Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

168 DE VITA 'PEIREs Kri 1633. stento ipse Petreskius ex Bibliotheca optimi Archieliscopi Tolosani curarat exscribi. Addo quoque,

eum iam Ducheseius admoueret serio manum edenridis Auctoribus, qui de Francorum Historia, & re- . bus Francicis scripserunt, obtinuisse illi Petreshium,

praeter non paucos sane alios, tum Petrum, dictum Bibliothecarium, quem Naudari sagacitate, diligentia , stelicitate est adsequutus ; tum Chronologica fragmenta Abbatia: Subiacensis, quae ut adipiscere tur, Cardinalis Barberini auctoritatem, & Buccardimanum implorauit. Addo complureis etiam alios, eiusdem implorantis gratia, imperasse multos codices exscribi. In iis iuit Henricus Memmius, ille adeo illustris Praeses qui animi nobilitate genus superans, gentilitiam de literis, literatisque bene metendi sollicitudinem mire fouet. Fuit etiam Comes Marchaeuilla , a quo accepit Librum de variis M hammedanorum Sectis,& ad quem praescripsit cuius notae esse deberent caelaturae, canaei, numismata, & id genus caetera, ex oriente expetita. Fuit memorata Foelix Zacchia, a qua monumenta aliquot Genuensium familiarum obtinuit. Fuit, ea occasione,

Iulius Pallavicinus, ipse Genuensis, a quo volumen integrum de eisdem familiis habuit; praeter quaesita alia ex Petro Maria Mero , quicum illi fisit perpetuum commercium ; fuere alij, ex quibus quaestieantiquitates Hadriae, Pisae, aliarum inligniorum Vrbium ; sed memorare omnes molestum, Non est vero heic praetereundum,quὀd clim iam ante agitast sit curam inducemia ,Propagandaeque per Europam

272쪽

Copticae linguae, ac iam Salmasius, Petitusque ex paucis libris communicatis in ea plurimum profecti

sint ; adiecit volumina plura, ac mire sategit, ut Petrus Valleus commodaret Vocabularium , quod exoriente aduexerat, ut illius interpretationem, editionemque per salmasium ad id paratum procuraret. Cum non obtinuisset, adhortatus est, ut saltem Κir chero illius copiam faceret, qui & Romae praesens,& linguae iam gnarus, incumbere in eam rem posset.

Caeterum magnam concepit spem tum Copticorum, rum aliorum praeclarorum voluminum ex oriente obtinendorum , cum accepit exemplum prodeuntis

tum primum in lucem Epistolae B. Clementis ad Corinthios scriptae, & nuper ex AEgypto , Constantinopolitque in Angliam allatae ; cumque sub ipsummet tempus vir omnino bonus Aglaius Lochiensis, e Capucinorum familia, ex AEgypto rediit, ubi toto septennio linguis Orientalibus operam nauarat. IS nempe magna exultatione exceptus a Petreiato , a quo non partam subsidij in ea regionet acceperat, indicauit codices raros in Coenobiis variis exstanteis.

Memorabile autem est , visam ipsi Bibliothecam octies mille voluminum , quorum pars non exigua prae se ferret aeui Antoniani notas. Qirandos idem Vero inter caetera animaduertisse se dixit Mazhapha Ein Oh, seu prophetiam Enochi, declarantem ea, quae ad finem usque saeculi euentura sunt, Librum Europae pridem inuisum, illeic autem charactere, ac idiomate AEthiopico, seu Abyssinorum , apud quos is fuerat seruatus, conscriptum : ideo Petreskius lic laic

273쪽

x o DE UiTA PEIREsxu accensus eius , quoquo pretio, Co 3Manili issio, ut nullis parcens sumptibus , ipsem denique sui fecerit iuris. Cum porro idem optimus Vir mentionem obiter fecisset insignis incendij, quod in Semo

