Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Ios . DE VITA PEIREsFII16o . sententia seerat Phoenix exhibitus , ex ipsius vero Petreskij interpretatione , Ciconia. Argumentatus autem id fuit, ex proceritate crurumque , & colli, cum Phoenix soleat potius Aquilae instar repraesentari: praetereaque ex serpente ipsit ad pedes apposito,& ex inscriptione PATRI, qua designata fuerat Hadriani erga Traianum pietas : denique ex quibusdam aliis satis luculentis indiciis, quibus consolari adnixus est virum, monstrando rem deperditam non fuisse adeo, atque ille existimauerat, raram. Sic consolatus etiam est circa iacturam Iaspidis Argaeum montem referentis; idque egens ipse tum quoque consolatione aliqua, quod famulus quidam iussura tus fuisset numiuirata aurea primorum Imperatorum , & onychas, gemmasque alias elaboratissimae caelaturae. Incidit interea Claudius Patruus in morbum lethalem non longe a Regalibus sequentis an- 16o8. ni millesimi sexcentesimi octaui. Inuiserat illum Petres hius ter festa Natalitia; de quia valentem reliquerat, ideo mira consternatione renuntiatum excepit casum , qui septimo die a decubitu carissimum abstulit caput. Constituerat optimus Senex cor, &intestina Belgenserij condi , reliquum vero corpus Aquas-Sextias in maiorum suorum sepulcrum transferri. Id itaque parentatione , magnaque pompa praestitum est, inuitata Curia actione sui tum moris erat in panegyrica per Ioannem Petrum Olivarium Senatorem optimum, & assensi, facto per Varium oratione alia eximia, quae inter funebreis habetur , in

que editione posthuma est numero decima sexta. Ad

112쪽

esus calcem videre licet quanti Petreskium fecerit', cum tantopere commendauit studium, quo Patruus talem delegerat, paraueratque successorem. Nescio an dici debeat, quod demirata tota urbs est, fidissimum defuncti canem asscctatione perpetua circumstitisse feretrum, non potuisse per plureis dies amoueri a tumulo , & postquam domum reductus fuit, coram icone diu constitissc. Petreskius, sedato nonnihil dolore, sese, ut prius , ad idne ionem Senatoriam composuit parique modo non destitit bonas horas succidere in gratiam libetalium & studiorum,& studiosorum. Nam primum quidem varias ad varios amicos literas perlcripsit; sed prolixiores tamen nullas, quam ad Laelium Paschalinum, circa Vrsini lapsus, circa Francorum Regum icones, sigilla, numismata, titulos conuictis specialiter iis, qui Karo

lum Pipini filium usurpasse Magni cognomentum

arbitrarenturὶ circa statuas thymelicas, circa suum Aetionem, quem cum Velserus opinaretur pictorcmesse , cuius Lucianus in Herodoto meminit, perstitit ipse in sententia,propter tiaram Phrygiam, seu insigne regium, quod ad Patrem Andromaches duceret potius referendum ; circa columnas Herculeas, portum Ostiensem,& caetera curiositatis inexhaustae. Ita egit cum Fontanaeo de re nummaria ; & cum

Strada specialiter de numismatibus antiquis : cum

Claudio Frereo libellorum supplicum Magistro, &Gratianopolitani Senatus postea Principe, de historia Francica cum San-Marthanis Fratribus de Ge- , malogistica ; cum Pignorio de Purpura ; cum Nico-

O iii

113쪽

lio DE VITA PEIREsMIi6o8. lao Fabro, cumque aliis de rebus sexcentis. Deinde innumera fuere , quae Obseruauit circa genera piscium reiectanea, quibus Martigij, alibi que condiendis curam demandarat ', quae circa conchylia , circa plantas, circa lapides, circa caetera quae rursus varie distrIbuit) maximeque cum per Aprilem diuersatus et B et gens erij, una cum Vario; ubi de prolatis com plura ous rebus, quas ille nondum viderat, est suauist sine collocutus. Etenim sermo habitus est de Lapide caeruleo, in agro Olbiensi reperto, e quo eiusdem cognominis color extahitur , uti etiam ex marmore lapidem lagulum imitante, de lapide item Coralloide stellato, de Coralloide punctato; de Lepadite, seu Lepadi conchae uni ualui non absilmili; qui omnes fuerant eruti ex agro Castelleiano. Rursus de Con chi te striato, quem ex agro Antipolitano, ac Fossensi habuerat ; de Gagate, & Succino flavo, eruto ad turrim Beuontiam. Huius occasione edisseruit Succinum

