Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

16o9. isto, ut aureus Solatus antea oblocassis sexaginta se lidis, valeret exinde sexaginta quinque ; eueneratiam, ut pro septuaginta, & pluribus commutaretur. Itaque Vario sententiam poscente, respondit Petreskius vix esse sperandum, Ut proserpens malum sisti unquam posset. Caussam enim esse commercium cum vicinis nationibus, apud quas aurum carius, quam apud nos redimeretur. Nam tum quidem aurum nobis esse in proportione ad assientum non omnino duodecupla ; apud Hispanos vero, exempli caussa, in plusquam tredecupla esse, idquc edictor centissimo, quo Rex Hispaniae auri valorem decima parte adauxerat, intacto Valore argenti. Qua in re sane non rurat Principem nostrum imitatus, qui

maiore solidorum numero aurum aestimans, maiore quoque aestimauit argentum, ne proportio illaeuariata censeretur. Subiunxit, tametsi non modo Rex noster, sed etiam Rex Angliae , caeterique Pri cipes nouis edictis eam proportionem euariarent, promouerentque; euenturum tamen , ut singulis

aemulatione quadam vel aurum pluris facientibus, vel ipsius pondus, aut certe. internum argenti Valorem , imminuentibus, res definiri nunquam posset. Scilicci nunquam defuturas, vel bellorum occasiones, quibus, exhaustis aerariis, ad id remedium prouocareturi vel nationes satis consultas, quae puriores auri, argentique species penes se seruare , aliundeve allicere hoc artificio procurarent. Et exemplo quidem esse posse Romanos, apud quos As aereus, De narius argenteus, & Solidus aureus ita paullatini

122쪽

nere imminuti', ut postremo facti extra usum fue - 16o9.rint; & Solidus ipse nominatim , qui cum potuisset initio duobus Solatis exaequari ; commutari demum debuerit in speciem argenteam, quae ipsa quoque sic degenerauerit, ut existimari possit in Solidum nostrum usualem abiisse. Vertim ne tam procul quaereret exemplum, sufficere, si spectaretur vel unius So- ilati valor, qui intra centum postremos annos ita increuisset, ut decrescente simul interna bonitate solidi , duplo solidorum numero iam aestimaretur. Non esse vero probabile, ut deinceps consisteret, sed futurum haud dubie, ut intra paucos annos triplo, quadruploque incrementum acciperet, Solidus.

que interea non imminueretur modo pondere, sed evaderet etiam plane aereus, tunc pondere quoque suo decessurus. Nec vero vana fuit coniectiara: 8uando iam Solatus a nuperis annis taxatus est solidiscentum quatuor; idque Edicto publico, cuius occa- .sione ipse, cum foret adhuc superstes, adnotauit au- ri ad argentum proportioncm proxime quindecuplam esse. Sed ad colloquium ut redeam, cum retulisset obiter Assem initio pependisse libram inte- , gram, seu duodecim uncias; ac diminutum deinceps ruisse ad usque duas, ad unam , ad minus: Denarium , clim tempore Regum pependisset trientem unciae; sub antiqua tamen Republica pependisse Q- 'liim sextantem , sub recentiore partem septimam, sub primis Caesaribus octauam, seu drachmam Atticae nempe drachmae aequalem: ὶ Solidum deniquo

principi' fuisse partem librae trigesimam octauam,

123쪽

1LO DE VITA PEi RESSI I I SO'. postea quadragesimam , quadragesimam quintam quinquagesimam, & ita deinceps: tum requisiuit Varius, qui illa: Librae, seu Unciae a nostratibus disside rent 3 Excepit Petreskius, sibi ea in re nondum penitus factuni satis. Nam habere se quidem pondera antiqua librarum triginta , decem, trium , singularum, quae cum libra Parisiensi senuin denum uncia rum zygostatica comparasset ; sed comperisse tamen solum uncias Romanas duodecim, decem circiter unciis Parisiensibus exaequari. Circiter,inquam; nam

