Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

I DR VITA PEIREsx1IMs I. nobilem puellam Margaretam Alresiam, donatione facta Riantiensis Baroniae, & concessione dignitatis Senatoriae , ea soldm lege, ut sibi functio integra

per triennium reseruaretur. Imminebant Paschalia,

cum corripuit illum insignis quaedam Paralysis ad

dextras omneis corporis parteis. Scilicet extra limen domus, ac in aditu horti considebat, reclinatumque forte habebat totum corpus in dextrum femur, cum subitὀ sensit eiusmodi femur non leuiter obstupefactum. Conatus loco emouere, nisi adiuuante famulo non potuit; neque deinceps incedere, ob similem cruris, pedisque stuporem. Perrepsit continuo in bracchium affectio, adeo ut scriptionis fuerit incapax. Serpsit & in linguam, quae proinde haesit ; ac licet nonnihil balbutire, murmurareve videretur, voces tamen distinguere, dearticulareque non

potuit. Subiit quoque aurem tinnitus, qui, nisi aliis partibus simul solutis, non evanuit. Est autem facta solutio post exactam hebdomadam , occasione hilaritatis , admirationis ue subnata. Cum allata: nimirum fuissent a Thuano litterae excusationem Continentes, cur Belgenserio non transiisset, laetitia

quadam gestiit; & cum subinde nescio quis hymnus

in Lilis, Rotaeque amores scite caneretur, ita captuSest suauitate cantus, & strophes cuiusdam lepore, ut , quemadmodum Croesi filius, prorumpere volens in aliqua verba, ac in ea speciatim, Quamput chrum est hoc l prorsus in illa proruperit, eoque momento libertas lacrit membris omnibus restituta. Destinauit porro deinceps iterato Minutium , Ut

venatum Diuili eo by Corale

252쪽

matus praeclari viri Iacobi Golii, quem Hollandiae ordines, propter insignem Arabismi, Matheseosque peritiam, substituere inclytis duobus Academiae pro-

fetaribus, Thomae Erpento, de quo ante,& V ille-brordo Snellio, quem Kepplerus merito censuit subtilissimum Mathematicorum. Golius scilicet nomine, impensisque ordinum bis iam in Orientem profectus, tantum corrogarat & in Academia deposuerat librorum thesaurum, ut viso eorum indice, quem ad me a Golio transmissum , & volentibus bene multis typis euulgatum ad eum miseram , subito studio inarserit, mittendi rursus in Orientem, qui in id incumberet, Vt, quantum liceret per priuatos sumptus, simileis libros Gallia haberet. Dedit autem Minutium in comitatum Marchaeuillari, qui mense tandem Iulio Constantinopolim discessit. Et dare quidem praeterea voluerat Holstentum , Buccardum, aliosque eruditos viros , qui freti patrocinio auctoritateque Regij Oratoris Bibliothecas in monte Atho, aliisque locis explorarent; verum illi, utcunque forent ad id peragendum propensi, non potuere tamen esse satis tempori, ad discedendum comparati. Unicus comparatus fuit nominatus ante Gallaupius, qui non multum tamen temporis Constantinopoli moratus, discessit in Libanum montem,& cum Maronitis ita constitit, ut etiam num cum

illis degat. Post Marchaeuillaei discessum, renuntiatum est fuisse Elephantem Tolonum aduectum. Pro curauit itaque ipsum adduci Belgenserium, ut posset

253쪽

DE UITA PEI RES RII quaedam explorare , de quibus ante annos quatuor ad Puteanos scripserat, cum animal fuisset deductum Parisios. Aduehebatur tunc ex Italia , id-que fuit, qui ante annum ostensus Romae fiterat : demi ror autem quorsum possessor dixerit Petreato annorum essequatuordecim, cum Romae superiore anno fecisset solum undecennem , ut ex ipsius effgie dicata Gualdo Equiti, exque facta per Bottifangum descriptione , intelligi Ilicet. Petreisius porro toto biduo, seu rogando, seu experiund', ita multa addidicit, ut sibi factum putarit satis Inter caetera, cum

probasset omne genus edulsi , iussissetque dulcia praesertim quὀd gratissima forentὶ ministrari, adeo ut Elephas iam ipsum & agnosceret, & blanditiis prosequeretur , fiduciam cepit sed praeeunte animalis

