Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

α 8 DE VITA PEIREsKIII6s . moueatur versus retinam : senibus eodem humore nonnihil consumpto , convexa ideo conserant, Vt eadem decussatio ab eadem retina no nihil abducatur , quasi visio sit elicienda in moderata ab ipso puncto decussationis distantia, eadem ratione qua in Telescopio debet oculus ab illo non- nihil abes.se; quod a Scheinem ostensum est. Sed quaecunque tandem fuerit veritas, aut incertitudo sententiae, pra stat heic referre nonnulla, quae nescio an prorsus, an satis obseruata prius fuerint. Constitit nempe crystallinum non in omnibus animalium generibus agglutinari , cohaerereque cum ciliari circuitu : sed in variis piscibus vitreo veluti innatare ; ac in Thynnis specialiter sustentari solum duabus ansulis, quarum altera ab optico usque neruo producatur. Constitit rursus crystallinum figurae esse in variis animalibus variae. Nam tametsi in pluribus quasi lenticularis sit, in piscibus tamen magis accedit ad globosam figuram, in volucribus vero minus. Quin etiam in Thynno plane sphaericus est posteriore parte ; antrorsum autem planus esset, nisi, relicto circum margine, attolleretur in medio portio quaedam globi longe amplioris, quam posterior ; diametris nimirum exsistentibus in sesquialtera proportione. Cum idem vero margo visatur in oculis quarundam auium, ac

potissimum Aquilae; in quadrupedibus tamen, ac in nomine nullus est; sed cum pars posterior sit portio minoris globi, quam anterior, segmenta colla rent eodem ambitu , diametris globorum excedentibus , proportionis, in ove quidem, quasi sesqui-

282쪽

LIBER QUINTUS. 279 sextae , in bove quassi sesqui quartae , & in aliis alte. I63 .rius. An vero illae portiones non globorum sint, sed parabolarum, figurarum ve aliarum, difficile sane iudicatu est ; ac praesertim quia mortuo animali humor flaccescit, collabiturque, & , seu digitis tractetur, seu suspensus teneatur, seu supra papyrum resideat, vix potest non deflectere a natiua sua figura. Constitit praeterea in genere piscium humoremaqueum vel nullum esse , vel certe perexiguum in Thynno certe , ac Pelamide , Mustella, & quibusdam aliis nullus unquam inuentus est vitreum vero copiosum esse. In genere autem tam auium , quam quadrupedum , nocturna illa animalia veluti Bubones, ac Feleis plurimum aveo abundare , paucissimum vitreo. Constitit quoque non pro ratione magnitudinis animalis, magnitudinem esse oculi. Nam cum aues pro corporum, capitumque mole maximum possideant, uti Aquila, quantum pene ouis; in

piscibus tamen Delphin, qui mille libras pependit, .

longe minorem oculum haDuit, quam Thynnus, qui trecentas solum ; & species Phocae, quae visa est esse prima Rondeleth, cum pependisset librarum circiter octo millia , non habuit tamen oculum memorato Thynno maiorem. Vt missum faciam , quod cum Petreskius nullo non studio procurasset obtinere oculum Balaenae, ex iis, quae immanes capiuntur in mari Aquitanico, retulit interea religiolus vir Iosephus Antonius Dominicanus Massiliensis, qui non ita pridem unius capturae interfuerat, oculos

ipsius vix fuisse humanis maiores. Clim id vero de-

283쪽

ago DE UITA PEIREsx III63 . miraremur, mirabilius aliud subiunxit, scilicet, illud animal, cum os habeat adeo vastum , Ut exempta

lingua ex qua sunt librae olei mille, & sexcentae expressae) potuisset eques , haud palatum vertice feriens, ingredi, nimirum quasi nauis illa in os Ba

laenae Lucianicae in gutturis tamcn fuisse adeo angusti, ut vix potuisset capere simul duos ex illis pisciculis digito auriculari non maioribus, quos Mellitas vocant , quorumque magna copia deprehensa in ore est. Nimium fortasse heic haereo ; sed clim nonnulla stat relata ex iis, quae Petreskius in alienis obseruauit oculis, aequum est sane subiici quae in propriis obseruitauit. Animaduertit si quidem oculos suos sic excipere imagines rerum, ut asseruarent illas diutius,& maxime quidem cum a sonino humescerent. Sic expertus est millies, cum respexisset in fenestram clathris ligneis , quadratulisque papyraceis interstin- istam , circumferre sese deinceps illius formam in oculis; sed cum eo discrimine ut si clausos quidem contineret, tum clathros obscuros, & quadratulacandida, cuiusmodi conspecta fuerant, videre adhuc videretur: sin autem apertos in parietem non valde

clarum conuerteret, tum obscura quadratula ; clathros vero eius candoris, cuius paries, contueretur.

