Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3i8 DE VITA PEIREsKIIι63 c. potuerit in partium nonaginta millia discemi, non est heic enarrandi locus. Dicere sussiciat, reductione facta ad numeros eosdem , quos usurpauit Pyllaeas qui in parteis plusquam sexcentas diuisum

gnomonem non habuit fuisse, ex nostra obseruatione , Gnomonem ad umbram , ea proportione,

quam habent centum viginti ad quadraginta duo cum tribus quintis; qui fuit iuxta illum ea proportione, quam habent centum viginti ad quadraginta

Vnum, cum quatuor quintis. Voluit autem Petres-kius, ut non modo obseruationem perscriberem, sed quae etiam argumenta permoverent me, ut prObabile ducerem non fuisse propterea Solis obliquitatem priscis illis temporibus, quam tempestate nostra maiorem. Et quia obiter mentio facta fuerat illius Scaphidij, quo Eratosthenes, atriquc,&verisimiliter etiam Pytheas, v si idcirco praepropere scripsit ad obtinendum vel scaphidium , vel modulum saltem illius, quod apud Cardinalem Barberinum

accepit exstare. Voluit rursus, ut quoniam Strabo

multa congessit aduersus Pytheam ; ipse in gratiam Comprouincialis apologiam conscriberem , purgaremque virum, qui primus Thylen insulam demonstrauit, & quo non habet Occidens totus quem antiquiorem in doctis habeat. Denique voluit exponerem solutionem problematis, quod eὀ usque prustra & Nautas, de Mathematicos torserat. illud scilicet huiusmodi erat. Qui fiat, ut Nautae, postquam superarunt Sardiniam , dc Africae oram , aut saltem vicinas salutarunt insulas , ac potissimum ex quo

322쪽

LIAE R Qv I N T V s. 3I9 praeterierunt Meliten, debeant, ut in Cretam appel- I636. lant, non rectae viae insistere , sed deflectere ad lae tiam , siue versus boream , una quarta , Vt Vocant, venti, siue trigesima secunda totius circuitus, prout

pyxide nautica, seu magnetica indicatur; ac duabus etiam quartis, seu dimidio venti, ut ex Creta usque superata perueniant in Cyprum , & ex Cypro tandem Syriae Alexandriana attingant Z Qui etiam fiat, ut redeundo, non possint in Cyprum, & Cretam deduci , nisi venti dimidio , neque in Meliten , nisi arta venti a recta via deflectentes: atque id quiem semper ad laevam, seu iam versus austrum, cum Oporteret tamcn ad dextram, seu versus boream deflet here 3 Cum pervidit porro Petreskius, quae r

sponderentur omnia, coniectationes meras esse; mira fuit exsultatio , qua agnouit totam eam praxin Ortum habuisse ex eo errore, quo Tabulae omnes hydrographicae conficiuntur, cium artifices suppo-- nunt eas Orientis parteis distare a nobis longe amplius , quam reuera distent, ut ex superiore Eclipsi subnotauimus: adeo proinde, ut intercapedine inter Meliten, & Cretam credita maiore, quam sit; &maiore adhuc exsistente errore inter Cretam, & CD

prum, hanc, & Alexandriani ; dubia illa omnia facile soluantur. Supponamus enim Meliten, sub quo meridiano, iacet ; & fingamus Cretam quinque gradibus orientaliorem , quam sit, sed sub eodem tamen parallelo ; constat ventum, seu reetum iter ex Melite in locum confictum , relicturum Cretam ad laevam, seu boream : quare & Nautas, ne aberrent,

323쪽

3LO DE UITA PEiREsx IIa 6, 6. sequi debere ventum borealiorem ; qui germanus est quidem, sed creditur tamen alius ab eo, qui falsus cum siit , verus esse existimatur. Ex opposito supponamus Cretam, in quo meridiano est, & Meliten occidentaliorem quinque itidem gradibus, quam si seruato semper parallelo ; perspicuum est ventum,

seu tramitem rectum ex Creta in confictum locum, relicturum Meliten ad laruam rursus, seu ad austrum: quare & ne nauigando aberretur, sequendum ventum alium , qui verus quidem sit, sed pro quarta tamen a vero habeatur. χod idem dicendum de distantia inter Cretam, & Cyprum, & porro usque Alexandriam ; sed ita tamen, ut geminato distantiae