Gubernatin e , ingerendi bracchium in os, explorandique ipsius denteis. Deprehendit autem hine inde in utraque maxilla binos, ut plane octo exsIsterent, & non solum quatuor, ut voluerat Plinius. Neque vero denteis attrectauit modo, sed etiam per Gubernatorem ceram ipsis applicuit, quo illorum simul magnitudinem , formamque faceret expressam. Exinde autem perspectum habuit, memoratum molarem dentem ex Africa missum ab Arcosio, Elephantis esse , non Gigantis dentemineque est plius demiratus, cur ex Gigante Theutobocho tam

pauci filissent dentes ostensi Ad haec depingi Ele-

. phantem triplici facie voluit, ac recubantem potis mum , ut commissurae melitis paterent, quae inter

pedem , & tibiam , tibiamque & femur ; ad conuin.

254쪽

cendum errorem, qui auctoritate Strabonis, alio- I63r. rumque inualuerat de inflexilitate crurum , fabulinque superexstructis. Adiicere autem solebat, cum haec deinceps memoraret, minime potuisse antiquos articulationem latere, quod in quibusdam vulgo vo-

catis Medallionibus expressissent Elephantem funambulum ; insigni quadam utique non mobilitate modo , sed & flexilitate crurum. Rursus non modo partium omnium dimensiones excipi iussit, sed etiam cum animal foret postea deducendum Aquas Sextias, demandauit Fratri , itemque viris industriis Ioanni Lombardo, & Iosepho Sucheto, ut explorarent ipsius pondus. Itaque ipsi rem peregerunt, confecta bilance ex trabe debite sussulta, idoneissique funibus. illigatis & machinae ligneae, qua animal Iustentaba-.tur, & ligneae cuppae , quae pondera tormentarios nempe globosὶ continebat. Hoc proinde modo ex ploratum est, comprobatumque Elephantem pendere libras Prouinciseis quater mille, & quingentas; hoc est Parisienseis proxime ter mille quingentas: MRomanas duodenum unciarum quinquies mille proxime. Accepit deinde magno cum dolore obiisse duo carissima capita, videlicet Aleandrum Romae, &Pignorium Patavii ; quorum quam antiqua , & constans, quimque variis officiis exculta fuisset amicitia, intelligitur ex hactenus dictis. Cariores porro exin de habuit, quas iam asseruabat illorum icones, ipsasque, cum rediit in urbem, sic in Musaeo posuit attiguas, ut ingredienti statim paterent. Consolationi

etiam fuit, quod ita Aleandro parentatum inaudii

255쪽

ut ipsius laudatio pronuntiata publice fuisset per diu

sertum virum Gasparem Simeonium in concione percelebri Academicorum Romanorum ;& Pignorij memoriam ita fuisse caram laudatissimo illius, literatorumque aliorum fautori Dominico Molino, Sanm Marci Procuratori, ut & tumulus excitatuS,

de epitaphium positum ab ipsom et exstitisset: quod Philippus etiam Tomasinus, ille de sua patria, con- ciuibusque eruditis adeo bene meritus, ad calcem eorum, quae de Pagnoiij Bibliotheca, Musaeoque scripsit, memorauit. Praetereo autem , neque Simeo-rium, neque Tomasinum silere potuisse amicitiam, quae inter illos, ipsimque intercesserat. Hoc anno , ac mense Nouembri memorabile illud contigit, quod Planeta Mercurius fiait primum sub Sole, seu in disco Solis conspectus. Admonuerat ante Kepplerus publico scripto Astronomos, rerumque coelestium studiosos admirandi spectaculi r quamobrem ipse quoque Petreskius suarum partium putauit ad illud attendere, ac tanto magis , quanto prius persuasus visam in Sole Mercurij uellam Caroli Magni temporibus lex Adelmo, Ademarove in serie Annalium Almonijὶ dissuasus iam fuerat,ratumque habuerat visam solum fuisseMaculam insignem, . ex iis, quae peruulgatae iam sunt ; quod per octo dies apparuisset, cum Mercurius sub Solis disco aliquot sollim horas insumat. Apparauit itaque scenam, in . quam Solis radij telescopio transmitterentur , Ut exhibita Solis specie proderetur Mercurij umbra. Atque aduigilauit quidem, quantum licuit, aut memi-