AEthiopum monte eodem tempore contigit, quo Vesuuianum in Italia ; idcirco varia edisserint de canalibus subterraneis , quibus communicare possint non modo aquae, sea etiam igno, atque adeo Vesevus cum AEthna, hic cum Syria, haec cum Arabia foetice, ista cum regione Erythraeo vicina, in qua Semus mons : idque seu series quaedam tum in curuatarum canales faciant, seu ipsi ignes in rinnas subeuntes vias sibi aperiant , de canalcis creent, bitatuminosaque suffumigatione incrustationem obtem, dant, quae aquam marinam taperposuam arceat. Igneis autem subterraneos aperire sibi vias , indiscio esse montem Puteolanum tempore Pauli tertij, aliosque aliis temporibus eruptione ignium creatos. Incrustationem vero illam interdum abrumpi, ita ut

aqua subeat, indicio esse, quod tempore Vesuuiani incendij littus Neapolitanum aliquantisper resicc

tum fuit, revomente interim monte aesorptas hi tibus aquas, verum admista materia combustibili, ignescanteis. Sic postmodum etiam est interpretatus Torrentem illum igneum, qui ex monte AEthna defluxit anno integro, decurrens summo cum ardore ultra duo , triave milliaris , latitudine passivum quingentorum, misto fluore ex sulphure, sale, plum. , ferro, tGra. Desinente anno siauissimum habuit detinere domi per aliquot dies celebrem Po

274쪽

, L I B E R Q v I N T V s. 271 tarn Santamantium cum Duce Crequio Roma r deuntem. Cum fuerit vero mirifice illius lepore, ac venustissimorum poematum recitatione delectatus; laetitiam tamen praecipue duxit ex recitatis praeclaris rebus. quas parum ipse, partim frater in suis in Indiam , aliasque regiones peregrinationibus obseruassent. Retulit, inter caetera, ruisse sibi visa in Iaua maiore animalia quaedam, quae forent naturae, homines inter, & Simias mediae. Id cum plerisque non videretur, protulit Petreskius quae ex Africa potissimum acceperat. Significarat nempe Natalis, mediacus ante memoratus , esse in Guinea Simias, barba procora, canaque, & pexa propemodum Venerabi-Ieis i incedere ipsos lente, ac videri sibi prae caeteris sapere: qui maximi sunt, & Barris dicuntur, pollere maxime iudicio ; semel duntaxat quidpiam docendos , ueste indutos, illita bipedes incedere; scite luderetinula, cithara, aliisque id genus nam quod

euerrant domum, conuertant veru, pinsant in mortario, aliaque rasione famulatum praest ent, haud μ- putari admodum Isteminas denique in iis pati men-ltiua ., de mares mulierum esse appetentissimos. Ar-cosius vero i qui hisce annis nuncupauit ipsit libros varios ; ut Memoriale principum , Commentarios politicos, Relationem de Africa ὶ literis quibusdam exposuerat quidnam Ferrariensi cuipiam contigisset, num in aegruue.Marmaricae, Angela dicta , versaretur. Incidi nempe quadam die in Nigritanicanibus venantem homines, ut visum, siluestreis. Capto, ca seque illorum vno , inhumanitatem Nigritae tua

275쪽

1 1 DE VITA PEIREsx II 633. suum genus ita saeuiret. Ille veto , fallearis, inqu)t, nam hic non est homo, sed bellua homini persimilis. Quippe sola pascitur herba, intestianaque ouitia habet, quod ut credas melius , rem ecce ; simulque abdomen aperuit. Sequenti die rursus Venatum, captique mas, & foemina. Huic mammae

ad pedis longitudinem : caetera mulieri simillima fuit; nisi quod intestina quoque herbis oppleta, occuiusmodi ovis, habuit. Totum utrique pilosum com us ; sed pilo breui, ac satis leni. Iua de Africa in-inuant, ut attexam commercium , quod ineuntea 63-- proximo anno Petreskius instituit huiuscemodi o casione. Vermellius quidem Mon speliensis, initio gemmarius, sese militiae dederat, opibusque dilapidatis, ad priorem artem reuersus erat; cum monilibus variis corrogatis , discessit naui Massiliensi in AEgyptum, & occasione proxima in interiorem viaque atthiopiam. Cum gemmas, totamque preti sam supellectilem ia transtumset , etiam Reginae Abyssinorum , cui ornamenta Europaea placuerum innotuit; Sc iam in aula celebris, ipsi quoque Regi

ignotus non fuit. Contigit interea, ut Rex arma moueret aduersus quendam Imperii hostem , apparantem exercitum militum quinquaginta mullum. Ue mellius autem, inita quadam cum Rege familiarit ae, poposcit ab eo licentiam erudiendi solum breui tempore militum octo millia , pollic usque est se parua ea manu illas inimici copias euersu um. Rex, animosum , industriumque ratus, illi annuit , isse vero & delegit , α ita exercuit milites concessOS, methodo

