Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

188 DE VITA PEiREsKIII 63 . nuncupato , quod summo ore , caudάque taurum . caetera ceruum referebat. Cornua illi nigra, erectaque , & futura mirae , ut perhibebatur, altitudinis. Animal velocissimum , & quod non potuisset, nisi ab ipso ubere , capi. Illi id vero diti non detinuit; sed postquam satis obseruauit, proque votis depi-

etiam habuit, ad Barberinum Cardinalem misit. Αccepit autem non multo post similis animalis spolium a Comite Marchaeuillaeo Constantinopoli redeunte, eique occasione experiri voluit & nescio tamen quid interturbant ) num pelli eius animalis idem contingeret, quod ceruinae. Constabat enim pellem cerui, li fuerit a coriariis in fundo cuppae constituta, suppositaque tam bubularum, quam aliarum ingenti aceruo, non conquiescere, ex quo primum infiisa aqua fuerit, donec sese subduxerit, omnibus de euolutatis, se cumulo toto superiorem statuerit. Cum id miraremur , retulimus caussam in ampliorem pilorum cerui, quam caeterorum cauitatem I singulos enim pilos esse canaleis, siue tubos quosdam aeclarant micros copiaὶ adeo ut, illi aere oppleti,& intra aquam constituti nixum faciant, instar scilicet vesi- cae inflatae. Credibile quoque id non parum ad animalis celeritatem conferre, dum propter calorem ex motu, ea capacitas spiritu dissiatur ;vt probabile quoque est conferre in volucribus eam pennae parrem, quae caua , spiritu impletur, iuuatque , ut aues facilius sustententur in aere. Sed attigisse id sussiciat. An subiiciam vero quod Petreskius voluit supra domus suae fastigium locum idoneum construi, e quo abunde

292쪽

LIBER QIINTV s. 289 abunde eminente quicquid foret coelitus obserua bile notaretur 3 Qirum multa certe obseruata ex eo fuerint, non est heic referendi locus: verum reticeri non potest insignis laetitia , quam cepit, cum inde attendit ad Martem occultantem stellam , quae extrema est in Virginis ala. Permoverat scilicet illum quod narraueram obseruatum mihi superiore De-eembri Iouem occultantem Geminorum Propoda , adeo ut diebus aliquot mane, vespereque iclclaopio

inspectus , deprehensus fuisset transiuisse illi ad austrum, non ampliui quam minutis quatuor, die eius mensis decimanona, ac hora undecima matutina. Et

cum die octava Iunij sub vesperam admonuissem illum , fore ut Eclipsin non absimilem per Martem conspicere posset, tum maxima alacritate aduigilare constituit, neque discessit, nisi post elapsam mediam noctem , cum horae besse ; quo tempore Mars fuit stellae coniunctus, praeteriitque ad austruna non amplius, quam sesquiminuto. Sed & dici debet laetitia, qua apud se habuit Thomam Campanellam, philo sophum celebrem , quo obseruanda tempore fuit, nempe sub Nouembris initium in Mercurii cum Sole coniumstio. Quippe is esse testis potisit in conspectum fuisse sub Sole planetam in coniumstione prope centrali; argumento , quod tum directus supra Solem exstiterit, quemadmodum retrogradus visus fuerat prius sub Sole ; quodque proinde motu suo ipsit Soli circumducatur , non vero feratur in Epicy

293쪽

19o DE UITA PEIREsx Ir163 . cum semisse, ut pote sub finem Aprilis. Caeterum qua humanitate Campanella exceptus fuerit, haud explicari facile potest. Recipiens enim sese in Galliam , non prisis appulit Massiliam , curauitque adauentum suum renunciari Petreskio , quam missa lectica accersitus est in ipsius aedeis , & curatus egregie per aliquot dies, dimissusque Parisios partim lectica , partim curru , non modo ab illo habuit lite ras, quibus pecuniam Lugduni acciperet; sed accepit etiam discedcns quinquaginta aureos , adeo ut tanta beneficentia obrutus, & quasi suffusus, testatus fuerit se prius quidem habuisse satis constantiae, ut per tormenta saeuissima continere lacrymas posset; at non habuisse, quando est virum adeo munificum expertus. Spectare huc putes, quod postea inseruit in Tomum secundum suorum operum, ac sub Oeconomicorum finem. Nam, haud negem, inquit, amicos silendida excipiendos esse mensa, sed frugaliter

