Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

138 DE VITA PEIREsκIrΠF3λ Heinc Crystallum, Adamantem, Amethystum, simi leisque lapides fieri, cum illorum semina limpidum liquorem, cuiuisodi solum perficere possunt, nacta

iserint caeteros vero , cum semina eorum magis

turbidum , & obscurum. Et quoniam liquor tunc contineri, conquiescemue in cauitate quadam , de quasi vase, seu conceptaculo debet; inde essici, ve pretiosi etiam illi lapides fundum habeant crassum, obscurumque, tum quia conceptaculum terreum, immundumque ut plurimum est ; tum quia quicquid est in liquore crassum , subsidit, coagulatio-nόmque proinde in fundo facit hebetiorem. Caet rum ipsos, dum coagulantur , diuindi, 'Si multipliacari , ut grana spicae, intra vaginam te subire aα-tem Crystallum figuram oblongam, limahedricam ; Smaragdum dodecahedricam ; Adamantem , α Rubinum octahedricam: & ita de aliis, Topter specialia semina , iuxta quae lapides non min S constanter, rUulariterque, quam stirpes, atque animalia suarum sunt configurationum. Quod spectat vero ad figuras Concharum , Cochlearum, Strombylorum, Ostreorum, & innumeras alias id esse ex casu, quo, animalibus demortuis, contingit testas, corticeIve conceptacula fieri excipiendo , continendoque lapidescenti illi humori, qui coagulatus induratusque, continentis figuram induat; quo etiam modo lapides Stellati ex spolio , atque incisuris quo-;rundam vermium formati possunt. Quin- etiam par tu i humoris subtiliorem, penetrare in ipsam testam, adeo ut ipsa quoque lapidescat 1, licet euadat filabia

242쪽

LIBER V Aut Tu S. 2sylior unde in multis non cohaeret & remaneat ta- I63O.men candidior interiore nucleo , qui aliunde , pr ter missiorem humorem , immistam habere corrupti animalis substantiam possit. Mirum eam ob caus- faminon esse, si non modo intra hos nucleos , sed

etiam sinterdum intra Crystallum , & lapides alios transbarenteis observentur palea , muscae , dc id genus similia ; has enim res casu repertas, aut in con-

ceptaculo , aut in fluore illo , cum induruit in lapidem. s lia autem illa plantarum lapidescere , eo modo, quo dictum est testas ; scilicet silbeunte pu--riore humore, qui, si impurior fuerit, lapidem cras. sum circumformet ; uti constitit in lapide quodam lintra Muisum asseruato , qui dississus florem con- rentum, petrificatamque exhibuit. Sic etiam Oste ditha fieri ,, seu ossa humana& alia lapidescere censuit. Et ad generationem quidem illorum lapidum

-polyhedricoriam, argumentabatur ex conformatio ne salis, alumini 'ue in suas figuras. Circa alios vero , meminerat primiὶm, quod primis pubertati 'nis obseruasse illum memonuitinus, dum ad min

rem Rhodani alueum , in quem Sorga fluuiolus se

Lia exonerat, nataret. Nimirum simul adnotarat tu

Lbatiorem tum fuisse Sorgam, ex terraemotu ad illius scaturiginem excitato ; oc , propter intumescentem ira tempestate Rhodanum, aliquot diebus restagnaD s. Vnue vitratiocinabatur , potuisse ex ea concunisione germen lapideum ex iplis usque visceribus ter- . rae excerni , comaqua sic deuehi, ut limo ex illai testignatione subsidenti sensimque concreto, CO

243쪽

n, o DE VITA PEIREsx IIasso. mistum , lapides illos efformarit. Deinde , quod ad indurationem ; meminerat trium calculorum, quos Ioannes Brunus Chirurgus sibi dederat, recens ex vesica infantis eductos. Si quidem cum is , qui pri- . in ὀ emerserat, esset plane durus, qui secundo mollis, qui tertio pene fluidus; omnes tamen paucis post diebus eiusdem fuere duritiei. Quod autem morantes diutius in vesica calculi ex accedente noua materia pluribus crustis supervestiantur ; dicebat id esse, b. quod in variis cryptis obseruamus fieri, ubi aqua lapidosa superne distillans tophos , aliosve lapides creat. Et quod granula sabulosa, quae intra vesicam, compingantur saepe a viscido illo, & calculoso humore , qui defluit ex renibus ; declarabat id ipsum esse, quod in montibus ac fluminibus plerumque