276쪽

Lingst Qv ii N T v s. 273 methodo Hollandica iis regionibus incomperta , ut 463 6. tandem vireis illas ingenteis Lelicissime fregerit. Reuersus victor, Praefectus filii totius Regni militiae, ac tum ad amicos Massiliotas scripsit. ut curarent ad se transmitti libros aliquot, ac militareis praesertim, quasdamque etiam imagines, tabulasque pictas, &ρia id genus. Id igitur ubi resciuit Petreskius, certusque titit amicos illos nihil simile curaturos, apparauit ultro , misitque ad virum , tum liquores odoratos, & exquisitissima elaboratione eductos ex ge semino, rosis, arantiis gariophilatis, munera Reginae pergrata futura : tum imagines , tabulasque , &icones varias Regum, Reginarum, Virorumque, &foeminarum illustrium , ac magnam librorum congeriem , sed Mathematicorum praesertim ex architectonica militari, ex vulgari architectura, ex perspectiva, & caeteris. Nempe indignum esse duxit talem fortunam desererc, ac virum tam procul conspicuum pro viribus non adiutare. Cum confidisset autem illum gratissime id accepturum , licere opinatus est petere ab eo libros aliquot AEthiopicos, inscriptioneis obuias, descriptionem Amarae montis, itemque

rituum Religionis, vasorum, & similium, quae Europaeis sciret ignota. Atque hoc quidem moliebatur , cum interim distraheretur mira sollicitudine,

quod aliud quidem Senatui, aliud Mares callo Vitrio

Proregi placeret. Inter haec etiam excipiendus fuit, assiduitateque,& ossciis demerendus Franciscus Comes Noailius, qui Regius Orator cum pergeret RO-mam , aliquot diebus tum Massiliae, tum Aquis-Sex-Mm

277쪽

ι VITA PEIREs xlai 63 . tiis substitit. Vt raceam, quod illo secum deducen te Iuuenem sepra aetatem medicae dos trinae, pra-xeosque peritum, Petrum Michonum Burdelotium, voluerit Petreshius plus Fam iter eius consuetudine frui, tum ob doleis proprias, tum ob intercedentem cum erudito illius auunculo Ioanne Burde- lotio amicitiam. Excepit quoque non multo pes Pontificis Nuntium Georgium Bolognetum , cum in Galliam adueniens Aciuis-Sextiis faceret iter. Memorabile autem est, quod, cdm is fortὰ petreskium

occupatum reperisset circa nescio cultas oculi anatomiam , interesse ipse voluerit, curioseque cognoscere singulareis speculationes. Scilicet ille tenebatur insatiata auiditate noscendi visus organum, germ numque locum, in quo visio ex impressione , reflexioneque imaginis peragitur : unde ex auium , pistium, quadrupedumque generibus vix obtineri ullum potuit, cuius oculi disiecti non fuerint, ut in

quo vel congruerent, vel dissiderent, adnotaretur. Non tacendum vero, quod, ut mihi, quem ea in re adiutorem voluerat, uberius gratificaretur , omnia

copiose perscripserit ad Franciscum Luilletium Rogiarum rationum Parisius Magistrum, quem amicum mihi singularem norat, cuiusque eruditionem, candorem , asseetamque in bonas arteis , & in aequitatena, omnemque virtutem, si hoc loco attingerem,

non alio λὰ iacerem fine, quam ad insinuandum eius amicitiam Petreshio quoque carissimam non immerito exstitisse. Quia res porro valde percre buit, neque de ea tamen plane constitit ; ideo vide-

