Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

68 DE VITA PEIRysΚHI6Q3. Scaligerum , Clusium. Quia porro ambages nimiserant magnae; cum oporteret literas Auguria, atque Francofurto tranidere in Hollandiam; ideὀScaligeraucstor fuit, ut literae mutuo destinarentur Parisios, ad Praesidem illum eximium Iacobum Augustum Thuantam, cuius nomen diffusius est, quam ut elogio ullo possit comprehendi. Etenim, quod Scaliger illum te sui amantissimum , & pro singulari in bonos , crisditosque omneis astectu ad omne genus officii paratissimum comperisset ; idcirco eam ipsi curam non dubitauit committere , ut commendatagab utroque literas ex aequo curaret. Quare hac prumum occasione, & ex hoc usque tempore coepit quae magna, excultaque deinceps fuit, inter Petres-kium, & Thuanum necessitudo. Ad Patrem vero, ac Patruum , uti par fuit, scripsit frequentius: sed maxime ut obtineret, ne ante finem eius anni, qui fuit huius saeculi tertius, Aquas-Sextias euocaretur. Et quia norat ciueis Aquenseis ea tempestate procu rare , ut non modo Regium Collegium pro humanioribus literis , ac Philosophiae studio haberent; sed ut priscam etiam Universitatem, Regiis Professoribus illustratam facerent; ea' opter scribens ad Parentes miro contendit studio, ut Prose ri primario Iuris ampla forent stipendia, quo Pacius illuc accerseretur. Siquitam pesspectum habebat tam Palatinum Comitem, quam Academiae Curatores euo care illum ingenti. pollicitatione Heidelbergam, ubi iam per complureis annos sui specimen dederat; ipse veto & expetebat posse Aquensem Academiam tan,

72쪽

LiBER PRIMvs.' 6sto omament gloriari,&aegre ferebat excidere spe, Iso3 ruam satis firmam conceperat eficiendi demum exto virum Catholico- Romanum. Caeterdiu , cum

non posset amplius Patrui votis obsititere, quippe qui resignata illi dignitate Senatoria, etiam ab anni initio regium di poma quaesierat ; accessit tandem Aquas Sextias, ut necessarium illi habendae doctoia

reum gradum consequeretur. Non accessit autem nisi prius optime exercitatus , ac nisi obtenta in finem anni dilatione, tum ut Pacium per ferias N talitias deduceret, tum ut interea se ad varias actio nes obeundas melius compararet. Etenim quia moris tum erat in Aquensi Academia , ut nemo prius ad lauream Doctoratus admitteretur , quam , praeter alia tentamenta, triduanas theseis detendisset; id circo theseis miscellaneas ex utroque iure desumptas, mature & seligere, & mandare typis oportuit. Et aliunde, quoniam a Patruo accepturus uno die D ctoratus insignia, constituerat ipse in fratrem ins quenti die conferre ; eapropter habere sibi tempus voluit, ad congerep dum unde posset insigniorum originem, vetustatemque explicare. Accemi ergo tandem cum Pacio sub brumam Aquas Sextias: tametsi gradum adeptus non est, nili die Ianuari j insequentis anni decima octaua. Taedium fortassis pa- I6O4 rerem, si vel per capita attingerem ea , quae magna cum cruditionis tellatione edisseruit singulis illis actionibus, quibus est Lauream consequutus. Satis esto subiicere, gessisse se illum eo cum vigore animi,

Vt non totam modo coronam in admirationem ra-

73쪽

o DE UITA PEIREsx II LIB. PRIMVs. Ico . puerit; sed ipsi etiam Pario visus fuerit seipsum to ge superare. Biduo post, cum ornamenta Doctorea in Fratrem conferret, dici non potest qua suauitate 'auditores perfuderit. Scilicet exstatua quadam Metrodori cum galero suo, seu Arcadico pileo, & infulis , chimque pallio philosophico , di annulo in sinistra manu : itemque ex statuis quibusdam Hippocratis cum simili pallio , epomideque adiuncta: ex inscriptione quadam Eubuli Marathonij, ac infulata statua non ad ceruices, sed circum caput .r ex

consimilibus platonis, Theophrasti, Phavorini, aliorum : ex cimeliis Gotthicis, in quibus mitrae pileis

non admodum absimilest, ex innumeris aliis ut breue faciamὶ monumentis, ostendit quemadmodum usus eiusmodi ornamentorum ab usque GraeciS ad Latinos, & ad nos usque transierit; quemadmodumque ex Philosophia atque vetere Saccrdotio,gradum fecerit indoctrinam, ProfessionAiaquo anultiplicem rcccntiorum Academiarum , isque citatis pallim