contingit. Siquidem plureis rupeis videmus, quae ex pluribus minutioribus lapidibus constant, intertexente illos communi materia, quam necesse sit fuisse posterius saxeam effectam. Habuit & ipse intra Mus eum eductam ex Druentia equinam soleam ferream , quae ita est circundata lapillis stumatilibus, ut lapidosa alia substantia illos inter se , & cum ferro adglutinet. Idem visitur & in ense in circulo ferreo, eductis ex Rhodano ; idem in magno clauo aeneo , quem eductum ex Sequana Lomenius ad ipsium trans nisit. Argumentum inde ducebat, tum de germine lapidifico ex montibus usque, & aquarum scaturiginibus deraso ; & de lapidibus, qui in singulos dies in mediis fluuiorum alueis generantur; qui ipsi quoque strapte natura ad rotundam, vel

oualem

244쪽

LIBER QUAR Tvs ' a tonalem figuram accedunt; nisi quod pro conditio

ne conceptaculi, aut ex volutatione, detritione, confractione, degenerare ab ea possunt. Vt de sabulo autem illo cilculoso obseruationem adiiciam , animaduertit ille primus, ipsum a natura ita conformari in figuram rhomboicam, ut microscopio inspe- istum, appareat veluti rhomborum lateritiorum congesta moles. Ex quo difficile non est caussam explicare illius doloris, quem sabulum eiusmodi cum urina egestum creat; nempe singulorum granorum acutiores anguli canalem ita vellicant, ut 1ui sensium acerrimum faciant. Ex his, rogatus aliquando deflexilitate illius Cotis, quam a Iacobo Hallaeo Pari siensii Rationum Magistro communicatam habuit; illam ad Talchum retulit: opinatus nempe fluorem talcho gignendo comparatum sic fuisse commilium arenae, seu iis granulis, ex quibus cos pertexitur; Vt crassitudo colicularis talchi pelluciditati , laeuorique obstiterit; & talchica flexilitas obstiterit cotis rigori. Sic rogatus de lapidibus Crautiae, Herculeorumve camporum ; censuit totam illam planitiem potuisse olim restagnare exundante potissimcm seu Druentia, seu Rhodano, & lapidifico germine simul deuecto, coagulante. Argumento fuit, quod in salium concretione obseruamus. Quippe, ut in Vase, ex quo aqua sali commista evaporatur, tessellae maiores in fundo, quam ad latera relinquuntur; quod illeic salsedo uberius, diutiusque resideat : sic in medio Crautiae, quod depressius est, maiores longe lapides , quam ad oras obseruantur ; de ad maritimas

245쪽

x x DE VITA PRIREsx Irquidem, paludosasque praesertim, ubi lapilli vix alia tingunt nuculae magnitudinem , eum in medio la apides sint capiti humano plerumque aequales. QMddissicultatem potissimum fecit, ruit multitudo incredibilis piscium , concharum, aliorumque maria nonam animalium , quae in summis etiam montibus saxificata visuntur. Attamen, quoniam obseruauit in bene longa montium serie a Belgenseriensi. bus usque, quandam quasi zonam exstare, editam

quidem , sed libellatam tamen , & horizonti, planoque maris parallelam , quae eiusmodi animalibus saxeis effectis referta sit: nullus pene dubitauit, quin mare eo usque pridem occupauerit, & saltem ad diluuij tempus i nisi ad mundi usque initium , priusquam aquae dissiuerentὶ recurri posse existimauit. Nam mare quidem paullatim aliquas deserere oras, inuadere alias, duxit compertissimum ; vii Aristoteles comprobauis de AEgyptiaca, Polybius de Euxina,

se de Arelatensi : quippeNilo, Danubio, Rhod

no, aliisque fluminibus ex terra continuo delata producentibus continenteis; adeo ut temporis progressu, & loca humilia evadant excelsa, & littoralia mediterranea. -m etiam ob caussam scripsit aliquando se credere fore, ut Veneta urbs continenti adiungeretur ; quod ex tempore nescio quo, promota Soret continens passibus mille, & quingentis. Exinde praeterea coniecturam duxit de formatione Rupium, quas mundi praesertim initio censuit genitas ex copiosissimo humore uniuersam terram o

ruente, oc semine sarifico eidem interspersio.

