex gentilitiis nominibus aliquorum Imperatorum, inter triginta Tyrannos sub Gallieno recensitio

rum, ac nominatim MARCI PIAvvo NII VICTORINI, ET L vCII PELIANI, ex

quibus illi M A RcvM AURELIUM', UICTO RINUM,& SPURIUM SERvILIvM LoLL I A N V M , contra fidem numismatum , quae ipse ostendit, commenti immerito fuerantὶ Casaubonus gratias amplissimas egit, ac pergens, Oro te, inquit , per amicitiam nostram nuperam , sed antiquissimam, si per te licet ; oro te , inquam , qua habes eius generis mihi communices. Omnino quam inrderis viam istumandi eas tenebras , certissma est , Er unica. Ea pectabo magna auiditate quae seupra huiusimodi magnus Scaliger obfruauerit : sita auguror etiam

post illiin messem tuo sticile ο fore locum. Est enim

cuiusdam faucitatis mcidi e in eos nummos , qui in illa calliae larem tibi saper t. Sed ne sim prolianas , excerpo duntariat quae in haec verba ad illum scripsit, uno, aloeroete amo. Deum precor, ut

87쪽

84 DE VITA PEIREsΚΙΙuos. tanto Musarum CPatrono omnia lata , ac fausta largini velit. te autem peto , ut qui semel tua beneuolentia me dignum iudicasti , etiam porro eandem mihi im pertiaris , hoc est , rogatus facias , quod ulti ο eoepisti. Ego me tibi er debere iam multa sentio , m deueiturum etiam plura non de 'ero , si tibi dabitur aliqua occasio de studiis nostras bene merendi. Nescio an reflueriris missum ad me fuisse a Serenissimo. Duce Vrbinati Codicem Pobbj , cuius tu mihi index fuisti: itaque tibi

cum primis id beneficium debeo , &c. Notum, ac inter eruditos celebrem virum heic refero , ut ex eo iudicium de caeteris facias. Nam quid memorem Frontonem . Ducaeum , Papyrium Massonum , &nonnullos alios, quibus salutem per ipsum dici a M. Velsero fuerat expetitum 3 Quid Nicolaum Fasebrum , Iacobum Bongarsium , Scatruolam , & Ludovicum San-Marthanos fratres , Franciscum Pi thoeum Petri germanum , M. alios pene innumeros , quibuscum ex eo tempore familiaritatem comtraxit 3 Dicere praestat nullam fuisse Bibliothecam celebrem , quam euolutam non fecerit, ac praeter. memoratas quidem, San-Victorianam potissimum, in qua refereDat se, cum multa alia , tum specia tim vidisse omnia puellae Aurelianensis acta, vindiciasque , & effsiem , contexto ex iis magno Cobdice , iussit Abbatis contemporanei. Sic & complura meminerat, quae Obseruarat in priuatis, ac nominatim Ioannis Iacobi Memmisi Roisiij, viri in dole generosa , & tam Virtute, propria , quam genere , & prolet illustri , qui etiamtum vivit. Delici

88쪽

-IIBER sECUNDUS. , senecta princeps Comitum consistorianorum. Item- I6C .

que Renati Poterij Episcopi Bellovacensis, quem

praedicare solitus erat rara doctrina spectabilem. Ac rursus Pauli Petauq Senatoris summe laudati, cuius commendabat quidem supra mille MSS. codices : sed faciebat tamen Cimeliarchium pluris.

Cum ipsum autem videretur esse cumulatissimum; voluit tamen sponte augere variis Regum numis

malis tam primae , quam secundae Stirpis. Dedit nempe quaedam , in quibus nomina Regum legerentur , V. g. Clotarij corona gemmea redimiti, Constantini scilicet more , qui pro laurea gemmeam usurpaverat quaedam in quibus Comitum,sub quibus numi fuere cusi , ut F I LA P A RII Rhemensis , cum inscriptione REM vs FIT. Pari ratione commendabat Francisci olivari j Fontanaei cimelia, ac libros. Ex Cimeliarchio autem Regio , cui B garrius iam praeerat, aequum sane fuit nihil ipsum latere. Probauit porro consilium, quo Francisci Pererij nobilis Aquensis promptuarium praeclaris ci-nieliis instructiminum transterendum in illud erat:

quippe multa adhuc deesse agnouit , ut dignum

Regio nomine merito existimaretur. Quia vero inter caetera Bagarrius illi ostendit Amethystum perelegantem , in qua caelatus Solonis vultus celebris illius Dioscoridis Augusti caelatoris manu ; ideo cepit anum edocendi ipsum quidnam sibi vellent foraminula in Inscriptione , quam ostendit , Obseruata hac serie, ,

89쪽

DE UITA PEI RESTII 8 s

Edisseruit enim esse forulos, in quos filissent inserticlaui continentes Graecas ex metallo literas, quae caelatoris illius, seu Δ IOCΚΟΥPIΔΟΥ exprimerent nomen: sed ordine retrogrado, ut proprium est caelaturarum. Id autem manifestum fecit, ubi depictis in alba charta, uti mox est faetum , foraminulis, lineas interduxit, quae eas literas in hunc

modum exprimerent,

Sic se interpretatum dixit foramina qu. aedam , quae visebantur Assisi in antiquo nescio quo Templo. Cum cnim nemo dicere posset ecquid illa significarent, diuinauit ipse inscriptionem esse, seu dedi cationem factam I o v i O P T. M A X. idque demonstrauit per lineas foramina sic connectenteis.

Sic sperauit se interpretaturum seriem quandam foraminum Nemausensis Basilicae, quam Quadratam Domum appellant, ubi ectypum obtinuisset. Sed

90쪽

LIBER SECUN Dus. 87 Parisios ut regrediamur, vix publicum ullum mo- I 6 CF. numentum fuit, quod in examen non reuocarit, de

quo iudicium non tulerit. Quippe altero statim mense, ex quo in eam urbem accessit, literas dedit ad Flayosceum, quibus scripsit se nondum quidem monumenta priscorum Regum San- Dionysiana inuisisse: sed iam tamen falsi conuicisse Tumulos cxstructos tum Clodouaeo ad Sanctam Genouetam, tum Chilperico , & quibusdam aliis ad Sanctum Germanum. Et paucis post diebus, cum eos expendissct, qui ad Sanctum Dionysium, Nihil potui comperire, inquit, quod ante Diui Ludovici tempora satisfecerit; existimoque omneis illos antiquissimos tumulos tempore eodem, nec multo ante D. Ludovicum constructos. Qui autem placuit maxi me , is est nostratis Margaretae , sororis nimirum Beatricis primogenitar, S. Ludovici uxoris. Denique commendans vetera' sigilla , quae coram inspexit, ectypisque expressa tulit, ex Archiuis Abbatiarum S. Dionysij, S. Germani, S. Mauri, & caeterarum, Vt in quibus continerentur germanae essigies Karoli

Magni, Hludovici Pij, Hlotarij Imperatoris, Pipini Regis Aquitaniae,Karoli Calui. Κaroli Simplicis,aliorumque Regum ex secunda stirpe, Haec sanc , inquit, satis retallunt tumulosque, Sc statuas hisce Principibus confectas ante quadringentos, aut quingentos annos. Nihil non adiiciendum esset circa aliarum rerum studia: quoniam nihil exstare accepit ex mir bilibus seu artis, seu naturae operibus, quod non stu diose spectauerit, veluti aedificia , opificia , machi-

SEARCH

MENU NAVIGATION