Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

3o8 DE UITA PEI RESTI ia 631. Claro montius Caesennς obseruationem peragerent;& Barberino intercedentc, tvivi peractam Romae duplicem obtinuit, tum duplicem N capoli, ubi exquisita prae caeteris fuit,cui Ioannes Camillus Gloriosus, vir sane eximius, iureque laudatus, incubuit. Ita ex Vrbe AEgypti Calliro eam habuit, quam ille ic persectimc moratus supra Agat laangelus Capuccinus, adiutus alo anno Molino Dragomano Veneto Alepo Syriae , quam optimus alius Capuccinus Michael AngelUS , Una cum ante nominato Caelestino a Sanista Liduina. Et omnium quidem obseruata commemorari heic non possunt; sed taceri tamen non debet, quod pro votis Petreskii fuit, constitisse exinde

Tabulas . Chartasque Geographicas omne is nimis a

nobis abducere illa AEgypti, ac Syriae loca. Quippe cum tribus prope horis, hoc est gradibus quadraginta quinque, Alepum Massilia orientaliorem con-uituant; prodiderunt obseruationes integram peneli oram detrahendam esse, qudd inter haec loca non plures, quam triginta gradus fuerint numerati. Heinccum non male res successisset, sollicite egit, ac per Cardinalem Barberinum , perque Generaleis ordinum tam Dominicani, quam Iesuitici obtinuit, ut praescribcrent Religiosis in utraque india, ac ubi uis degentibus obseruandarum Eclipseon, consimilium que rerum curam. Nullus quoque deinceps, siue Capuccinus , siue alius studiosus vir, in Orientem, aut alio pereginaturus , moraturusve discedens , per Prouinciam transiit, quem non demeruerit variis

312쪽

LiBER QEINTV s. 3O9 humanitatis ossiciis, cuique simul non demandarit obseruationum eat undem studium, donando libros, telescopia,& id genus caetera, quorum etiam usum, si qui ignorarent, curauit ut ante discessum 8c addiscerent, & experiundo comprobarent. Cum nosset autem Galileum elaborasse methodum , cuius supra meminimus, definiendae nempe locorum longitudinis ex Sideribus Mediccis , ideo ab ipso Galil eo postulauit in usum proprium,Telescopium quam optimum , ut explorare ipse , & cum aliis conferre obseruata posset. Id egit vero perscriptis prius compluribus literis, quibus licere sibi putauit consolaritalem amicum , condolereque ob grauem casum. Quin etiam magna illum tenuit per hoc tempus sollicitudo, qua procurare adnixus est per Cardinalem Optimum , Ut temperata sententia , libertas ipsi restitueretur. Id enim sponte cum ageret, putauiroficium a se exigi iure amicitiae, ac merito Viri, cuius memoria foret posteris iucundissima exstitura. Sub Oetobris finem grauissime tulit, non expectas se Curiam, ut sponte sese abdicaret functione Senatoria , quam in Nepotis cooptatione ante triennium reseruarat. Quare , agente Parisus fratre , obtinuit diplomate Regio restitutionem in integrum, & prorogationem etiam in quinquennium. Verum id demtim sequente anno , quo rursus toto non destitit fouere literarum curam. Nam primum quidem suspiciens variam, insignemque eruditionem, qua LeoAllatius vir per- eruditus Romae degens, tot GraecOS auctores hactenus inuisos, aut inemendatos profert,

313쪽

3io DE VITA PEIREsΚIII 636. castigat, interpretatur , Delicitate mirabili ; fauere illius conatibus voluit, studioseque egit cum Typographis Parisiensibus, ut lucubrationum ipsius editionem aggrederentes. Id egit etiam de quibusdam praeclaris operibus Fortuni j Liceti, qui Philosophus

pridem clarus in Patauina Academia , nunc in Bononiensii Professor primarius, est me to magno celeberrimus. Sic audita morte optimi Schichardi, quem pestis a Nouembri usque superiore abstulerat, omnem diligentiam adhibuit, ut inedita eius opera seruarentur, lucemque acciperent: id agens praesertim Matthi et Berneggeri Argentinensis, viri celebris

interuentu. Praetereo autem ut ad ipsum , intercedente, cuius supra meminimus, Aelio Deodato miserit varia Epicedia, quae dum euulgarentur, Tho mas Lansius Iurisconsultorum decus,& NAchates, edi simul procurauit orationem funebrem,

in qua Zaccharias Schaefferus insignis eloquentiae,&historiarum apud Tubingenseis Professor, tacere non potuit Schichardum fuisse a Petreskio prolixe, splendideque inuitatum , ut tumultus patriae decli nans, ad ipsum diuerteret, quietem studiis assequuturus. Sic Elichmannum doctum Hollandum sollicitauit ad editionem quarundam vitarum Pythago rae, Empedoclis, aliorumque Philosophorum, quas

ille habebat Arabice scriptas ; itemque Tabulae C betis, in qua legi obseruasset inauditum quendam