rem fossilem esse. Quippe in Sicilia quo que effodi, &torrentium impetu detegi, deferrique ad mare unque, & repellente maris aqua , in littoribus saepe inueniri. Probabile proinde esse, ut quod expiscantur ad Balthicum mare, vi aquarum erutum, transsatumque ed fuerit maxime vero cum eodem modo plerumque contineat conclusas muscas, caeteraque id genus animalcula. Quare & fabulosum esse, quod aliqui narrant, arbores praegrandeis esse in Norue-gia, ex quibus id Succinum, quasi gummi quoddam

decidat, concrescat,atque indurctur. Enimuerὀ toto hoc anno nihil magis placuit, quam quod ob-

114쪽

seruauit, ac philosophatus est circa pluuiam sangui- 6o8. Iaeam , quam decidisse rumor percrebuit sub Iulij mensis initium ; conspicuis nempe maximis guttis, tam in ipsa urbe , ad parietes caemitersi maioris Ecclesiae, quod est prope muros; quam ad muros ipsos;

ac rursus, ad parietes villarum, pagorum, oppidorumque, ad aliquot milliaria circumuicinorum. Nam

primum quidem accessit ipse ad inspectandum guttas illas , quibus lapides rubescebant; nihilque non egit, ut alloqui posset quos agricolas memorabant vltra Lambiscum sic fuisse perculsos ex decidente pluuia, ut derelictis operis in vicinas ardeis citi aufu- issent. Deinde , cum fabulam esse , quod de viris uiusmodi proditum fuerat, comperisset, non placuit illi quod Physici referrent huiusmodi pluuiam

ad vapores e rubra terra sublime euectos, & post concretionem deciduos e, quippe vi caloris eductum vaporem absque colore furtum ferri; ut vel constare potest ex eo , qui eductus ex rosis rubeis in limpidam aquam concrescit. Minus etiam placuit, quod Vulgus , ac nonnulli Theologi opinarentur facinus esse Daemonum, Strigumve, a quibus fuissent interfecti innocentes infantuli; scilicet hoc esse meram coniecturam, fortassisque etiam Dei bonitati , prouidentiaeque iniurium. Succurrit porro interea casuS, ex quo sibimet visus est germanam caussam detexisse, Quippe ante aliquot menseis concluserat pyxide inuentam quandam Chrysalin, magnitudine,formaque insignem. Eius cum amplius non meminisset, excitari bombum inaudiit intra pyxidem, caque ad

115쪽

uL DE VITA PEIR Asiari 6o8. aperta, deprehendit chrysalin, deposito spolio, factam ex cruca papilionem pulcherrimum, qui statimauolauerit, reliqueritque in fundo guttam rubeam, amplitudine Solidi vulgaris. QSoniam vero id contigit circiter idem mensis initium, ac per idem tempus obseruata est Papilionum confertim per aerem transvolantium incredibilis multitudo: idcirco opinatus est papiliones huiusmodi interquiescenteis parietibus dissudisse illeic, quasi excrementum, guttas simileis, magnitudine videlicet pareis. Quare iterato accessit, comprobauitque guttas illas non supra aedificia, non in devexis lapidum superficiebus exstare, uti debuerat contingere, si e coelo sanguine pluinset; sed in sub cauis potius , ac in foraminibus, Vbi animalcula potuerant quasi nidulari. Accessit, quὀd parietes iis tingebantur, non qui in mediis oppidis, 1ed qui agrorum vicini crant, neque secundum parteis elatiores, sed ad mediocrem solum altitudinem, quantam volitare papiliones solent. Hac ratione proinde est interpretatus, quod Gregorius Turonensis refert de pluuia sanguinea Childeberti tempore conspecta Parisiis, in diuersis partibus; & in domo quadam territorij Sylvaneistensis. Itemque quod memoratur temporibus Regis Roberti sanguine pluisse, circiter finem Iuliij ; adeo ut sanguis qui cecidisset Iuper carnem , vestem , lapidemque non posset aqua elui, posset vero qui super lignum. Qui pe idem fuit papilionum tempus, & recentes quΟ-que has guttas elui non posse ulla aqua e lapidibus comprobatum est. Haec, & similla cum apud Varium