Conciliis, Patribus, Poctis, Historicis, Philosophis, Oratoribus, quibus plenam faceret fidem.

74쪽

DE VITA

I x iam desierat celebritas, cum m ante diploma ne , anno, antiquaretur , Senatui exhibendum fuit. Id ergo exhibitum quia dem , & in acta rererri iussuma verum obtinuit Petreskius, ne propterea statiis admi

teretur, conscribereturque reipsa in Senatorum numerum ; tum quia videri noluit ex eo numero P truum amantivimum exegisse ; tum quia timuit, net

si semel astringeretur ossicio, sibi & libertas studio rum , & occasio peregrinandi mature nimis praeruperetur. Heinc quoniam ad amicos scribens, & oscupationes doctoreas in excusationem diuturni silenth praetexens , insinuauit simul se ad Senatoriam dignitatem adigi non sponte : responsa tulit varia, congrat antibus plerisque, quod iam inter Sena tores cooptatum arbitrarentur. Ex istis fuit Scaliger, qui di dignitatem nouam commendauit, & co

75쪽

1 DE VITA PEIREsI II gratulatus ob lauream , subiunxit 1e alias adfuisse

Aquis- Sextiis, testem leueri examinis, quo Academia uteretur. Fuit etiam, Velserus, qui non modo est ob dignitatem congratulatus, sed a dinonitionem etiam, adnortatione iraque paternam adhibuit , ac inter cae tera, Non esse animo ipsi des Ondendum: munus Senatorium tametsillinosium, id tamen prima fronte duntaxat; principium solum molestum esse, lenire tempus caetera: nihil supra mireis maritum iri ; fore Numen propitium; deberi patriae operam , & quaedam alia in eundem sensum. Sic a hortatus etiam est Pacius , statim ac rediit Mons pelium, epistola nuncupatoria, qua Impetialium Institutionum Analysim ipsi dicauit; quamquam, quod nosset illum nondum inter Senatores relatum , dicauit, ac inscripsit solum , tanquam in supremo Prouincia Senatu Consiliario Rigio designato. Non pigebit porro huc transcribere ipsiissima, nuncupationis, & adhortationis verba. Sic ergo illum

affatus cst. Ad te vero , mi Fabrici, meas lucubrationes , mitto. Cum enim tu antiquis moribus praeditus , a nostro .conui L, una cum suauissimo fratre tuo in patriam rediens , vetusto more, praeclara xenia , vel potius munera obtuleris, quibus vestram, vestrorumque Patrui, σ Patris sirorum a bsi morum regiorum in sepremis S naribus Consiliariorum erga me , meosque beneuolentiamitatam reliquistis: me quoque oportuit, ne ab antiqua,

laudatissima consiuetudιne dis ederem , aliquid inuicem rependere , quod gratι animi testimonium esset. Quid autem a me proficisci potuit, quod tibi si alius esset, quam aliquid ex his studiis depromptum , quibus nobilissima tua

familia

76쪽

IBER SECUNDUS. 73fmilia maxime foret ' Nam pecunia neque tu eges , ne que ego abundo: haec vero studia amas, m colis , ac te ex nostru praelectionibus, atque exercitiis profecisse lubens fateri Ates. Eximiae vero Ludis , quam tuo merito indo loreo gradu assumendo es consequutus, participem me quo que esse vis , quasi nostris monitis , oe praeceptis adiutus, ad illud eruditionis culmen , quo multi Irustra strant, ascenderis. De quo tuo, optimique fratris tui nouo honore