Herculem Socraticum, aliarumque rerum umilium. Sic cum Samuel Petitus appararet tum nouam interpretationem , tum eruditas in Iosephum notas,

314쪽

Li AER Q v I N T V s. Mobtinuit ipsi per Holstentum variorum locorum I 636. collationem cum tribus Codicibus Vaticanis MSS. Sic clim Buccardus moliretur interpretationem, edi tionemque Georgij Syncelli, ac Theophanis, exstrubi curauit exemplum , quod & Romam misit, &rursus accepit, ut cum M. S. Bibliothecae Regiae conferretur ; neque interquieuit, quousque collatio, &quorundam etiam locorum castigatio perfecta fuit per Salmasium , qui tum in Galliam aduenerat. Sic occasionem praebuit Ismaeli Bullialdo Matheseos eximie perito, ut prolixam primum de natura Lucis conscriberet epistolam , ac deinde etiam volumenius et magnitudinis ederet; postquam accepit illum de luce beneficio speculi in centrum coeunte, interpretatum id problema, quod a Baptista Poissonio Regio apud Andeis cognitore fuerat his verbis propositum, Vtrum sit aliqua demonstratio perrecte logica , perfecte mathematica , perfecte sensibilis, qua probetur dari magnitudinem latitudinis non expertem , quae aliquando , & alicubi sit in puncto

Vere mathematico , & cuius puncti nullae sint partes , & tamen in codem ipia habeat parteis extra parteis. Ad haec , varia cum variis pererudite edisseruit. Quippe ad Anastasium Nannetensem Capuccinum plurima perscripsit de lingua Aremorica , in qua consensit plurimas antiquarum vocum Latinarum esse radices. Nam antea quidem improbarat Adrianum Scrieckium ideo fecisse Teutonicam, Belgicamve linguam primam omnium , quod Vna ea--mque cum Hebraea foret, ac proinde matrix r

315쪽

31L DE VITA PEIREsΚIIlει 6. liquarum omnium : itemque Goropium Beccanum praetulisse Hebraec tanquam imperfectae, caeterisque Cimbricam, quasi continentem radices tam Hebre , quam Graecς, quam Latinae, quam caeterarum : sed aiebat se non improbaturum, 11 illi radices, aut voces nonnullas magis conspicuae assinitatis venditare contenti fuissent, non detorquendo facere uniuersas eiusdem iuris. Quod nonnullae vero originem eandem primitus habuerint, habereve potuerint, declarabat exemplo nuncupationis fluminum, quam fere ita deducebat, Varus, Guarus, Garumna, Guardo nus, Guauardonus, Verdonus, Rhodanus , Eridanus, Duranus, Druna, Druentia, Durius, vel Duerus, Iberus, Hebrus, Tiberis, Tigris, Ligeris, &c. Idque praeter vulgareis appellationes , quae diuersinsimς licet a Latinis , aut aliis antiquioribus, agnoscuntur tamen semper ab eisdem, vel ex uni ea litera retenta , esse derivatae. Neque id magis mirum esse, quam ex vocibus P ciri Iacobi, Ioannis vernaculas fieri Pir, Di ego, Iems, aliasque exorbitantiores.