Idem apparebat discrimen , si in vesteis nigras , sed

aliqua tamen luce illustratas, direxisset oculos ; videlicci quadratula nigrore vestium erant nigriora. Idem, si in apertum librum; characteres enim clare discernebat, qua Obseruabatur clathrorum, non qua arcarum quadratarum species. Ex quo argumenta

284쪽

LIBER QUINTV s. 28 Itus est mirum non esse, sit splendor lucis,& candor Is . niuis hebetent visum , excaecaretque etiam valeant, vi historiis proditum est ; cum ista non admodum vivax papyri albedo organum ita vitiet, ut facultati quasi velum non statim arcendum obducat. Existimarat autem,ut lux Solis una cum ardore,Bononiensi lapidi imprimitur , ita lucem, candoremve humori vitreo imprimi, & propter corpulentiam umbram sui quandam creare : sed opinatus est postea appa - rentem exterius umbram non a crassitudine lucis,

candorisve productam, sed assi stam ex vitio , quod contrahi possit, non in vitreo solum , sed etiam inaqueo,&in crystallino praesertim. Ad- haec, rei obiectae species in oculis eius sic geminabantur, Ut praeter primariam , claramque , aliam secundariam , atque obscuriorem insinuantem se ad latus prioris videret. Sic libro aperto, aut in pagina, dum aliquid scriberet, ita diserte intuebatur, & marῆinem album,& linearum initia, ut digito tamen citra, seu in margine , obscuriora alia initia contueri sibi videretur. Quin aliquando etiam in montem Soli occiduo obuersum spectans, tergeminam eius speciem vidit, ut & multiplicem in filo ; quod primam ipsi ansam fecit attendendi ad caetera. Cum nosset porro me pridem esse in ea sententia, ut oculorum amborum axes nunquam coeant, sicque angulum in re visas uti recepta apud omnes fert opinio ) non faciant , sed perpetuo parallelismo incedant, unusque solum oculus, altero otiante, dirigatur in rem visam sis scilicet natura duce, qui a natura obtigerit melior,

285쪽

131 DE UITA PEIREsx Iri 63 . cum Ut manuum , sic oculorum alter semper valentior sitὶ adeo proinde, ut visione, quam distinctam vocant, solus videat, licet alius possit ea videre, quam confusam : cum id, inquam, nosset, mire exsultauit , quasi facto aduersus illum parallelismum

experimento. Quippe oculos aliunde immotos alternatim claudens, & aperiens , animaduertit speciem dextram in sinistrum, & sinistram in dextrum ferri, sicque decussationem fieri parallelismo repu- gnantem. Et monui quidem ipse, ut attenderet dextram , seu distin ham speciem pertinere ad sinistrum, qui fuit illi potior ; sinistram, seu confusam ad dextrum , qui imbecillior ; dirigi vero unicum axem, nempe ex oculo sinistro a speciem autem in de trum non directe, sed oblique incidere, sicque de

cussationem creare : quo modo res Omnes geminae videntur, cum detorquemus oculos, exsistente nempe visione utriusque oculi confusa, propter oblia quum solum allapsum: verum non plane conquieuit, imὀ etiam est opinatus posse inter obseruandum coelestia discrimen contingere, si unus pinna-cidia dextro oculo dirigat, & alius sinistro : nec sibi factum putauit fatis , donec Schichardus ea de re litteris suis securum fecit. Mittamus Vero tandem ista, dc attingamus alia, quae per idem tempus multa obseruauit. Eiusinodi ruere imprimis venae in meetenterio Lacteae , quarum iam ante meminimus, quasque rursus, in quotquot licuit animalibus, requisiuit. Quoniam autem illas discerni nisi in animali vivo, aut palpitante adhuc non posse, tum ex