cum o in babent : cumque amicum potius reputabis, qui

tibi pecuniam suam, quam qui vitam suam offert: veluti mirificus Fabricius, Dominus de Perse, Gallorum decus, or Philosiophorum,'clarorum virorum Mecoenas, mperennis hos'ιzalarius, exemplar est mundo. Quibus nempe diebus ille est apud Petreskium commoratus, tum alios diuersanteis vidit, tum generalem apud Augustodunenseis Propraetorem Montagutium, qui loca Prouinciae sacra inuisens, inuisurus quoque eum fuit. Is porro detulit ad ipsum cochlearia Guo argentea. antiqua, & nonnulla alia , quae Augustoduni e nainis vetustatis eruta videre Petreskius optarat. Emn-

294쪽

sus cochlearia , ac illud praesertim , quod fuit magis i63 . integrum , dici non potest quam exsultarit, cum

duas argenti uncias animaduertit pendere, ut pcndit sextans pilae antiquae continere praecise drachmas olei duas, seu sextam partem cyathi, ut continet etiam memoratus sextans. Hinc ad Puteanos literas is dedit & filsissimas,& plenissimas inexhaustae eruditionis, occasione praesertim sumpta ex Mercurij eL figie in altero cochleari expressa, cum didrachmalis illa mensura , aMellata fuerit cheme, nomine desumpto ex conchylio , cuius cochlear retinet formam , quodque Mercurio sacrum est ; adeo ut vafritiei, seu duplicitatis Mercurio tributae symbolum fieret tum drachmalis, uncialissique duplicitas; tum genus conchylij bivaluit, & alia id genus sexccnta. Acceperat non ita pridem a Montaguli j assine Ve- noto Abacum antiquum, Augustoduni quoque eL fossum , studioseque etiam dc eo scripserat; propter

discrimen aliquod notarum numeralium , cum iis, quae ascriptae 1unt in modulo abaci ex mufeci Cia coniano habiti, & in exemplo apud Gruterum delineato iuxta illum, quem Vel serus ex Occone evulgarat, ac descripserat. Quo loco adnotari potest non probasse illum quod Vel serus existimauit ut apud Gruterum licet legere ) duos illos clauiculos sub semuncia , & sicilico , duas esse duellas ; voluit enim potius .esse sextulas , quae iunctae duellam efficiant , quarum una addita semunciae essiciantur duellae duae:, uti ambabus additis essiciuntur sextulae quinque nimirum semuncia aequivalet tribus

295쪽

291 DE VITA PEIREsKIII 6s . adeo proinde, ut hac ratione supputari possint omnes unciae partes tam duellares, quam sextulares;

quod fieri non posset, si clauiculi duellas sollim designarent. Addo , si eosdem clauiculos pro sextulis

habueris, etiam duodenas unciae parteis, praeter uni- . tatem, supputari posse. Nam sextula una valet parteis duas ; licilicus treis; sextula utraque simul iuncta quatuor ; sicilicus cum una sextula quinque; semuncia sex; sicilicus cum duabus sextulis leptem; semuncia cum una sextula octo; s uncia cum sici lico nouem ; semuncia cum duabus sextulis decem; semuncia cum scilico & sextula una undecim. Non heic subiicio, ut interim egerit cum Ludovico Savo to de usu aeris in numismatis, deque armis antiquis, quae & fuerunt aenea,& in sepulcris solita condi;&cum Ludovico Auberio Men illio de caelaturis supposititiis, quas Chaducus a se confictas non crubescebat pro vetustis euulgare. Non rursuS , Ut curauerit exscribi MSS. Omneis, & Graecos quidem potissimum, qui de Ponderibus & mensuris, ex Bibliotheca Vaticana, ex Regia, ex Augustana,& cae teris ; praeter collectanea Angeli Colotij, tribus voluminibus ; & Onuphrij Panuinii volumina duo ;praetctque insigne volumen circa theoriam Musices, quod misit primum ad Donium, ac deinceps, addito volumine Arabico, cum elegantissimis figuris, ad Marinum Mersennum, ex Minimorum ordine, virum eximie bonum, doctum, curiosum , & in illustranda naturae Religionisque veritate indefessum:

Non denique complura alia r sed subiicio potius

296쪽

LIBER . QV I N T V s. 293 modestiam, qua excepit nuncupationem Excerpto- I634. rum Polybis, Nicolai Damasceni,& aliorum historicorum factam a Vere erudito,nobilissique notae Henrico Valesio , qui ipsa Graece edidit, Latine vertit, notis illustrauit. Is enim , inter alia , affatus ipsum his verbis est. Quid-ni te parentem appellem , em auctorem huius libri, qui primum a te repertus , aduerit quesumptibus tuis ex insula CXro , Gr in hanc et em est missis Et statim, Nunc vero tandem opera nostra pro άit in lucem , non magis Constantini Augusti purpura, quam nominis tui titulo conθιcuus. Ae de Constantino quidem ali, viderint: Tu quidem er antea sepe de literis bene meritus es , cr posthac etiam bene mereberis : feres tamen aequo animo id inter tua de studiis , ae studiosis omnibus merita proprium a me numerari. Et rursus,

uam quidem operam , qualiscumque est, tibi , Nicolae Fabrici, dono , ac nuncupo ; mi iam hic liber praefixis titulis tuis ex asse censeatur tuus. Postea vero praefatus, ex tribus, atque quinquaginta Excerptorum titulis, unicum superesse, de Legationibus inscriptum , inque libros diuisum duos , partim a Fuluio Vrsino, partim a Dauide Hoeschelio editum; meminit etiam huius,M inquit, nunc primum in lucem prodit, bene cis viri clarigsimi , docti aque , ad iuuandas literas unice nati, Nicolai Fabriciν Petrescij, titulo αλ Ucx M. Petreskius autem plane suffusus, noluisset prorsus nomen suum cum Imperatoria illa commisceri purpura : rescribensque ad Valesium, satis futurum fuisse dixit, si, facta alij nuncupatione, memO ratum fuisset duntaxat, visum sibi obiter librum, ac

297쪽

αρ DE VITA PEIREsΚIri 63 . prae manibus habitum , in angulo quodam obseu ro, cum ex Orientc adueheretur. Consimili mode-i631. ratione sequente anno usus est, cum Philippus Rubeus Romae edidit , ipsique dicauit inscriptionem illam antiquissimam Columnae Rostratae , C. DUI

ius supra meminimus; idque cum appositis supplementis, & illustrationibus per Gaugen Gozzeum. Et tamen id videtur factum, non sitne quodam numine ; cum eodem tempore agitaret curam obtinendi eius Inscriptionis non modo apographum, summa fide,& exquisita imitatione confectum ; sed etiam gypseum ectypum,ut consideraret ipse omnia, exploraretque iudicia, atque supplementa Ciaconij, Lipsiij, & aliorum , qui in eam incubuerant curam. Praetereo autem , ut voluerit simul habere ectypum alterius illius memoratae inscriptionis Scipionis Barbati , unde agnosceret formam antiquissimam Romanorum characterum; quia eiuscemodi inscriptio intemerata perseuerauit, secus ac Duilliana , cuius chara steres instauratos fuisse , ex Plinio, intelligimus. Sic, ut formam agnosceret antiquissimam Atticorum characterum, ectypum quoque habere voluit inscri.

ptionis illius, quae legitur apud Gruterum, OΔENIDEM ITON , &c. cuiusque Scaliger scribens in Eusebium, opinatus fuerat Ionicos esse characteres. Tametsi id egit ex parte , ut Salmasio faceret satis, qui huiusmodi inscriptionem perinde illustrare in animo habuit, ac illustrauerat quasdam alias de con

298쪽

LIBER Qv INTVS. 29 secratione Templi,& dedicatione Statuae. Denique I 631. petiit ex Donio accuratum apographum Tabulae Eu-gubinae dictae , aereae scilicet illius, Eugubh ante annos centum repertae , & a Grutero quoque relatae :taque ob voces quasdam Thuscas, in quarum interpretatione non desperabat se nonnihil adiutare, ne dicam emendare posse Bernardini Baldi coniecturas. Sub anni porro initium accepit, non sine dolore,

obiisse Valentiae Iulium Paesum , quem ab ipsis vDque iuris studiis amabat , ac venerabatur. Diucrtit interea ad illum Theodorus Cardinalis Triuultius, qui tum Italiam repetens, recepit sese curaturum, tex Ambrosiana Bibliotheca exscriberentur Orbicius,&alii Tactici auctores , quos Salmasio necessarios, Petreskius habere summe laborabat. Diuertit etiam