errore, dimidium iam venti usurpandum sit. Re ergo constante, Petreskius conuocauit Nautas, consectoque diagrammate, ita problema exposuit, ut illi obstupuerint, & interrogati singulareis distantias, non inuiti concesserint ex bis mille, & septingentis milliaribus, quae vulgo inter Massiliam, & Αlexandriam numerantur, saltem quingenta detrahi

posse. Ut ista porro iam mittamus, praetermittendum tamen non est unum, alterumve testimonium,

quod insigni eius affectui erga eruditos , bonasque arteis redditum fuit. Ac imprimis quidem Κircherus Romae edens Prodromum Coptum , scripsit inter eos, qui editionem sollicitarunt, Petreskium non immerito tenere locum principem ; ut qui armata deprecati

ne opem huiusmori aggressionem extorsisset. Deiride Ae sennus ipsit nuncupan S libros Harmonicorum qua-xuor , in hunc modum adfatus est , Non debuit hoe opus

324쪽

LiBER DINTV s. 3M opus prodire in lucem , absilue tui nominis i 636. honore. Lket enim Harmonia Gallica te propediem ampliore conuentura sit apparatu , si publicis negotiis tantis per sepostis, illi benenam aurem accommodes; exissmaui Θην' hanc esse praemittendam , cunctosque mortaleisa onendos, nullum eis literatorum , qui tuam singula

rem beneuolentiam expertus, tum , quibus continuo stiparis , virtutes non su*iciat, atque veneretur ; neque hos

flummodo libros ,sed alios quoscumque tibi merito nuneupandos existimet. Haec igitur Musarum instrumenta, Heroum laudibus concinendis adaptata, sequentibusique libris comprehensa, manibus istis amplectere, quibus admiranda liberalitate nussi dees, &c. Ad Gallicam porro Harmoniam quod spectat, dicauit eidem Tractatus de Consonantiis,&Dissonantiis; de Modorum generibus; de Musica compositione. Professus est vero ipsi is, bitos , quὸd istos benefica manu e tenebris eruerit, solitus

tanta munificentia, totam cumulare Europam, ut eruditi prob'ique omnes fateantur nullum esse mortalium cui literae bonae, earumque cultores amplius debeant. Enumerauit deinde maria , qua pro cuiusque genio , siue ex mu-seo proferre , siue ex regionibus etiam remotissimis quaerere nanquam destitit; tanta praeterea humanitate, ac benefcentia uniuersos excipiens , ut res ipsius tam et ideantur lit teratorum omnium , quam sunt aer, re aqua res' trantium omnium , eommurus. Non haesit proindo , quin omnes ad nuncupationem suam plausium facerent , tan-qμam restatime facta posteris , exstitisse aeuo hoc virum. quem in exemplum sibi proponant , quotquot diuina boni Aiatis , qua incessanter benefacit , imitatione tenebuntun

325쪽

311 DE UITA PEIREs KrtI636. Mentionem praetereo, qua Petrus Lasena Neapolitanus prosequutus est in Cleombroto , seu dissertatione Philosophica de iis, oui in aquis pereunt; cum

praetereundus tamen non lit dolor , quo Petres kius astectus est, cum accepit praeclarum virum, editione nondum perfecta , interiisse per autumnum. Hieme iam ineunte , Arelatem profectus est , ut ad usque Prouinciae fineis occurreret viro petillustri Iosepho Bernelio , qui in Senatu Burdigalensi Praeses, delectus fuerat Aquensis Princeps r, post factam eius Magistratus a Lainaeo abdicationem. Norat illum videlicet, ex quo tempore in Magno Consilio personam Regii Cognitoris summa cum laude gesserat, adeo ut imus virtutem singulari veneratione , affectuque prosequeretur. Ea occasione vidis Salone eximium illud Praesulum decus Ioannem Iaubertum Barrallium, Arelatensium Archiepiscopum, cuius cruditionem, candorem, pietatem, prudentiam, satis commendare nunquam potuit ; dc quia per id tempus habuit literas avere bono, erudito, celebri, Antonio Godello, quibus stignificabat se breui ad GraD

sensem Episcopatum , cui destinatus fuerat, Venturum , scelicem dixit fore Prouinciam, quae tot iam praeclaris Ecclesiae luminibus illustraretur. Successerat feralis annus, qui trigesimus septimus supra millesimum stacentenium filii; cum iucundissimum habuit excipere , fouereque egregium virum Iacobum Ferrerium Aginnentem medicum, qui ex Lugdunenssis Cardinalis comitatu, Romaque, &Lugd Do rediens, expetita attulit multa. Caetera inter fuit