246쪽

Heine euenire certe potuisse, ut molli adhuc con- 1636 cretione, quae flumina tunc erupEre, coepereque decurrere, rupeis passim perfregerint; neque enim alueos profundissimos, quibus ad utramque ripam rupes eminent, uniformis contexturae, atque altitudinis , excavari ita potuisse ex detritione insensili, si durities perpetua fuisset. Forte etiam inde esseetiam, ut aqua ab ortu in occasum dimente, 6c qua Mediterraneum iam est , locum excavante , pleraeque convalles ita apertae fuerint, Vt rupes, atque adeo montes eundem situm ab oriente in occidentem seruauerint, cuiusmodi sunt non praecipui modo , qui in hac Prouincia, sed & Pyrenaei, Appenninus , Rheticae Alpes in Europa ; Taurus in Asia.

Atlas in Africa i ac nostratibus etiam plerumque ostentantibus faciem praeruptam versum mare. Quod autem maritimae Alpes, de minores quaedam montium,consequenterque vallium series alium situm obtineant: id esse potuisse ex speciali aquae defluxu; ad eum modum, quo obseruamus post fluminis exundationem , recurrentem ex ripis aquam limum congestum exarare, seu creare fossulas , atque adeo protuberationes, situ versus alueum qu minis tramverse. Sed de his iam nimis. Solitus est etiam sermones eruditos conserere, de cadauere Giaganteo Tuneti est isse , ac immensae prope magnitudinis , ut Thomas A cosius , vir profecto multi scius , illa ex ora significauit. Scripsit nempe Cranium continere posse mellereolas prouincialeis octo, hoc est, Parisiensem liquidorum modium, cum do-

247쪽

tasO. drante. Immanis sane vastitas; & ob quam Petres hius Arcosium admonuit, spectaret omnia propidhexpenderetque scrupulosius. Posse certe molarem dentem, quem ad se transmiserat , aut praegrandis Elephantis, aut Balaenae cuiuspiam esse. Summam ad naec laetitiam cepit tum ex Minutij reditu , tum ex inuentione Tripodis cuiusdam. Siquidem ille prospero successu ex AEgypto adueniens, libros ad- sportauit non paucos, ac potissimum Copticos, hoc est charactere , & idiomate AEgyptio antiquo constriptos; idque praeter alios, quos cum iam ante memoratis Samaritanis miserat. Advexit & Mumias duas cadauera videlicet antiquissimae illius, & sumptuosissimae conditurae j quarum altera fuit praecipue grandis, integra, insignis,&, quantum licuit ex ornamentis coniicere, Principis viri. Attulit & numis,mata, ex quibus magni aestimauit tetradragmata duo,

alterum Atticum, alterum Tyrium: ac numisma Hugonis, Regis Hierosolymorum, & Cypri. Ad Tripodem quod attinet, is ad Iulij Forum fuit erutus;&quia non ibit multum pedali procerior , existima. uit Petreskius fuisse ex votivis per templa dispositis, instar illius praecipui, cui Phoebas inustens, & cxsubiecto antro spiritum ducens, bacchabatur, credebaturque oracula fundere. Eius occasione deinceps varias literas Parisios, Romam, & alio dedit , ut prouocaret eruditos ad disserendum do incompertis quibusdam Tripodum mysteriis. Bascos illius triqueiatrae medium foramen est triangulare, ex circularibus lineis: extrema autem Empusis fulciunt sustentan-

248쪽

LIBER QUARTV s. 24 Iteis scaphidium : sed ita, ut cum omnia simplici at- I63 tactu cohaereant, motu minimo collabantur. Nimirum interpretabatur illo spiritu agitante, corruere debuisse omneis Tripodas, facta aliqua partium concussione. Ratiocinatus praeterea est Cortinam

fuisse non illud vas neque enim Pythonissam eδconscendisse j sed hemisphaerium aliud superficiei quasi squaminosae ut imitaretur Pythonis serpentis

