Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

gg DE V1TA PEIRps XIIMO . nas, plantas, animalia, fossilia, omnia denique ob seruatu digna. Haec inter, varia ossicia qua propc, qua procul literatis exhibuit; & cum anxie requisi-uisset ex Paulo Seruita, ex Scaligero, ex Casaubono, ex eruditis aliis ecquid nouissent de Iuuenco Caelio Callano Dalmata, cuius Codicem M S. de Attilae viata Venetiis absportauerat; is, ut ederetur, animum isos. applicuit. Anni sequentis ineunte vere, ac breui in Prouinciam redituro Vario, non multo labore ob

tinuit , ut liceret sibi inuisere Angliam , comitaturo praesertim,irum illustrem Antonium Boderium Ragium Oratorem illo destinatum. Neque id modo

Varius est passis, sed laudato proposito in quod

etiam conspirarunt Thuanus , Memmius, Mericus Vicus , amici alijὶ recepit sese curaturum , ut Pater, Patruusque factum comprobarent. Discedentem voluit Petreskius Aureliam usque deducere ; unde priusquam regrederetur , speetauit attentius tum prisca Ecclesiae S. Crucis vestigia, quae vetustatis esse

duxit mille,ut minimum, annorum: tum praeter alias

statuas, imaginesque tam Κaroli Septimi , quam Joannae puellae , Videre eas voluit , quae in Municipali Curia asseruari perhibebantur ; sensitquetpeciatim effgiem, qua Rex est depictus cum barba,

, San-Michaeliano torque, non esticundequaque fidam. Inibat porro iam mensis Maius, cum discedente Boderio, ipse paucis diebus retardatus fuit,coactus veredis postea subsequi, ut Caseli assequeretur. Cum soluissent, perpauci fuere ex uniuerso comitatu, quibus ex nauis agitatione, halituque maris stomachus

92쪽

a. IBER SECvΗDVs 8'non fuetit lubmotus. Petreskius, cum id praecaue Isos. ret, caeteris relictis, ad malum consedit, ubi & melius habuit. Causa requisita, respondit agitationem minimam illa in parte fieri; quamobrem se cὰ declinasse,ne nausearet, ut caeteri, qui longe magis, tam ad proram , quam ad puppim agitarentur. Appulsus in Angliam, ac postquam praeeunte Oratore Iacobum Regem salutauit, carus ipsi habitus est, accersitusque ab eo non semel. Admissiis est etiam in conclave, sedstque inter primores Comites in solemni quodam Conuentu per ea tempora celebrato. Ad viros doctos quod attinet, quos seu Londini, seu Oxonij, seu aliis in locis conuenit, primus fuit ille de sua Britannia bene meritus Guillelmus CamM-nus, apud quem cum aliquando sermo incidisset de antiquitate Britannicae linguae , ad quam Aremorica spectat, & praesente Doctore Tato, post rogatas circa complureis variarum Galliae regionum voces , requisiisset etiam quid Arelate , quid Tolonum significarent, responsum tulit, Arelatem ea lingua dici ciuitatem in uliginoso loco constitutam ; & Tolonum citharam, forte ob vicinum promontorium, cui Citharistes nomen fuit. Accepit & id gemis alia, ex quibus pene deductus fuit in Strabonis, Taciti, aliorumque sententiam , qui scripserunt Gallos, &Britannos eadem primitus lingua usos. Alter fuit

Robertus Cottonus, inter curiosos, optimeque animatos conspicuus. 'Deinde tam Iacobus Collius,

quam illius 1 er Matthias Lobellius , regius Boi nographus,quem utrumque deuinctum viavit. Post-

93쪽

so DE UITA PEIREsTrri 6os. ea Albericus Gentilis, Henricus Saul rus , Ioannes Nordenus,&plerique alij. Non tacendus vero eruditus tum iuuenis Ioannes Barciatus, quem quanta beneuolentia prosequutus fuerit, intelligetur inferius. Dolere autem solebat non agnitos sibi nec ,

Guillelmum Gilbertum auctorem libri de Magnete.