nunc excessiam , nunc defectum excurrere ad ircis,

quatuor , & quinque drachmas. Tametsi vero doctus Budaeus proportionem praescripsisset proxime sesqui- alteram , quod putaret libram Romanam semuncia superaddita librae Marcae, seu octo unctis Parisiensibus aequam esse; attamen se varios Denarios antiquiores, integrioresque, quam Budaeo fuissent ad manum , ad eandem libram exegisse, deprehendisseque libram Romanam cum semuncia decem Parisiensibus unciis, ut minimum , aequipollere. Non audere tamen adhuc rem decernere , quod illi quoque denarij passi fuissent intertrimentum, expecta-rόque donec Roma impetrauisset modulum Congii, qui a Vespasiani usque tempore in Capitolio consecratus, exstaret, adseruareturque in Farnesiano P latio, ac decem librarum vini, aut aquae pondus continens , prodere possiet quotnam libris, unctisque Parisiensibus tale pondus exaequaretur. Probauit ille , rogauitque ecquam putaret Congij ad nostrates liquidorum mensuras elle analogiam Z PetreSkius

vero Diqitigod by Corale

124쪽

L 1agR s E C v N D v s. in I vero dixit id quoque determinandum ex modulo; Isos interea vero putare se continere Congium tres circiter Potus sic enim in Prouincia vocantur, quae Pari

sits Pintae, cum hae illis minores sint j licereque etiam id explorare, si constiterit quae proportio inter Romanum Pedem antiquum , & nostrum quem dicimus Pannum, seu mauis Palmum , intercedat. Romani nempe, ut Amphoram Congis octu plani definierunt magnitudine pedis cubici; ita Congi j capacitatem dimidio pedis cubico definitam eue voluerunt. Heinc non unum quidem duntaxat, sed duos lquoque modulos Congij temporis progressu obti- nuit : verum nunquam satis vacavit rem pro voto lexpendere,& postquam posteriorem obtinuit,cito ni- lmis interiit, rem certo certius exploraturus. Caeterum quia nos, quantum licuit, illius curam suppleuimus, nescio an, si dixerimus, nimia sit futura digressio. Tenemur certe gratificari hominibus nostris, qui non modo pondera, mensurasque illas inter se, sed cum nostratibus etiam a Petreskio comparatum iri sperarunt. Ut paucis ergo res dicatur , cautioneSadhibuimus easdem, quas Lucas Paetus,& Villalpan- dus ; dum vas ipsum ad summum collum putealiaqua opplevimus, expendimus, vastis pondus subduximus. Deprehendimus autem aquam, quae Romano pondere esse debuit decem liorarum, seu vnciarum centum viginti, esse pondere Parisiensi squale nempe Parisiis exploratum, missumque est in librarum septem, minus unciae quadrante , seu unciarum centum undecim, di quadrantum unciae trium. Deinde

125쪽

HL DE VITA PEI REPTI II 6o9 ex hac proportione collegimus unciam Romanam continere grana quingenta ,& triginta sex, qualium quingenta septuaginta sex in Parisiensi continen tur; Gnde & illis in drachmas collectis, obuenere cuilibet drachmae grana sexaginta septem : idque proinde censuimus pondus Denarij Caesarei, quem dictum est fuisse drachmalem. Adhaec dissicile non

fuit valorem huiusce Denarij, & caeterorum conse quenter, ac monetae cuiuslibet, moneta nostra ex. primere , & a recentiore praesertim Edicto, anni nempe M. IDC. XXXVI. Clim ex praescripto enim

argenti valore, atque pondere colligamus argenti unciam aestimari solidis Turonicis sexaginta quatuor : idcirco Denarius Romanus valeoit septem solidis, ac denariis turonicis quinque , cum triente eiusdem turonici denarij sicque parum prorsuS excedet valorem Regalis Hispanici & tale tuisse intelligetur non modo apud Romanos , sed etiam apud Graecos, ob parem Denarij, Drachmaeque valorem, militum stipendium in singulos dies. Quinarius proinde , siue Victoriatus valebit tribus solidis, cum denariis tu ronicis octo , ac denarij besse ; Sestertius uno solido , cum denariis decem, ac triente denarij. Et quia , verbi caussa , Siclus Hebraeorum fuit, ex Iosepho, Tetradrachmalis, seu denariorum Romanorum quatuor ; idcirco valuit solidis similibus viginti nouem, cum denariis turonicis nouem, ac triente. Vnde & quia triginta vocati Denarij, quibus Christus Seruator a proditore Iuda diuen-

citus legitur, triginta sicli fuisse videntur ; ideo Pre-

126쪽

tium colligitur librarum turonicarum quadragin- Ita quatuor, ac solidorum tredecim , cum denariis quatuor. Quod spectat ad comparationem cum Prouinciali pondere, obseruauimus illam eandem aquam , siue Romanas libras decem pendere libras

Prouincialcis nouem, cum vnciae triente ; seu uncias centum quadraginta quatuor, & trientem unciae.