magna

116쪽

LIBER SECUNDUs. II magna corona edisseruisset, placuit simul rem ex- I 6 8. plorare, contigitque ut clim varie per agros incederent, guttaS quoque multas deprehenderint in lapidibus, rupibusque: sed ad cauas tamen, subvexaree, non vero coelo obuersas parteis. Accepit deinde ex Italia, & transmisit statim ad Thuanum elogia doctorum quorundam virorum , ut Hieronymi Columnae, Gabrielis Faerni, Cruceij, & similium, quorum ille voluerat in sua Historia meminisse. Roga rat aliunde ipsum Scaliger, ut instauraret commercium, quod per P. Ostagerium hospitem olim Massiliae suum instituerat in Oriente , coemendis Samaritanis, AEgyptiacis, Arabicis libris; dolens quod a quindecim annis, quibus degeret in Hollandia , nihil prorsus inaudiisset de Pentateucho Samaritano, cuius sibi procurandi Ostagerius fuerat pollicitus studium. Petreiatus ergo, cum prios quidem aliquid ea in re tentasset, tum tamen incumbendo acrius, eiusmodi librum inter plureis alios in PEgypto coemi, afferrique ad se mandauit. Verum nauis, qua vehebatur, a piratis direpta est, recuperarique is liber non potuit. Ita priuatus Scaliger ruit exoptatissimo Codice, ut etiam nunquam est assequutus expectatissimum responsum, quod Pcireskio ab eius morte venit sceliciter in manus. Scripserat nempe scaliger ad Samaritanos AEgypti, itemque ad magnum eorum Sacerdotem Eleazarum in ciuitate Sichemo morantem, quaesieratque ex ipsis varia circa obseruationem Sabbathi, aliorumque festorum ; circa Messiam . eiusque apud ipsos nomen; & ad extre-

117쪽

16z8 naum, exemplum Legis, Pentateuchive poposcerat.

Ac ipsit quidem geminis Epistolis responderant; sed

quod illa: in Genebrardi, aliorumque manus incidissent, detentae sunt, donec, Scaligero mortuo,Pei-reskius & obtinuit, & per virum impense doctum Ioannem Morinum e Congregatione Oratorij, latinas fieri nuper curauit. Curam quoque eo tempore evocandi Pacium resumpsiit,&quod est amplius, efficiendi ne diutius in Religione heterodoxa perseueraret: at nimis multa interuenerunt, quae sollicitudinem variam , variosque conatus fecere rursum irritos. Aberat per ea tempora Valauesius frater Parisiis, ob Riantiensia negotia : & quia ipsi aliquot mensum intercedebant induciae; ideo rogauit illum Petreskius, ut, vel sui caussa, inuiseret Angliam, Belgiumque, de amicos illeic suos salutaret, quae donaria milit, offerret, rara quaedam naticisceretur. Orauit etiam quam- maxime Aquis-granum contenderet , ut quicquid illeic monumentorum Caroli Magni seneresset, attentissime inspectaret, inscriptiones exicriberet, icones quasque in Ecclesiasticis seu

libris, seu vitris, seu vestibus, seu lapidibus, seu quibusvis aliis rebus impressas exprimi curaret; locorum, ornamentorumque ichnographiam non negligeret, diplomatum apographa, tigillorum ectypa , prece, pretiove obtineret. Adiecit se sic poenitere, quod in Hollandia cum versaretur, Aquis- granum non diuertisset, ut nisi Fratri confideret, paratus esset definite, neque alio nomine eὸ suscipere profectionem. Fecit porro Frater abunde, de satis, mira sollicitudia .

118쪽

LIAE R sECvNDVs issne, sedulitate fide; cum ipse interea post initum an- assos. num est digressus Monspolium, ob illa eadem negotia : scilicet Marchio Ore nius Bressiaco litem intenderat , ob diuenditum Rianiij ius plenum. Redierat medio circiter vere , dolorem dentium infandum perpessus, cum non longe post incidente patre

in periculosissimum morbum , contraxit ipse Quo oue febrim, quae diuturna admodum fuit, cessansque lac languidum fecit, ut vix denique per autumnum penitus conualuerit. Quo loco referendum est,quod retulit ipse non semel. Cum ciborum non appetens, fastidiosusque , tabesceret, rogasse Iacobum Fonta

, num clarum medicum, eiusque assinem, annon aliquid demum esset, cuius estim appeteret. Annuente

ipso aliquid esse , sed quod se non impetraturum, naberet compertissimum; institisse illum, id modo, quodcumque foret, significaret. Cum dixisset autem,