nec Thomam Lydiatum celebrem Mathematicum

Non heic memorabo Bibliothecas varias, in quibus rariores libros obseruauit; non Musaea, in quibus vidit , S: ex quibus comparauit quicquid pretiosum licuit. Magni vero ducebat prae caeteris gemmam, centum & quinquaginta libris Turonicis emptam, propter caelatum Aetionem cumTlara Phrygia,quem Patrem Andromaches Hectoris uxoris argument batur. Referam solum , quia maturius, quam concepta spes, discedere voluit, ideo maximum fuisse factum ipsius desiderium, & in familia Oratoris, &apud eruditos viros, qui cita postea varie ipsius meminerint, Lissiciet heic excerpere quod memoratus Camdenus habet in descriptione Britanniae , cum de numismatibus ad rem suam pertinentibus verba facit. Cuiusmodi, inquit, non alibi hactenus audiui , priusquam nuperrime nobilis us , cr in re nummo rum antiquaria, doctissimuι,'perspicacissimu4 Nicolavi Faber Petristius ei modi in Gallia reperta mihi ostendit. Et commoratus quidem fuisset nonnihil

amplius in Anglia : sed quia treis ducit at menses, se abfuturum .pmmiserat, idcirco post mensem dis cessit in Hollandiam, quam ab usque initio sed plane tamen tacitus in constituerat perlustrare. Quo

94쪽

discessurus tempore fuit, adiungere se illi voluit no - Ιύος. bilis turba iuuenum, qui ipsi quoque fuerant ex Gallia Boderium sequuti. Verum illi quidem ad a ma, aliάque studia diuerterunt; ipse perrexit requirere eruditos praesertim viros. Ac salutauit quidem primum quos Middel burgi, Dordiaci, Roterodami, Delphis, Hagae celebrari acceperat: sed id tamen tum in transcursu solum, quoniam praecipua illi cura inuisendi Scaligerum Lugduni Batauorum degentem. Constituerat cum ipta primum quasi

ignotus colloqui: quamobrem nomine mutato epistolam commendatiriana, quasi a Petreshio conscris iam, missamque illi obtulit. Scaliger autem ea perecta , ipsum est humanissime in Peireskij gratiam

complexus. Post multos consertos sermones , &prqductos obiter libros, voluit Petreskius ex nescio quo paucas lineas exscribere: ubi vero ille chartam, calamumque exhibuit, ac inter dictandum primas lineas characterem vidit , & agnouit, tum in amplexus proruens, gratiosissime conquestus est fraudem. Cum deinceps variis de rebus col- , loquerentur suauissime , Scaliger inter caetera declarauit velle se quidem' iterato procurare editionem

Eusebij nempe non plane arridebat quae iam tum primum absoluebatur) itemque paterni in Aristotclem de Animalibus commentatij: sed esse tamen animum redeundi postea in Galliam , & apponendi ossa sua Iulij parentis ossibus. Clim excepisset autem Petreskius non esse illum igitur moriturum, illacumatus scaliger verbum ea de re' non

95쪽

Dg Vir A PEIREsTI6o6 adiecit. Interpretatus illi Petreskius numismata varia, ac praesertim Siclos, donatus est, inuitus licet, singulari Semissicio, cuius ille prae caeteris interpretationem fuerat demiratus. Donauit ipse multa vicissim , &,

quod fuit illi iucundissimum, exhibuit, quam detulerat , expectatam ichnographiam , cum inscriptis carminibus sepulcrorum Scaligeranorum. Scilicet

eam demum ruperiore Martio Verona obtinuerat,

nec pluribus literis datis habere trius potuerat, ob varios morbos Nichezolae, &quod Sylvius Donius, Jui illam aggressus primus fuerat, inter perficienum obiisset. Unum , de quoiapeireskius auebat interrogare Scaligerum , & non est tamen Vnquam ausus, ne rem molestam faceret, fuit opus illua Cyclometricum, seu de Circuli quadratura ante duod cim annos in lucem emissum, ac statim a Francisco Vieta, Adriano Romano spostea quoque a Christophoro Clauio, hominum Societatis I Esuram ) aliisque in eo puluere exercitatissimis erroris conuictum. Nimirum praemonitus fuit non posse illi eam camarinam sine quadam bile moueri. odattinet vero ad Genealogiam, non professus est quidem se subdubitare an reuera attineret ad Veronen-

seis Principes, quorum stirpem ille in se desituram asseuerabat: sed paullis tamen liberius, &, quasi vellet quid caeteris responderetur , accipere ; proposuit ipsi quae a Scioppio, Guillandino, aliisque fitereo, iecta. Post Scaligerum cura fuit inuisendi Karolum