Obseruauimus iliunde libram Parisiensem cum prototypica Nostrate collatam continere ipsam semel,

cum quatuor unciis, & unciae besse. Sed notandum Zygostatam Stateras ita temperare, Ut versuS numerum centenarium, singularum librarum pondus singulis unciis adaugeat, propter detrimentum earum mercium , quae cumulatim emptae, minutatim venduntur: adeo ut quae centum librae Parisienses aequi- ponderarent nostratibus centum viginti nouem,cum triente , exaequentur solum centum viginti duabus, quatuordecimque unciis, cum besse. Cum liceat vero mensuram Romanam tam cum parisiensi, quam cum Prouinciali ex ponderibus comparare ; addo duntaxat nos comperisse quatuordecim Pintas Parisienseis adaequari Potibus nostratibus undecim , &liquidorum Modium , qui Parisiis continet Pintas

ducentas octoginta, continere nostrates Mellereolas quatuor , cum potibus viginti octo : continente Mellereola Potus duodequinquaginta, quorum quilibet pendit Prouincialeis libras ircis, cum quadrante. Ex quibus elicies Congium continere Potus nostrates Quos, cum sextis fere quinque ; seu Parisien-

scis Pintas treis, cum semisse proxime : intelligesque,

127쪽

ri D E V ITA PEI RELΚ I Ias QP, exempli gratia, quantum biberit, qui treis vini Con gios uno haustu siccasse coram Tiberio legitur ; vnce & Tricongij cognomentum tulit. Hibebis rursus quantum mensurarum nostrarum contineat Urna Congii quadrupla, Amphora octupla: quantum

Sextarius sexta pars Congii, & Semi- sextarius pars duodecima, alias Hemina, seu Cotyledicta. Vbi notabis, si lubeat, videri Parisienseis appellare quartam Pintae partem Semi- sextarium , quod illa ad Semis extarium Romanum proxime accedat. Dixi porro obiter liquidorum Modium : nam alioquin Modius aridorum constans ex centum quadraginta quatuor Buxcis , ex quibus quatuordecim deprehensi sunt id statuere onus, quod nos ex quinque Heminis , Pannalibusve decem constituimus; talis in quam Modius aequivalet nostris oneribus deccm, pannalibusque proxime tribus. Atque haec sunt quidem, quae homines nostros scire praesertim attineat; nisi adnuc adiiciam diuisisse nos Pedem Parisiensem ex prototypo desumptum in mille particulas , ob seruasseque Palmum nostratem, qui octaua Cannae pars est, continere soluna ex iis partibus septingentas sexaginta treis: Pedem vero Romanum antiquum nongentas & sex ; ne memorem Anglicanum continere nongentas triginta treis ; Hollandum nongentas sexaginta sex ; Lugdunensem , dc Gratiano politanum mille, & quinquaginta duas; Bracchium Florentinum mille octingentas, & duas; verum de his nimis iam multa. Ad Petreskium redeo, qui statim insequente anno millesimo sexcentesimo deci-

128쪽

tem prospere gestis, ineunte iam Maio rediret, insomniuin illi contigit, quod aliquoties mihi enarrans solitus fuit praemittere se, si ab alio fuisset enarratum , non crediturum. Erat in eius comitatu i eobus Raynerius Aquensiis ciuis, qui in eodem cubiculo indormire solitus, indormiit speciatim intra id hospitium, quod vocitant Album, Monspelium,