vobis ex animo vatulor ; e r Senatorios animos accipiatis , iam in Rempublicam, qua vestram operam requirit, omneis vestras eogitationes conuertatis, publicum

que bonum perpetuum vestrarum confidorum obiectum flatuatis, etiam atque etiam hortor. Hac enim re nulla vobis dignior, nulla parentibus mestris Patruum alterum ve-flixem parentem agnoscitis ὶ gratior, aut iucundior esse; nulla vos illustriores reddere potest. Hactenus Pacius; Petreskius ver3 animum quidem allegendi se aliquando Senatoribus non abiecit : non intermisit etiam prorsus susceptum Iuris studium: verum dilatione obtenta, & liberioribus iam studiis, ad colendum suauiores Musas, ad promouendum bonas arteis, ad adiutandum, quantum potuit, Viros' bene de literis merenteis animum applicuit. Ac primum quidem varie sollicitatus de coniugio , coelibem vitam praetulit; ratus non posse se uxoris, succrescentisque familiae sollicitudinem gerere, & expeditum se erga studia, virosque studiosos tueri. HeInc cum Pater , ipso inconsulto , conuenisset prope de nuptiis cum viri illustris Ioannis Ceppedaei primi Rationum Praesidis unica filia contrahendis, veniam

77쪽

D E VITA P E i R E s x r ri6o . ardenter petiit non discedendi ab instituto. Quippe se Palladi, ac Musis nomen, fidemque ita dedis se, vi sacrilegium duceret de aliis nuptiis cogitare. Et Pinelli quidem exemplum , alta licet mente repostum, noluit Patri proponer , sed proposuit tamen exemplum Varij, quod praesens ac illustre erat; ad iecitque sibi prae aliis domesticum esse coram oculis, quod se non posse, nisi cum laude imitari arbitrare

tur. Itaque imitatus Patruum ducere uxorem gemmano concessit ; illeque propterea sequente aestate memoratam supra Marchisem a Tullia duxit coniugem,ex eaque tertio anno post Filium suscepit, quem Claudius Patruus , superstes adhuc , cognominem fecit. Deinde , non admodum longe a doctoreo gradu suscepto, perlustrare placuit maritimam or ,

tum ut omnia antiquitatis monumenta pervestigaret, tum ut rariores quasdam plantas per eam regi nem deligeret in Belgenserianum hortum transferendas. Quod duxerit autem initium a Foroiulien

sibus antiquitatis reliquiis, circa quas sibi prima vice discedendo nempe in Italiam in abunde factum

non putabat, fuit occasio deducendi DraFinianum usque nobileis consanguineos , qui ad Doctoratus

accesserant pompam. Visere autem imprimis voluit opus Romano nomine dignum , intercisam scilicet Rupem, seu excavatum amplum canalem in decliui

quadam montis facie , qua Cyanei fluuij scatur osetera forum Iulium, a quinto usque Prouinciali lapide, per anfractius Vallium, siluarumque fuit perducenda. na multaVero toto prograeu obseruarisi.

78쪽

MB ER SECUNDUS. 7 collegeritque, enumerare prolixum foret: adnoto ico solum ipsum exinde cepissio ansam conscribendi, mittendique varia ad amicos varios. Caetera inter plurimi fecit Consulare quoddam numisma, quod dicebat insolitum, & neque Goliato, neque Vrlino, neque aliis memoratum, quodque destinauit ad Pignorium , ut cum Friderico Contareno communicaret. Plurimi etiam inscriptiones quasdam Flaminij , & Dudisth, de quibus supplendis nam exesae

erantὶ cum Velsero praesertim egit. Plurimi quaedam alia selecta, suae milit ad Scaligerum, & ex renus aliis conchas nescio quas , quarum occasione scripsit ad Penam Medicum de Concha anatifera mituli instat conformata. Sed ut de Plantis speciatim dicam, comitem adhibuit Bolanicum quendam plantarum quouis tempore internoscendarum peritum, eapropterque non solum plantas in suum hortum destinauit , sed plerarumque etiam radiccs transmisit ad Clusium, ac inter caeteras Tragacanthae, Aristolochiae, Asphodeli, Arbuti utriusque. Significauit amtem simul desiderium , quo vellet Clusium aliquantisper Belgense ij detinere, ostensiirus illi Styracem, seu arbustum foliis cotoneae malo , floribus arantiae non absimilem , & liquoris fragrantia nequaquam Syrio posthabendum. Is enim ad unum milliare iuxta oppidum itanascitur , ut alias frustra requiratur. ostensurus etiam Lentiscum, quae non minus Mastichen sudet, quam quae in Chio insula nasci speci lis dicitur. Ostensurus & alia quaedam vix alias ustquam obseruabilia. Cum redimet, agere coepit de