Clusiium, quem octogenario maiorem podagra tum primum tentabat , ut & primum Scaligerim exe

96쪽

LIBER SECvNDVS. 93cuerat, ante paucos menseis. Deprehendit autem imprimi curantem in Appendice altera exoticarum

Ilantarum figuram Fungi Coralloidis, quem ad ilum ex prouincia, cum aliis pene innumeris plantarum , radicum, seminumque generibus transmiserat. Commodum etiam illum admonuit circa Indicas

quasdam plantas, in quibus describendis errasset, Scquasdam, de quibus nihil audiisset, idque prolatis commentariis iuxta ostensos sibi Parisiis a Vespasiano Robino tactus. Inuisit quoq; post Clusium praecipua

Academiae lumina, ac speciatim iniit amicitiam cum Bonaventura Vulcanio , qui circa Procopij versionem tum occupabatur ; cum Dominico Baudio, qui ad peritiam historiae adiiciebat poeseos elegantiam,& cum nonnullis aliis. Dolere vero solitus fuit, quod per ea tempora abfuisset Lugduno Daniel Helasius, quem non semel audierat a Scaligero commendari. Fuit deinceps Amsterodami; ubi satiari vix potuit interrogando, & cognoscendo tam multa praeclara, & rara , quae ex utraque India in id emporium convehuntur. Fuit Encusat, ut spectaret. illeic celebre illud Bernardi Paludant Cimeliarchium, in quo non aegre tulisset, tanquam ad Cyaneos scopulos consenescere. Redeundo , nonnihil Hagae commoratus, discedere noluit; quin prilis agnouisset Hugonem Grotium, quem , tame si adolescentem, eruditio plane matura , ac omnigena commendabat. Diuertit vero Scheuelingam , Ut exploraret vectationem, & velocitatem Currus ea solertia

a paucis annia cacositati , ut passis velis in littore

M iij

97쪽

I 6o6. nauigis instar euolaret. Inaudierat nempe Comitem Mauritium post Neoportuensem victoriam experiundi gratia illum conscendisse , una cum capto in praelio Francisco Mendoeta , ac intra duas horas a tigisse oppidum Puttcnum, quod inter, atque Sche uelingam horaria milliaria quatuordecim intercipiuntur. Quare ipse quoque experiri voluit; commemorareque solebat stuporem, quo correptus fuerat,

cum vento translatus citatissimo, non persentisceret tamen s nempe tam citus erat, quam ventus 3 cumque animaduerteret scrobeis occurrenteis praeteruo

lari; restagnantes passim aquas superficie tenus duntaxat attingi; qui antecedebant cursores visos quasi retrorsum niti ; quae distantissima apparebant, momento pene praetervehi; & quaedam id genus similia. Delphis iucunde exceptus fuit ab Abrahamo Gorlaeo, quem forte offendit caelari curantem Graeca quaedam numismata , quorum aliquot miserat Pariliis, oblatis prius ad vshue mille, quae ex Italia adduxerat. Satagebat nempe Gortaeus complere illa Paralipomena antiquorum numismatum, quae promiserat in Dactyliotheca; quare & commisit Petres. kio descriptionem breui praelo subiiciendam, ut pro suo candore eam expenderet, & , qua Opus Arct, duccret lituras: ipse autem morem bona fide gessit, correxitque potissimum nescio quid scriptum 'circa

Traianum. Quo loco narrarc solebat rem memoratu non indignam, nempe Gortaeum, cum alias Lao tinae linguae non studuisset, intellexisse tamen libros omneis circa rem nummariam Latine conscriptos

98쪽

LIBER sECvNDVS. II eodem modo,quo Forcatulus omneis circa rem bla- loc6. thematicam : tantum valet improbus labor ex desiderio quidpiam noscendi vehementissimo profectus. Vidit etiam Delphis superstitem adhuc Religiosam

quandam ex eo tempore, quo Hollandi a Catholi co- Romana religione defecerant; viso prius Vltraiecti Canonico in primaeva sua profestione vivere permis . Cumque suspexisset non modo quicquid antiquissimorum ad conclusa illa Rheni ostia monumentorum superest ; sed etiam quicquid dominatio Burgundionum Ducum expressum reliquit ;tum miratus maxime est, maximopereque laudauit