non multo pissi Cardinalis Lugdunensis, qui Romam pergens, commorari aliquot diebus voluit in Archiepiscopatu primaeuo. Cum vero illeic magna pompa , ob beneuolentiam , venerationemque pridem quaesitam exciperetur 3 ubi ipsium quoque Pel-reskium aliquousque obuiam euntem & vidit, &complexus fuit, tacere omnino non potuit , se pluris paucos illius passus , quam numerosa milliaria an- teuertentium aestimare. Diuertit & Petrus Aloysus Carassa, dum Colonia Agrippina, ac Lcodio Pontificis summi Legatus rediret. Cum vero Petreskius super ea regione multa rogitaret tam ipsum , quam eruditum comitatum , e quo Siluester Petrasancta; accepit, inter catera , vertari Leodij religiosum, ac indiutrium,e Societate LE s V, virum,nomine Linum,,

299쪽

296 DE UITA PEIREsΚII 633. phialam compleuisset aqua , eiusmodi temperationis, ut internataret medius globulus, cum descriptis circum horis viginti quatuor , quae ad pisciculum, seu indicem fixum allabentes ex ordine, horas diei con notarent, tanquam globulo coeli motum exactissime imitante. Confirmatum id ipsi est, tum ex Rubeni j literis , tum ex relatione Dormalij, qui ruente vere in Italiam rediens, & aliquot diebus detentus Aquis-Sextiis, rem sibi ipsi visam descripsit. Laudauit proinde Petreficius inuentum admirabile; coepitque Varie requirere, quaenam Vis naturae praestare id possct cum haberet ipse aliunde a multis iam annis Drebelsianam machinam, in cuius Vitreo, arcuatoque tubulo inclusa aqua bis in dies singulos iret, rediretque, ac parum abesset, quin maris insequi aestum videretur. Reuocauit autem praecipue in mentem , quod ante duos annos Κircherus cnarrauerat, se fragmento subereo inseruisse grana cuiusdam Heliotropij, quae floris instar in Solem conuersa, innatans suber conuerterent, indiculoque apposito notatas in vase horas designarent. Moccasione venit in mentem circumcidere Lapidem natantem , quem a Mersenno acceperat, ut in globi formam tornatus, esse posset suberis loco, faciendis heliotropicis , magneticisque experimentis. Sperarat sub veris eiusdem initium diuertentem excipere Pomponium Belleureum , cdm nomine Regis pergeret legatus ad Principes Italos ; sed itinere alias instituto spe videndi frustratus est , complei hendique una pergentem Franciscum Vayerum a Motha, cuius

300쪽

cuius eruditionem, candoremque tum literis, operi- 16 s. busque, tum amicorum communium sermonibus cognouerat. Dum exspectaret porro ex Italia memoratos Tachicos libros , misit interea ad Salmasium delineationes varias ensium , gladiorum , securium,

caeterorumque armorum, quae apud antiquos fuere aenea, ac nominatim cassidum durium, quarum altera ex Samnitum finibus, seu ex Aprutio missa fuerat; altera ad ipsummet lacum Thrasymenum fuerat reperta; cum dependentibus utrimque superstitibus bucculis. Nec vero ista modo misit , ut suppetias ferret scribenti de Romanorum militia ; Verum ex . pressa quoque varia fibularum genera, ad complendum opus, quod ille de re vestiaria aggressus fuerat, occasione dissertationis institutae de Acia molli, quam non nimis tortam usurpandam esse ad suturas , & fibulas glutinandis vulneribus comparatas, Cornelius Celsus scriptum reliquit. Nempe Alptaonsus Nunnesius , & Iacobus Cniseetius medici celebres contendunt A ciς nomine intelligi debere acum, vel quidpiam aliud metallicum: eruditus vero Franciscus Rioya, & Franciscus Figueroa , ipse quoque medicus clarus , debere potius intelligi vel lineum, vel sericum filum. Exspe statur autem quid de controuersia tum Salmasius definiat, tum alius quoque Petreskij amicus ex Dania, Ioannes Rhodius mediacus, qui sede Patauij delecta , non minus, literis i genuis, quam artis praestantia clarescit. Quin- etiam misit insigne quoddaimide an alibus: opus , auEbembitare Arabice scriptum ,muperquz .fgI

SEARCH

MENU NAVIGATION