Multa quoque disseruit de Vocabulario quodam, &Grammatica linguae Prouincialis, prout se Petrarchae tempestate habuerat videlicet postquam virumque obtinuit ex Bibliotheca Florentina, quae S. Laurenti j dicitur) itemque de Poetis Prouincialibus, qui Trobadores quati dixeris Inventores in appellati

sunt, co videlicet tempore, quo Principes etiam, ac Reges linguam Poesinque Prouincialem excolebant. Quo in argumento fuit non parum adiutus indicibus , libi id que missis ab erudito Comite Friderico

316쪽

LIBER QUIN Tvs. 3Ι3Vbaldino apud Cardinalem Barberinum commo- 1636. rante. Conciliarat hunc illi amicum Buccardus, ac simul Vincentium Nogueram Lusitanum nobilem:

ne quidpiam dicam de Constantino Caietano , ob peruetustos codices claro; neque de Augustino Maocardo , quicum egit Petreskius de methodo historica, occatione accepti ab illo exempli, quod propter

singularem viri eruditionem, atque elegantiam gratissimum habuit. Egit vero tempore eodem cum illustri Marchione Vincentio Iustinianaeo de praeclaris statuis, quibus ille exornarat celeberrimam pergulam, quarumque partem aeri incisam, & in nobilem codicem compactam, a Cardinali Barberino donatam accepit ; Idque cum ad ipsum mitteret vicissim duo prima volumina scriptorum Francicae historiae a Duchesnio iam concinnata. Ad haec, non pauca disseruit de Characteribus Planetarum, quos ex chara eteribus Graecarum vocalium maiusculis deductos probabile censuit, exigua cum immutatione. Non pauca etiam de Ptolemaei Astronomi patria, & quibusdam corporis, animi, vitaeque ipsius circumstantiis; occasione codicis Almagesti 14 S. non multum inferioris ea ipsa aetate , qua generosus, eruditusque imperator Fridericus secundus Latinam interprctationem ex Arabica fieri procurauit. In eo quippo Ptolemaeus legitur Pheludiensis, pro Pelusiensi; diciturque illum non fuisse ex Regibus; vixisse annos septuaginta octo ; staturae fuisse mediocris; subii

lium pedum 1, barbae spissae ; & similia , quae nescio unde sciri potuerint. Subiiciuntur quoquc dicta gra-

317쪽

37 DE VITA PELREsx nuta , seu morales eius sententiae; dc , quod videtur notabile praesertim esse, additur, Liber his praecepto M A Y M o NI s Regis Arabum , qui regnauit in BALDA CH, ab ALHAZEN , filio I ephi , matre Arime-iisi SERGio , filio Ese Chiastiano in anno XII.

er C C. Sarracenorum, translatus est. Adeo proinde,ut Almagestum exGraeco idionaate in Arabicum fuerit versum, anno Hrae Christi vulgaris septingentesimo quadragesimo quarto. Praeter haec, copiose disseruit de hominum longaeuitate, occasione illius Senis , qui superiore Nouembri occubuerat in Anglia , post exactos annos centum de quinquaginta duos dc postquam aliunde accepit Alepo, ex literis Petri,& Ioannis Constantinorum, hominem esse in Perside, Capuccinis', aliisque viris fide dignis cognitum, annos iam natum quadringentos : idque ipsis omnino esse exploratum, atque indubium. Itemque de Tritonibus; occasione hominis marini, quem eum accepisset visum pridem fuisse ad Bellam , sic vocant, Aremoricae Insulam, rem disquiri, ac scribi ad se procurauit ab Henrico Gondio Duce Rade-ssiano , & Insularum Gubernatore. Praetereo autem

constitisse, quicquid ex illo apparuit, humana exstitisse forma, nisi quod pro crastitudine corporis bra-inia breuiora,& manus grandiores, candidioresque ad palmam habuit. Capillos densos,candicanteissique; promissos supra humeros; barbamque ad stomachum

usque. Oculos praegrandeis, ac truces; cutis, quantum visu licuit assequi, asperam; & neque candidam, neque pullam. Ferobatur primum delectatus nisse,

318쪽

LIBER Q v I N T V s. 3l accedente nauicula , aspectu virorum , foeminarum- I 6 ciue,& coloribus clarioribus vestium; adeo ut etiam

se retibus concludi passus fuerit: at simul atque vis

fuit faeta, ut educeretur,& priusquam constare potuisset, quanam forma infra umbilicum foret, tum nullo negotio retia perrupisse, tum leui conatu sub uertisse nauiculam. Addebatur, illum deinceps pro cul duntaxat apparuisse; apricatum ad inaccessas rupeis, & parte sui inferiore intra aquam semper domersa; plausu interdum manibus facto, emissoque sibilo,quem risium interpretabantur. Atque id quident: donec quispia tormentario globo impetiit,a quo usq; seu terrefactus seu interfectus fuerit in nusquam deinceps visus fuit: tametsi visa fuisse dicatur, quae credita est foeminas scilicet ob barbae defectum in desinens inferne in geminam caudam, cuiusmodi Salmonea est. Rursus de animalium insitione , plantarum instar; Occasione Prunuli in regione thoracis medij, siue ad sternum frutescentis, ex quo Pastor Tarraconensis in prunulum incidit, spinaque ad eam partem implantata , sic per biennium radices cgit, ut post resectos surculos varios, aliqui tandem prodierint, in quibus flores, de frutatus visi. Non destitit porro i stare, donec Cardinalis Barberinus curauit fidem fisti per illius loci Archiepiscopum ,& Eques Puteanus