256쪽

L1BER Q v A U T v s. 2 3hit si quidem Kepplerus calculo diffsus attendi vo- I cII. luerat toto triduo ante, & post diciti septimam, ab

exacto cuius meridie apparitionem mediam celebrandam deduxerat j Verum clim apparitio antemeridiano tempore desierit, obseruandi memoriam totato illo mane ademit hospitum quorundam praesentia , quibus & ad sacrum audiendum ducendis, &mensa lautissima excipiendis sese addixit. Insigneis froinde fudit querimonias, cum tempus accepit ce-ebrati spectaculi , ac mire aliunde gratulatus est, quod mihi primo, ac forte soli, cum versarer Parisiis, id obseruare concessum fuisset. Obseruaui nem pe Mercurium a medio sere Solis disco in limbum vnque excurrentem ac tanta quidem exilitate, ut trientem minuti non excesserit excedentem autem alimbo hora matutina decima, ac minutis viginti octo, cum boreali latitudine minutorum sex, & trientis. Heinc talabundus obseruationem quoquoversum destinauit, neque ipsam modo ; sed quos de ea etiam

edidere commentarios, tum V illelmus Schic kardus,

optimus ille , doctissimusque apud Tubingenseis

rosesibr. tum Martinus Hortensius, laudatus Holandiae Mathematicus , & Philippo Laiadstergio in icondendis Tabulis Astronomicis adiutor. Hieme Iingruente laborare coepit solitis haemorrhoidum, calculique doloribus ; adeὀ ut clim Prorex Marescat- lus Virrius in Prouinciam missus , adessct Toloni, illum quidem inuiserit, sed sella gcstatoria velfhuS. n etiam inter colloquendum astcctus est discru- ciatusque summa urinae dissicultate. Apud amicum

ii iij

257쪽

α14 DE VITA PEIREsx Ircum diuertisset , nescio quis admonuit in Zem-biorum insula paucis milliaribus distante scaturite aquam huiusmodi doloribus sedandis mire conducentem , ac, caeteros inter, Andream Dinoriam sic fitisse illius utilitatem expertum , ut & Genua usque quaesitum ex ea mitteret, & Praefectus triremibus,

eo saepe deflecteret, ut ex ipse biberet fonte. Itaque Petreskius confestim in insulam misit, aquam usurpauit, ipsamque non tilem modo ciendae urinae, sed immutando etiam toti corporis habitui inuenit; adeo ut relatus Belgenserium visus fiterit breui pror-- Sus conualuisse. Verum non diu constitit huiuscemodi valetudo: siquidem statim tempore verno in-i631. sequentis anni sexcentesimi, ac trigelami secundi sic varie diuexatus sitit, ut ad tum de eo sepius vider

tur. Quippe ad haemorrhoidum, urinaeque dissicultatem accessit febris continua, quae remitti quidem nonnihil est visa sub decimum quartum diem, cum Marescallus ipsum inuisit; verum inarsit magis deinceps ad diem usque quadragesimum secundum,' quo quotidiana illi successit dierum quindecim, aut viginti. Nec vero cum iis solita mordis conflictandum ipsi filii; sed & cum insigni tumore ad regionem abdominis, superioremque femorum partem; itemque cum inflammatione, tumor que ingenti in altero bracchio. Ac parum forte haec omnia : grauissimum fuit, quod clystere non satis caute aci nistrato, ea facta sitit haemorrhoidum laesio, ut ga graena ad eas parteis subnata breui fuerit. Et statim quidem Catanei imploratum auxilium , verita ipse

258쪽

LIBER V A R T V S. 2Is quoque detentus inualetudine adire non potuit. I 631.

Misit tamen ad ipsum Sebastianum Richardum, qui medicinam Diniae primita , ac deinde Massiliae magna cum laude exercuit , quiquωea solertia serpenti iam morbo luit obuiam , ut illum plane restinxerit, Petreskiumque nonMulto post reliquerit conuale-

ventem. Ut omnino porro conualesceret, non contulit parum insignis laetitia. qua perfusus est, cum a Ludovico Meynerio Lirinensi Religioso, viro erudito , ac imitatione Antonij fratris optimi studioso

mathematices, duo habuit pocula argentea ex Val- lauriensi agro, dum in vineam effoderetur, defossa. Nempe , quod unum intra aliud apposite contineretur, ratus est ea esse ex iis, quae & σμυλο, de symbibae appellarentur, &, quod ad oram interioris c Iona aurea viseretur, perspicuum fieri censuit, quid esset antiquis eoronare. Quin ex punctatis etiam