Pepones: tum excepisse medicum, macte, bonoque animo esto; neque enim permitto modo, sed adlio tor etiam , ac praecipio, addoque, ut nonnihil meri

praeassumas, postassumasque, & absque pane, aliaVere ad initium pastus, in stomachum mittas. O bsequutum igitur fuisse, adeoque bene inde habuisse,

ut deinceps, ac donec vixit innoxie semper eadem ratione pepones esitaverit. Conualescens variis officiis studiosos varios adiutauit, veluti Ioannem Taxilem Arelatensem Medicum, nescio quid de ea noua stella, quae per memoratam magnam coniunctionem apparuerat, meditantem Gasparem Bricium in eadem ciuitate parochum ; virum bonum,

119쪽

DE VITA PEiREsΚII16o'. industrium , & caelestium obseruato em. Ioannem Baptistam Han senium, quem nouerat Romae in erudita familia Cardinalis Baronii, cuique procurarat, ut toto triennio foret Gymnasiarcha Aquensis. Α que istos quidem, aliosque demeritus est, valetudine adhuc dubia, remissioreque solum morbo ; cui contrahendo, producendoque non contulit pariam iactura trium amicorum insignium, qui in Hollandia elati sunt. Eorum primus ruit Scaliger, qui manum iam admouerat commentationi de Hebraeis numismatibus, cum laborare hydrope coepit, ex intemperie iocinoris, quae quarto demum, aut quinto mense,

ipsum, die Ianuarij vigesima prima, oppressit. Altertuit Clusius, qui non tam podagra recenti, quam debilitate naturae, die quarta Aprilis interiit. Posthuma huius opera, siue Posteriores curas edidit curator testamento datus Franciscus Raphelengius,

mentione saepe facta Petreskij, cuiusmodi illud, lata est ex Guinea in Galliam Spica non dissimilis praecedenti, nuculae Indicae fructibus constans, cuius iconem nobilissimus,mamplissimus tir Nicolaus Faseic- dominus de Petrese, Aqui Sextiis in Gallia Prouincia Senator ad Clusium miserat. Et Sequens Tragacantha icon, quae nobis transmissa est ex Galliae Prouincia , nempetaquκ-Sextiis , αν amplissimo , re nobilissimo viro Nia colao Fabritio , Domino de Petreis, Consiliario rugio in supremo Senatu e vensi, cum literis ad elarissimum Clusium. Tertius siue Abrahamus Gortarus, a quo non potuit coeptum opus Paralipomenon absolui. Pa-nim porro abfuit quin hisce amicis Varius. quartus

120쪽

LIBER SECUN Dus. ΠΤ

accesserit. Is per iustitium septembri mense concesserat Antipolim , ut possessionem eius loci regio acquisiti patrimonio , Regis nomine adipisceretur. Cum inuisisset vero Fratrem, Petrum nempe Varium Vintiensem Episcopum, incidit in febrim periculosissimam, ac mense pene diuturniorem. Hanc Petireskius clim accepisset, teneri vix potuit, quin, laborans licet, laboranti accurreret. Cum non posset tumen, mira sollicitudine, vel potius anxietate fuit, ut quocumque modo operam praestaret. Caetera inter,

scripsit Massiliam , ac exstimulauit Carolum Cassaneum clarum Medicum , appararique illi curauit &rhedam,& lembum, ut seu terra mallet, seu mari, eὀexpedite aduolaret. Missitauit pene in singulos dies, qui exquisita quaedam seu remedia, seu edulia ferrent, re quis foret status morbi renunciarent. Cumque primum facta est spes melioris valetudinis, sellam misit gestatoriam, quam domi habebat commodis simam ; tametsi ille non potuit, nisi vectorio lecto

reducL Dum uterque deinceps residua autumno conualescerent, diesque totos in colloquiis familiaribus ducerent, putas. ne illorum sermones nihil habuisse eruditionis 3 Vnum praeterire non possum, qui fuit postmodum aliquoties a Petreshio commemoratus, cuiusque occasione, etiam post eius obitum,

superfuit quidpiam peragendum. Ansam fecere Conuentus varij, qui toto Regno Principis iussu habiti

recens fuerant, ut de condendis perpetuis circa Monetarum valorem, usumque Statutis deliberaretur.

Cum enim ante septem annos statuisset publico edi- P iij

SEARCH

MENU NAVIGATION