79쪽

DE VI γλ PEIREsNI 16o . instituendo Eremitarum Camaldulensium coenobio in egregia illa solitudine, subrupeaque Ecclesia, quae Diuae Mariae de Angelis sacra, aequa prope distantia, est Massiliam inter, & Aquas-Sextias. Occasioni fuit, quod Patauij degens eorum inititutum valde probauisset, eruditusque inter ipsos Religiosus nomine Elias, Noviiij cuiusdam caussa, Aquis-Sextiis tum versaretur. Petreskius itaque illius conuersatione delectatus, ipsum per multos mens eis detinuit insolitudine sistentauit, ac lapius per complureis dies

commoraturus inuisit. Procurauit interea ut ciuium tam Aquensium, quam Massiliensium decreto id coenobium postularetur. Licentiam quoque i stituendi a Mistensi domino, in cuius ditione est locus, obtinuit, ac circumvicinum dominium, seu fundum pretio acquisiuit. Sategit quis enixe potuit per Patauinum Episcopum, & Cardinalem Pallavicinum , ut Congregationis eius Superiores non Eliam modo illeic loci relinquerent, sed religiosos etiam alios in amplissimam messem destinarent. Rogauit, ut aliquos saltem loco visendo committerent, pecuniamque interea samptibus faciendis necessariam misit. Et facta quidem plurima spes: sed postremθ tamen irriti conatus. Sic votis etiam non respondit redintegratus pro Pacio labor. Siquidem cum ineunte vere euicinet, ut Aquenses destinarent Pacio primariam Iuris cathedram, praestituto stipendio librarum Turonicarum bis mille, & quadringentarum, proficisci ipse Monspelium cum Assessore urbis voluit, yt si quidpiam difficultatis obsiste-

80쪽

a IBER SECUNDUs. 77 ret, amoliretur. Et rediit tamen re infecta I praetexente quidem Pacio, quod tria librarum millia, praeter occurrentia emolumenta, expeteret; sed caussae reuera ab uxore data, quae Catholicam urbem exosa, Heidelbergensem praeoptaret. Incidit vero statim in morbum , e quo vix initio aestatis conualuit. Importuna praesertim fuit mira cutis teneritudo ;nam quacumque corporis parte tantilla fieret vestium compremo, rubescens tumor cum vehementi

prurigine cooriebatur. Casus hic ansam illi praebuit philosophandi de Maculis, quas ab utero plerique sortiuntur. Quippe cogitatio illum subiit fieri similiter posse , ut qua parte corporis grauidae mulieres

sese attrectauerint, dum expetitae cuiuspiam rei imaginatione tentantur . in eadem Embryonis parte eiusmodi rei character suboriatur, exprimaturque. Ita non semel retulit, ac non multis speciatim annis ante obitum, cum una philosopharemur de quadam canis imagine intra urinam hominis a rabido cane demorsi conspecta. Ac dissicultas quidem erat, cur ille character non corpori matris, sed Embryo nis inureretur: sed asscnsit tamen Embryonem Vt

ro gestatum unum corpus cum matre esse, eade

que specie alimenti, iisdemque spiritibus secundum

omneis sui parteis sic enutriri, vegetarique , Ut semine ex omnibus partibus deciduo fuit primum matus. Quare & tenue corpusculum iisdem assici casibus , quibus ipsum corpus maternum ; ac posse ipsi tanto facilius notam aliquam imprimi, dum,4iritibus speciem conceptam deuehentibus, eo ma-

ς iij

SEARCH

MENU NAVIGATION