278쪽

LI aER. QVINTVS 27stur operaepretium quid id ruerit commemorare. In- I634. ter antiquiorem sententiam , quae statuebat visio. nem fieri in humore crystallino , & recentiorem, quae in tunica retina, Petriacius mediam elegerat, in humore vitreo fieri opinatus. Quippe cum dignum existimaret facultatem visus suo munere fungi circiter medium oculi, ac in eo loco , unde rei

imaginem in suo situ spectare posset idcirco hunc locum designauerat intra humorem vitreum, qua parte radij ipsarum rerum traicisti per crystallinum,& rectexi ex retina, in unum quasi centrum coirent. Ratus enim crystallinum sua convexitate inuertere imaginem, suspicatus nerat retinam sua concguitate eandem restituere : quare debere facultatem in eius concauitatis centro residere, unde. imaginem e retina restexam , restitutamque, atque adeo rem in suo situ naturali contemplaretur. Id animo cum infixisset superesse solem censebat,ut veritatem eiusmodi restitutionis exploraret. Cum primum ergo con cessum est pre ferias Paschaleis nonnihil intcrquiescere, exercere coepit anatomicos in generibus an malium variis. Universe autem apparuit, posticam illam, interioremque circumductionem oculi speculum esse concauum, propter inuersam tam candelae, quam aliorum quorumlibet obiectorum restexionem. Id scilicet, ita exemptis anterioribus tunicis,

omnibusque humoribus, ut tota illa capacitas insa' situ perseueraret. Tunicae enim choroidi diue simode coloratae politura inest veluti m lica, quae splendescat facillime, adiptante humore atro, quo

279쪽

1 6 DE VITA PEIREsKII 363 . a tergo imbuitur , & conferente nigritie, qua interior circumductus, antrorsum quasi illinitur, ut lux,

aut imago impacta in id speculum, fortius, distinctiusque in illo pingatur. Cum choroidem vero dico, non excludo Retinam, quae dissicillime quidem,& in paucis oculis sic illi adiuncta conseruari po-' test, ut cum humore vitreo exeunte non loco excedat , colligathirque , & appareat, quod reuera est, nerui optici dilatata productio : at ubi tamen cho roidi adiuncta tenetur, adeo tenuis, tersa, pellucida est, ac potissimum quidem humectata, Vt una, eademque videatur esse superficies, unum , idemque speculum, in quo imagines rerum imprimantur. Tametsi verὀopticus,seu retinae medium, non respondet e diametro apertae exterius pupillae paullo enim inferius est respondet tamen medium postici illius colorati, & metallici splendoris, qui circulo quo dam tanquam horizonte dirimitur ab anteriore obscuritate. Caeterum Petreskius mire exsultauit, cum post humores omneis eductos, appensoque deinde crystallino , & in locum pene suum restituto , ima go candelae obseruata est pingi interius in retina, non inuerso , sed recto situ ; ac rursus, cum fundo ita illustrato, ut crystallinus ex eo solo posset lucem accipere, inuersa per retinam imago, deprehensa est in crystallino ipsam excipiente erecta. Planum quippe duxit coniecturam suam undequaque siccessisse; unde ut illam magis firmaret, conquisiuit vitra , d

specula varia tam convexa, quam concaua, tam reflectentia , quam transmittentiam; etiam que VariaS

280쪽

LiBER QE I N T v s. 277 phialas, in quibus varie comparatis, mirum dictu 163 4

est, quam multa, quamque repetita perfecerit experimenta. Non facile porro dimoueri potuit a memorata sententia ; meminique solum , cum obiice. retur facultatem visus intra oculum considentem non respecturam forti versus ipsas res, sed introversus speculum , atque adeo dici non posse vere conspicere res ipsas, praeter nonnulla alia , quae visionem in retina probabiliorem facerent; memini, inquam, eo adductum, ut existimaret posse facultatem, suam functionem exserere non in retina, non in crystallino , non in vitreo solo : sed in tota illa humorum, tunicarumque capacitate. Sic immutauit etiam nonnihil opinionem de myopum, senum quo perspicillis praeconceptam. Cum obseruasset enim imaginem specillo concavo traiectam ampliari, conuexo vero contrahi; existimarat myopes ideo specillis concauis uti, quod ampliatione indigeant; senes conuexis, quod contractione. Postquam vero monitus fuit oculum in loco papyri collocatum, contractum videre obiectum ex concauis, amplificatum ex conuexis nempe quod ea speciem ita distrahant, ut paucae partium obiecti partes incurrant in oculum, unde id contractum appareat; ista vero sic contrahant, ut eiusdem partis plures partes ineant, unde dilatatum videatur j tum opinionem sic temperauit, ut opus esse censuerit ampliatione contractio. ni mista. Ne memorem quod myopibus humore vitreo abundantibus vitra eoncaua ideo prosint, Vt radiorum decussatio ultra crystallinum facienda prO

Mm iij

SEARCH

MENU NAVIGATION