ad Apollinc interfecti exuuium in quo memoratum mox foramen immediate obtegeretur : adeo ut Sacerdos haberet Cortinam suppositam, imminens scaphium. Laborauit autem solum , Ut exprimeret, conteistucissique approbaret ecquid illo triangulo curui lineo designaretur. Quare neminem Virum doctum ea de re non consuluit; ipse interea tam circa id, quam circa parteis alias eos eruditionis fundens . gurgites, ut omnes omnino concesserint palmam. Omnium nomine audiatur Holstentus, inquit, hae puer re ad reuerendum Patrem Puteanum bene longa συθώιri scripsisti, ea frustra expectaueris et cI a me , vel a quouis alio antiquitatis studiosio : ita tu omnem diligentiam , curάmque praeuerti' , &C. Praetereo autem ut ad habendum pleniorem eius rei notitiam, conquisierit Tripodas plureis, maxime vero Sc Italia : unde Menetrius aliquot misiit, praeter exquisitam desciiptionem, delineationemque aliorum,quos obtinere non potuit. Sub initium sequentis anni, l631. perseuerabant adhuc turbae, cum Princeps Condaeus in Prouinciam missus, eas demum sedauit. Vereno uo Cardinalis a Balneo utraquc sua legatione funis

249쪽

2 6 DE VITA Pgi REs xiictus , & accepto Parisiis purpurato pileo Romam

rediit, ac per Prouinciam iter instituens, inuisere voluit Belgenserit veterem amicum. Inter caetera autem suauissimum habuit de Mumiam illam antedictam conspicere, & Petreskium tam de illo, quam de caeteris condiendi generibus, edisserentem audire. Q stione interim suborta, num AEgyptij quoque Naulum ori apponerent; placuit varia lintea mina, fasciolasque cistingere, &-rem explorare. Itaque capite vix tandem ex inuolucris euol

to, studiose quidem , sed frustra tamen Naulum in

ore perquisitum. Discessurum non erubuit exorare Petreskius, pateretur sarcinas suas nouo Onere prae grauari. Quippe transmissurus erat ad Holstentum ad usque viginti M S S. Codices Graecos , ex Plato- . nicis , Aristoteleisque interpretibus, quos ex Bibliotheca Pacij erutos, & ducentis aureis coemptos pridem mittere destinarat. Ita ue Cardinalis volens, ac pro suo in literas, literatosque assectu , conuehendorum assumpsiit curam. Quo loco memorandum est deduxisse tum illum secum Gabrielem Naudaeum Parisinum, nominis inter literatos magni, Mex libris iam editis Petreskio cogniti, re cari. Q ramobrem Petreskius iucundissimum duxit tum virum complecti, affarique coram, tum gratulari Patrono, quod talem a studiis virum delegisset. Et quantum quidem fuerit illius consuetudine delectatus, retulit profecto non semel, ncscius an magis admiraretur animi candorem , atque lenitatem ; an inexhaustani eruditionem, notitiamque omnium librorum. Quan-

250쪽

LIBER ARTV s. 247idiis vero tria Naudaeus & Petreshium suspexerit,& I63r. illius beneticentia cumulatus discesserit, testatum deinceps secεre tum priuatae Epistolae, tum nuncupatio publica Iatrophilologicae quaestionis , An mammis studia ut 'eninis sint salubriora. In hac certe -- canalem literatorum omnium appellans , veritusque prisci Mecoenatis sortem , vovet Panegyricum , Meur dedicet interea id opus, in caussafuerunt, inquit,

admiratio tua virtutis , indivatio , quam dudum in me conces , quod ipsa non omnibus eruditorum eatim ce-kbretur , φιibus tamen quotidie materiam seuppeditat de eunctis fermὸ rebus doctie,subtiliterque disserendi. Et rumias , Hod equidem ut 1aciam, induxerunt me primum

propria meae rationes, qui iamdudum in tuo are vivo, omnemque cubus,moVeruantia significationem tibi embi res antibuι etatis aveo , de Peroque supra modum. Deinde mero optimi , tr eminentissimi mei Macemuis Ioannis Franesci Carrinalis a Balneo exemplum , qui

eum alias tecum adeo labenter ,suauissimeque versaretur, ut cum nullo alio literatorum magis , nune etiam nihil de

antiqua sua beneuolentia remittit, sed te, licet absentem, amat , ps ιιιque quam-maxime. Illa autem Omitto, me iampridem ineredibilibus amoris, ct beneficentia

avis illecebris deuinctum esse volaisti, compluraque alia. Deducto Tolonum usque Cardinali, neque prius dimissis, quam e portu soluisset, rediit Belgenserium. Ex aliquo tempore usque agebatur de nu-priis, quas Claudius ex fratre nepos in comitatu Venastino , seu Auenionensi ambiebat. Tunc itaque assensum praebuit, ut ille exinde in uxorem duceret

SEARCH

MENU NAVIGATION