non literas modo attestanteis , sed surculos etiam accepit, & cum ipso communicauit. Haesit verὀdeinceps minus , cum accepit simile quidpiam contigisse in Thuicia, circa Gallinae cuiusdam collum, &Frontiniaci in Occitania , circa digitum Piscatoris,

319쪽

316 DE UITA PII REsx III 63 c. in quem cum implantata fuisset spinula Scorpionis marini, res eo euasit, ut Chirurgus exinde eduxeritrreis pisciculos generis Scorpionum. Quanquam haec omnia qui viderit, fidem habere tutiorem potest. Attendens deinde Gallorum calcaria in cristarum locum insita rite vegetari,& succrescere; nullus dubitauit, quin haedorum cornua cornibus agnorum possent inseri, & alia id genus similia non sine successii tentari; quorum proinde mandauit curam viris quibusdam industriis. Praeterea etiam de Crocodilo, in quo singularia quaedam obseruauit, non modo circa motum maxillae superioris, sed etiam circa numerum dentium , quos Achilles Tatius dixerat esse plureis trecentis, .ssilianus non plures sexaginta: ipse

vero in Crocodilo duodecim pedibus Parisiensibus longiore, quem ex AEgypto ad Thuanum transmis sum aliquantisper domi habuit, esse deprehendit, insuperiore quidem maxilla triginta septem , ut puta sexdecim utrimque, & quinque anterius; in inferiore vero quindecim ad utrumque latu S, antrorsum autem quatuor ; si tamen probe memini. Hoc memini , dentes magnitudine valde inaequaleis , superioresque exsertos, neque inferioribus occurrenteis, carniuororum terrestrium instar; & alioquin pellucidos. Sed prolixum nimis omnia recensere: nisi quod unum praetcrea tacendum non est , cuius ipse quoque aliqua pars fui. Exoptarat doctus, sagaxque Godefridus Vendetinus tum Condatensis Canonicus , de dum iuuentutem in Prouincia exigeret, Pei-

res hio charus, maximam, siue Solstitialem Solis al-

320쪽

LiBER y I N T V s. 3 Ttitudinem obseruari Massiliaec ut suam de Solis obli- i6bs. quitate Diatribam iterato editurus, posset ipsam ex

pendere ex nostra obseruatione, comparata cum ea,

quam sub Alexandri magni tempora Pytheas Massiliensis peregit. Quandoquidem vero id factum superiore anno voluerat, & literae tamen ipsius allataea Dormatio sero nimis fuerant acceptae: idcirco Pei-reskius hoc anno mature prouidit, ut fieret satis illius votis. Imprimis quippe veritus, ne ipso tempore Solstitij aut nubes occuparent Solem , aut quidpiam nobis contingeret sui se habent res hominum junde obseruatio praepediri posset; voluit Massiliam per ipsas ferias Pentecostes contendere, ut obseruaretur tam Solis, quam aliquarum stellarum meridia na altitudo, ac proinde Poli eleuatio, unde saltem cxconsequenti res expetita deduceretur. Deinde verὀ, cum sub Solstitium viderentur negotia quaedam ipsum haud dubie detentura , perrupit tamen , de'nuoque concessit, ut interesset, ac si quid foret obstaculi, amoliretur. Et sane, cum requireretur aedificium altissimum, quodque intus liberum foret, neque, exploratis tota urbe templis, ullum commodum visum tuisset: ac solum quae sedes Collegij ad ortum

Ecclesiae recens exstruebantur, viderentur percommodae , ob tectum quinquaginta duos regios pedes altum, & tabulatum unicum media regione tum interceptum ; factum est illius praesentia, ut perforato tecto , & contignatione tabulati praefracta , locus optime cesscrit. Et quorsum quidem, aut quomo do usurpatus gnomon altitudinis aedium , quiquo

SEARCH

MENU NAVIGATION