ad oram exterioris literis O V E NIKOIM E Δ O Υ,

iudicauit eadem esse ex iis poculis, quae seu Literata dicerentur quando praesertim capacitas deprehensa est tredecim contin ere cyathos, iuxta n merum earum literarum in cuiusmodi fuerunt & illa, quibus olim inscribebantur voces CAIVS, IVLIVS, PRO CVLVs, unde carmina N a E v I A sex cyathis, septem IusTINA bibatur,&c. Ad haec deduxit originem , cur geminata ebiberentur , ex antiqua usque barbarie , qua in craniis

hostium interficiorum bibebatur, & quo quis plu- reis occidisset, eδ in pluribus agglutinatis biberet. Nempe homines mansuefactos id tandem moris

259쪽

rue 6 DE UITA PEIREsΚIII631. exhorruisse , & substituisse tamen vasa, quae cra-nij formam retinerent ut quodammodo ista retinent &, propter materiam , nihilominus parem

horrorem non croerent. Denique occasione natatum ex hisce poculis ; tum ex hemina, seu semifextario aeneo antiquo , quem Namausi repertum, Vicisumque nescio an apud Paludanum, an apud Tor-nerium, ante annos treiso Petitus deinde ad illum detulerat : tum ex alabastro per aestatem accepto ex reliquiis naufragi j, quod perpessa est triremis Pontificis Nuncium Ceuam in Galliam vehens, postquam effractum instaurauit, ususque est iucundissima per aliquot hebdomadas consuetudine Menetrij ; tum . ex modulo Congij per Aleandrum habito , ac deprehenso continere ex Aqua Gapelli libras Prouincialeis nouem,& duas uncias, per ectypica pondera; tum ex pluribus aliis vasis, quae aut illeic habuit, aut

quaesitum misit occasione, inquam, ex iis nata, coepit varia cum Salmasio , aliisque viris eruditis circa mensuras, pondera , vasaque ipsa disserere. Scilicet opinatus est , Disse antiquos adeo solerteis, ut nullum vas conficerent, quod non & praescriptam mensuram , & certum pondus contineret. Confirmatus autem per id tempus est, cum pilam ponderum antiquam ab Aleandro ad se allatam , cum veniret in Galliam , explorauit, & comperit vascula eius singula videlicet librae , semiisis, trientis, quadrantis,

sextantis , unciae. ; continere ordine codem acet bulum, cyathum, mystrum, concham, chemen, &cochlear: idque praeter incithegam, seu situlam vasa

contia Diuitigoo by Coral

260쪽

LIBER QUARTV s. 277 continentem , quae dc pondere est dupondium , ocmensura quartarius ; sed ausulis nempe ad oram de

pressis. Praetereo vero , ut eius rei tactus deinceps ruerit certior, cum postquam in urbem, ac musaeum

rediit, qu9ddam reperit vasculum , in quo circulis

variis, &vnciae,& cochlearis partes minutiores interstinguntur ac rursus omnimoda vasa domi relicta obseruauit. Sed ut insistamus in iis, quae Bel genserij peregit , miram quoque cepit laetitiam , ex

communicata secum egregia quadam demonstratione, qua ante memoratus Iosephus Galterius per fecit Ptolemaicam , circa obtinendam distantiam, magnitudinemque Globorum coelestium. Ac ille rem quidem pro sua solertia meditatus fuerat ante plureis annos ; sed eam retexendi occasionem sumpsit ex

edita nuper Landsbergij Vranometria , in qua cum senex optimus quid Ptolemaeus, Albategmus , Co- pernicus, Tycho , & alij summi artifices peccassent, adnixus fuisset ostendere ; ipse deinde visus est paul-lὰ segnius sese habuisse. Quippe lineas ductas excentris tam Solis, quam Terrae, in contingentem ab angulo usquz terrenae umbrae directam , dillinctas non habuit a veris, apparentibusque semidiametri, ut in exquisito negotio oportuit ; veluti etiam oportuerat apparentem Solis semidiametrum , non excentro terrae attendere, sed ex superficie , unde caspectatur. Clim itaque Galterius dc rationem omnium habuisset, & giagrammate exornato demon strationem construxisset, misissetque omnia ad Pei-rcskium; ipsc summopere laetatus, congratulatusque xk .

SEARCH

MENU NAVIGATION