286쪽

Asellio inuentore, tum ex factis compluribus diffectionibus nouerat , resque propterea in homine, quem vivum dissecare nefas, inobseruabilis videbatur ; non ideo tamen desperauit, quin, si paucis horis a suffocatione, interanea disquirerentur, vestigi huiustemodi venarum sese proderent. Quamobrem damnatum suspendio procurauit primum, antequam iudicium capitale prominciaretur, secure, & egregie pasti ut nempe essot unde chylus lae esccret, quo tempore requireretur ac inde, non nisi hora cum semisse post suspendium exspectata, cadauer deuchi curauit in anatomicum theatrum. Haestitam est vero ea diligentia, ut aperto abdomine venae albesce tra apparuorint, utque lex nonnullis resectis colligi potuerit liquor lacteus f .quod profecto visum est mirum. Haec praeter , sollicitus fuit, ut obseruarentur variae scaturigines ventorum. Nam primum quia dum opinatus fuit ventos ex Aristotele terrenos esse halitus, qui ex offensu aeris frigidioris repercussi,

transuer um prorumpant pro conditione vallis, aut alterius loci , Vnde prodeunt, aut quem Offendunt, in boream, aut meridiem, ortum, vel occasum ferantur : verum tam .multas expertus est in ea sententia iduscultates, ut ad materiam halituum recurrendum censuerit, examinandumque, num,exempli

gratia, vitriolum, halinitrum, bitumen, sulphur, &hmilia, dum, exhalantur, conditiones , varietatesque Ventorum subeant.. Quamobrem obseruari voluittam, mirabileis quosdam ventos in suis originibus, quam proPtietates ipsas locorum, attendendo ad

287쪽

6s . mineralia, fossiliaque omnia, & plantas congeneas. Heinc destinauit Petrescum versus eruditum medi cum nomine Malianum, qui in Coyero monte obseruaret antrum, e quo frigidus prodit Ventus, tanto minus sensibilis, quanto ad originem acceditur propius : cuiusmodi etiam obseruatus est in hiatu boreo Montis ventosii. Ut obseruaret quoque exstantem non procul lacum Legnium , e quo dum exoritur fumus, nubes haud- dubie creanda est, quae sit breui in tempestatem saeuissimam exoneranda;

quod memorant etiam de lacu Pilati in Delphinatu, & de alio in Pyrenaeis. Vt denique ea occasione obseruaret fontem , qui ad Collem- martium statis interuallis emuit, ac subsistit ; nimirum octies circiter intra spatium unius horae. Sic per Besaeum virum doctum , obseruari curauit ventum Ponthiam , siue Ponticum dictum , ad occasum Alpium Cottiarum, oppidumque dictum Nihontium. Is stat a borea secundum fiuvium, & neque leucae quadrantem secundum latitudinem excedit, neque secundum longitudinem , cursumve, dimidiam, aut integram te cam : nisi quod nonnumquam factus vehementior plureis superat, Rhodanumque etiam attingit. Quotidianus est; & dum fiat, non intermittitur, aut stu-' ctuat sed uniusmodi est tenoris. Oritur hieme sub

mediam noctem , & in nonam usque decimam vematutinam constat ; aestate, ab aurora in octauam; Vere, & autumno, a quarta in meridiem. Est autemper hiemem praesertim violentus, maximόque reflante austro ; interdumque frigidus adeo, 't, ipso

288쪽

LIBER QUINTVS. 283 vigente, aqua in aere conglaciet. Ventus alioquin I 63 . saluberrimus; ut sunt etiam eiusdem loci fruges ,rruchis, nonnulli fontes. Sic per Autelmum Foroiuliensem , virum Sacerdotem , omninoque bonum, obseruari ventum , qui ad Malignonum montem nascitur, nec decliuitatem illius excedit ; itemque conflictum Uulturni, & Cori, qui ad promontorium Rufum occurrentes, sese ibi mutuo conficiunt.