326쪽

LIBER Qv INTVS. 323 modulus Farnesiani Congij, cuius supra meminimus. Fuit & copia fossilis ligni, quod ad Aquam- Spartam est nuper detectum. Non quod Petreskius ex

ipso ligno non habuisset iam fiustula; sed quod alloqui exoptaret oculatum illius loci, unde eruitur, inspectorem. Et didicit sane, quod voluerat nosse. exstare duntaxat quaedam veluti eaudicum segmenta ; nulla vero vestigia ramorum , nodorum , radicum ; quasi id foret argumentum, ligna eius formae

nata concretaque; non vero ex vulgaribus obruta,

dc saxificata Fuit denique Apographum Graecae inscriptionis de laboribus Herculis, quam videre, obtinereque eo usque non potuerat; marmore intra

easdem aedeis Farnesianas delitescente. Pergratum quoque tum habuit concessum sibi ab Arnaldo For calqueriensi Propraetore marmor, quod Reis Apollinatibus i Regium nunc appellant i fuerat erutum ; & in quo exstat inscriptio continens votum persolutum Deo Asculapio; Signum scilicet somni

aereum , Torquem aureum, cum Dracunculis duobus, pondo scrupuli unius; Enchiridium argenteum, pondo Unciarum quinque, de semis sic enim notas restituit, quae non bene apud Gruterum in denique Anabolium. Cum id porro fuisset illatum in ardeis, tacere non potuit se illi habendo quadraginta inhiasse annis. Ncmpe inscriptionis illius apographum habuerat, etiam antequam in italiam proficisceretur. Et fine Pignorius, ubi in synes olicis Epistolis loquutus filii de Dracunculis semet respicientibus, caudatque connexis, subita it. ει banc sciem

327쪽

3α VITA PEIREsΚIr 637. exprimit antiquum marmor , cuius mihi olim copiam fecitetis nobilis us, idemque in literatos omnes propensi iamus Nicolaus Fabricius Petressitus , Regius in Aquisex-tiensi Curia Senator. Qimniam vero meminerat vidisse se olim inter Laelij PIschalini cimelia,Torquem

aureum ex duobus Dracunculis, qualis heic describitur ; eamobrem scripssit illico ad Franciscum Cardinalem Boncompagnum, in cuius nobileis,& curiosas manus cimeliarchium illud peruenit, ut Torquis eiuscemodi ectypum fieri pateretur. Id autem expetiit, in gratiam memorati ante Tomasini, qui de Donariis antiquis scribens,poterat suum opus illius mentione, descriptioneque illustrare. Medio Februario, extremus Chamaeleonum octo, quos ab aestate usque enutrierat, ueratque, interiit. Siquidem cum

annis superioribus singulareis, binosve solum obtinuisset ex Africa, iique primis frigoribus obtorpuissent, occidissentque ; idcirco magnam demum copiam impetrare voluerat, ut summo aliunde adhibito studio experiretur, num aliqui suserare hiemem possent. Quia enim deprehenderat roeminas abundare ovis r ideo auebat formationem, eruptione m-que ex illis; explorando cognoscere, ratus cam fieri tempore Verno. Heinc caueam , qua postremi illi concludebantur, pannis operuit, in tepidario collo cauit , ad Solem interdum exposuit: verum , seu

quia frigore primo , leuiore licet, laesi fuerant; seu quia deinceps locus fuit obstructus,& calidus nimis; seu quia a mense usque Nouembri, nihil cibi ab illis degustatum esst; attingere ver nullus potuit. Cura

328쪽

LIBER QEINTVS. 323rat illos varie depingi, ac suspensos potissimem pe- 1637.