temperasse sibi Hollandos ab euersione Templorum,& asseruasse intactos Choros, cum affxis inlignibus Equitum aurei velleris a Philippo usque Bono instituti. Caeterum redire.voluit per Brabantiam , Flandriam , reliqtasque Belgij Prouincias , impetratis prius ab Hollandis, & ab Archi duce liberi commeatus libellis. Accessit autem primum Antuerpiam circiter finem Iulii, iniitque ibi amicitiam cum A

drea Schotto , Carolo Scribanio ex Societatet IE sv viris eruditis : itemque cum Auborto Miram, Ecclesiae Decano, rerum Belgicarum, ac totius Hi-

istoriae Ecclesiasticae eximie perito 3 & ci Iicolao Roccoxio rei antiquariae impense studioso ; dc cum Henrico Sedulio auctore vitae B. Elziarij. Cum de inceps Machliniapcrumisset Lovanium, nihil aeque doluit, ac non fuisse amplius in vivis Iustum Li-psium , praeclarum illud bonarum literarum lumen ante paucos menscis exstinctum. Sperarat enim sese

99쪽

yc DE UITA PEIRE in II 16ος. illum non minias, quam Scaligeriam omnibus osciis breui deuincturum. Doluit pariter non adesse per

eos dies Adrianum Romanum Mamematicum illum celebrem, quem gestierat summopere cum Scaligero conciliare. Postquam inuisit Academiam, doctosque , qui in illa viros , visere voluit apud viduam Medici cuiusdam cornutos duos lepores, qui ex Nomegia dicebantur allati. Et quia reperit mortuum alterum , obtinere quouis pretio & illius cornua , & geminorum iconismum voluit. Bruxellae amicitiam iniit cum Karolo Bromantio, Comite

Brouceo,& quibusdam aliis; at suspexit potissimum celebrem Pictorem Vencessaum Cobergeum , quitum habebat prae manibus insigne opus quadripartitum de Architectura, de Pietura, scripturaque antiqua, de Deorum imaginibus, de Numismatis, seu

mauis Medaliis, aut metallicis aeneis a Iulio Caesare ad Gallienum usque. Memorabat porro Varios circa parteis singulas consertos cum illo sermones, maxime autem circa postremam , propter Coberget

opinionem , quod Medaliae huiusmodi monetaesesse non possent; argumento praecipuo , quod typus seu forma, qua serirentur, signarenturque, elaborari non post et ante duos menseis ab artifice; adeo ut, cum plures ducentis percuti eodem typo non possent, pretium operae fuisset longe superaturum monetae valorem. De colloquio, memini solum obiecisse Petreskium,userpatam fuisse Seruoruintiadustriam , quae pretio non redimeretur; & exce

pillia Cobcrgeum , rem peractam filisse cum Serui edicto

100쪽

edicto prohiberentur non modo quidpiam pingere, I 6o6. sed pingendi etiam addiscere artem. Bnixella discensitus, laripsit ad Cottonum epistolam pereruditam, misitque simul ectypos variorum nummorum , ac nominatim Commodi , ob inusitatam scripturam vocis BRITTANIA , per duplex TT, & simplex

N. Salutare voluit exinde Gandaui Laurentium Deebrotium, quem in Italia nouerat. Insulis Florentium Nallaeum, eruditum Canonicum, antiquitatum Liturgicarum auctorem. Τornaci Dionysium Willerium Canonicum, & Cancellarium, ac Hieronymum ingliemium similiter Canonicum ; illum rerum antiquarum instructissimum , istum studiosissimum rariorum Plantarum. Duaci Guillelmum Richardotum Ioannis Praesidis filium, quicum ex usque Italia colebat amicitiam; & Andream Ho-ium Professorem Graecum, abs quo memorante accepi quam iucunde suauissimis Petreskij, ac Richardoti confabulationibus tertius interfuisset. Enim vero prae caeteris referendus hoc loco est eximius Princeps Κarolus dux Croius,& Arscholanus, qui ipsum totis decem diebus in celebri domo Bellimontana detinuit, continuo spectantem Vt innumera, ita larissima cimelia , ditissimasque metallothecas , quibus

curiosissimus, eruditissimusque ille exornauerat nobilissimum Musarum. Qvin discedentem etiam coegit absportare omnia , quae habebat antiquorum Galliae Regum tamρurea, quam argentea numismata ; itemque ex Graecis ad usque lexaginta ; praeter aliquot vascula, ponderaque, & mensuras antiquas ;

SEARCH

MENU NAVIGATION