Mirabile id sane ; sed non minus illud , quod Vulturnus illeic salubris, & fruges perficiens, insalubris

est, frugesque adurit Aquis- Sextiis; dc Corus ex opposito: ac rursus, quod Cannis obseruatum est a memorato ante Meynerio, nullos plane ventos ex cardinalibus stare, sed lateraleis solummodo ; cum aliis locis secus contingat. Sed magnum nimis foret taedium, si talia plura congererentur : nisi taceri forte non debet , quod qui utrimque subeunt foramen Lansonium,Pausilyppaeo similem, ventum exeuntem Vtrimque sentiunt;argumento quod extrorsum efflet,

non introrsum insiliat. Rursus, non mimis curiosus fuit, ut attenderetur ad motum maris Mediterranei, quem cum ad nostras Europae oras versus occasum esse constet, exploratum voluit, num ad oras OppOsitae nobis Africae versus ortum foret : Idque obseruando praesertim regionem, qua in fluminum ostiis arena aggeritur ; clim soleat in eam egeri, in quam maris aqua fluviatilem trudit. Exemplo ipsi erant arenae, quas uberes Rhodanus vehit. Mare quippe illas propellit in oram Occitaneam , quae proptere ficta importuosa est ; nam vel a solo tempore D. L

Nn iij

289쪽

Dg Vi TA PEIREsKII163 . doliici, mare recessit ab oppido Aquis morinis, integri leuca. Et quamuis arenae Argentei fluuij in orientis oram propulsae videantur, ac Foroiuliensem po tuni compleuisse; sentiebat tamen ideo factum, luod sinus Grimaldicus,seu San- torpetiarnas consequenter suus, copiosiorem aquam alliciat, & Interpositum promontorium gyrationem essiciat; quae Argentei

aquam , limumqhe in auersiam seu orientalem plagam, compellat. Eadem occasione adnotatum voluit marinum aestum , quisquis is esset , in mari Hadriatico , & in quibusdam Africae oris. Cum ex disquisitis autem variis Mediterranei motibus , circuitibusque , constitisset aquam perpetuo ex Ponto Euxino per Bosphorum Tntarium , Propontidem, ac Hellespontum in AEgeum ita influere, ut non modo Smyrnae, sed etiam in Creta, imo pene ad Africam illius motus posset agnosci: cum item constitisset Oceanum Atlanticum per fretum Gaditanum continuo influere : quippe sextante solum spatij intercepti ad ipsa littora, reciprocatio fluctuum est: toro vero bessie intermedio perpetuus est Oceani in

mediterraneum influxus : cum de his inquam constitisset, recurrendum esse necessario censuit ad canaleis subterraneos, quibus mare Mediterraneum cum Oceano communicet , & ad libellam reducatur. Nempe eadem ratione volunt Hyrcanum, silue CasDpium mare undique conclusum , nec tamen eXundans tot exceptis fluminibus , communicare cum Euxino per meatum subterraneum ., quo aquae sca-

xuriant ea parte, qua medius Euxinus dulcescit, cui

290쪽

que ex Aristotele , nomen est , seu profanda io 3 Ponti. Contigit ad haec per illam aestatem diuersimode fulminare. Cum mea autem foret opinio ignem fulmineum, quo terrena feriuntur, non emit

ei procul ex alto, sed pror e ex nubis glomo eius

materiam continente , tranoferenteque, erumpere . voluit ipse eam flammulam, tametsi rem fluxam,tanta extrudi vehementia , ut ex regione aeris media, inexstincta perueniat ad terram , ubi vim miram exserat. Adiecit, cum ante triginta sex annos altare

maius Capuccinorum Aquensium ictu fulminis fuit disruptum, versatum se in urbe fuisse, & pertranseuntem , casu quodam , plateam dictam Praedicatorum habuisse oculos in coelum, ac in eam regionem conuersos. Prod mirabile vero fuit, obteruasse se in aere medio, manipulum quendam radiorum igneorum, utrimque partim directorum, partim undulantium ; eo plane modo , quo antiqui pinxerunt fui men in manu Iouis. Ac nihil attinet quidem me morare quid repositum fuerit; referendum potius, quod cum fulmen deiecisset crucem e fastigio turris campanilis D. Ioannis, ferrum inferne lapidi impressum deprehensium fuit habere circum rubiginem, seu crustam ferrugineam vi magnetica maxima pollentem. Ac mirati quidem non sumus de fer-- , quod per aliquot tacula expurgatum , contraxisse vim poterat: at recrementum ipsum ferri tan-rundem potuisse , fuit stupore dignum. Habuit interea ex Africa semina, plantasque, & animalia nonnulla. Ex his nullum maius, pulchriusque Alzarone

SEARCH

MENU NAVIGATION