ac Nemausum inter. Somniauit autem Petreskius, ac nescio quid insolitum obmurmurare visus est :quare excitatus Raynerius, ipsum , ecquidnam noui esset rogitando , expergefecit. Tum ille , proli, inquit, quam gratum , bellumque excussisti somnium t Saerente Raynerio , quid-nam rei foret, somniabam, inquit, me esse Nemausi, oblatumque mihi fuisse ab Aurifice numisma aureum Iulij Caesaris, pretio scutatorum quatuor ; iamque eram illi, ad ipsum habendum, numeraturuS pecuniam , cum excitante te importune, & ex oculis Aurifex , & ex manibus Numisma euanuit. Exinde, somnium nihil moratus dii essit Nemausum,& cum prandium appararetur, per ciuitatem digressus est Casu autem plane stupendo in Aurificem ecce incidit, ex quo dum requireret, si quidpiam forte rarum haberet, habere se ille respondit Iulium Caesarem aureum Rogauit quanti eum venderet; responsum , pretio scutatorum quatuor. Itaque id pretium statim numerauit, acceptoque Iulio , suum somnium faelicitate mira compleuit. Mira , inquam; nam facile quidem cogitare Nemausum potuit, quo sequente luce erat

129쪽

lans saepius exoptauerat: potuit id repertum in ea ciuitate, in qua tot Romanae antiquitatis vestigia : po tuit apud Aurificem, ad quod genus hominum vulgo referunt qui talia effodiunt: potuit valorem mediocrem, quo aurifices potius, quam Antiquarij ista pendunt ; potuit scutatorum quatuor, quo moderato pretio aurifex posset esse contentus : denique potuit Aurifex, & Nemausi quidem , ac eo pretio habere nummum : verum haec omnia concurrisse , &euentum somnio ita respondisse admirabile prorsus est. Non is autem erat Petres hius, qui propterea somnij caussam praeternaturalem putaret, ut fortὰ fecisset, si sepius contigiment similia : sed cum nosset fortunae lusus , habebat duntaxat hunc casum intcr eos , qui sua raritate stuporem apud vulgus

creant, cuiuImodi etiam memorantur de Eudemo

Aristotelis familiari ad Pheras; de duobus Arcadibus ad Megaram, & de nonnullis similibus ; quanquam historiarum huiusmodi omnium penes aucto res fides esto. Commoratus eth deinde Petreskius aliquot diebus Arelate, ut praeter alias observitata, exploraret curiosius onumenta quaedam insignia ad monasterium Montis- maioris. Cum inde autem discessisset, de iam Salonem acccderet, attigit eum Cursor ab Archiepiscopo , qui renuntiaret mox inauditam Henrici Regis luctuosam mortem. Consternatus mire , festinauit tamen, ut consolaretur Uarium : dolorem quippe praesentiens, quo nouerat perculsum iri. Et sanc illius accessus leuamen ad

130쪽

LIBER SECvNDvs 11 hibuit non meaiocre magno viro, qui iam factum resciverat, hominibusque, & literis missis dare operam coeperat , ut uniuersa Prouincia in ossicio contineretur. Memorabile porro est ab anni usque initio , & priusquam Petreskius Monspelium discederet, allatum ipsi fuisse ex Hispania Prognosticon annuum , siue Almanach ab Hieronymo Ollerio Beneficiato Barcinonensii compositum, & Nouembri superiore Valentiae impressum, in quo non Obscure praedictus lamentabilis casus foret. Sic ille nempe designarat & natiuitatis circumstantias, &eueata quaedam praecipua , ut denotari alius Rex, quam Magnus Henricus non posset. Illud Vario

cum ostendisset, communicassetque praeterea cum

Iosepho Galterio Priore, & Domino Valletae, viro totius quidem Matheseos, sed Astronomicae praesertim peritissimo, digna omnino visa est res, quae, licet Astrologicis praedictionibus non esset fidendum,

non negligeretur tamen, tanquam sacrum attinens Caput, pro cuius incolumitate nulla cautio posset censeri superflua. Itaque Varius ex eo tempore ipsummet exemplum transiuisit ad Regem. Ac praetereo quidem ut magnus , vereque Senerosus Princeps

laudato Varij aflectu contemplerit prognosticon: sed quia euentus comprobauit , ipse que Ollerius aliud postea edens in sequentcm annum , est prOpterea mire gloriatus ; idcirco taceri non potest, quod saltem dubium faciat ex ipsi Cne Astris , an

potius aliunde rem euenturam coniecerit. Nam de

Astrologica quidem vanitate non est quod hic loci

SEARCH

MENU NAVIGATION