dibus , 3c extrema cauda , quales fere manent, ac ' dormiunt, Zc vermiculos, must sve venantur. Scilicet falsum comprobauit uiuere illos ex aere, ut vulgaris fabula est ; multaque expertus, deprehendit tandem nulla re aeque delectari, ac vermiculis, qui ex farinaceis mactris colliguntur. Solent autem lingua, ut promuscide uti, quam, pedalis prope longitudinis, iaculi instar evibrant, & tanta quidem celeritate, ut pene visus aciem effugiat. Id praestatur vero beneficio ossiculi , quod bifurcatione quadam implantatur utrimque ad extremas fauceis,& caetera teres secundum oris longitudinem , deseruit implicandae , explicandaeque linguae; cauae scilicet, intestini instar ; nisi quod in summo caruncula est, non nihil viscida, ut praedam corripiat. Falsum quoque

expertus est , chamaeleones induere rerum obiectarum colores: seu virides enim, seu cinerei sint , atro rem solum quemdam subeunt , qua parte ad Solem, aut ad ignem obvertuntur i, praeterea vero nihil immutantur. Id rarum , ac mirabile , non moueri oculos chamaeleonis coniugatos; sed uno aliquor - sum spectante, reliquum vel stare immotum vel in aliam partem deflecti. Deflectuntur autem quoquo- uerbum, propter quatuor trochleolas , nulla ostentata distinctione iridis; sed sola pupillula, ad quam .

cornea undique cum sit, ut corpus reliquum, radiata , variegata , granulata ) terminatur. Sunt porro etiam chamaeleoni dentes eleganter dispositi; non ut aerem sime deterant , sed ut correptum cibum

Ss iij

329쪽

cuatuolutionibus, sed curuaturis solum productium. Excrementum intus satis liquidum , nisi qua parte ad anum accedit. Hepar bindum, & ex gibba quidem parte sanguinem in cor auriculatum infundens; at non superstite ascendente, descendenteve caudice venae : quippe aliunde non porta modo nuncupata, in intestinum ; sed venae quoque aliae , ad caeteras partes directe procedunt. Pulmo in status abiit in membranam tenuissimam, toti animali ambitu qualem. In imo ventre nullum peritonaeum, sed membrana selum parteis dextras asinistris dirimens. Non item lien, non vesica, non renes, sed carunculae solum obseruatae sunt, quae genitalia forte fuerunt. Insermina una , fuere ova intra membranulam supra centum , quorum nonnulla exstitere magnitudine

nuclei olivae, in quibus visum luteum solum . nihil

vero album inis: cum tamen parua Viderentur quandam lactis speciem referre. Quid heic referam continentem illam sollicitudinem , qua procurauit, Vt Valesius Orationes Libanij cum accessione editurus,

recuperaret ineditas 3 Ex scribi iam ante curarat quae in Bibliotheca Augustana exstant : hoc tempore vero cum haberet Romae paratum Dormalium . qui ad exscriptionem exstantium in Vaticana se accingeret; dedit operam , ut auctoritate Cardinalis Baroerini id exsequeretur. Hortatus vero simul est Buccardum, ut aggrederetur interpretationem Epigrammatum Anthologiae , quorum hactenus nulla exstat: Scrr-psisse enim se ad Salmasium, ut quod habebat ill

330쪽

LiBER O v I N T V s. 327ririn exemplum ad ipsum transmitterer. Ad Salma- I637. sium ipsum cum missiirus esset M S. Vegeti j quadringentorum annorum, conferri prius voluit cum alio paris sere antiquitatis, idque manu erudita lauis dati prilis Fabroti, qui discrimina bene multa tam inter utrumque , quam cum factis hactenus editionibus margini apposuit. Quid dicam rursus, quam ardenter sollicitauerit Κircherum , ut discessurus in Siciliam , ac exinde in Meliten cum Darmstadiensi

Land- grauio, adnitcretur obtinere Polareis altitudines ; obseruaret curiosius quae circa Athnam sunt evulgata: ac reportaret indices praecipuarum Bibliothecarum , & prae caeteris codicum Abbatis Caerant

M S S. Quid demum , quam sollicite exspectauerit ex Oriente libros hexaplos , octaplosque Z Fuit in illis Psalterium , sex columnarum ordinibus , totidemque linguis, idiomatibusve distinctum , quod piraticam expertum iniuriam, nullo non pretio fuit redempturus ; etsi non emptum pluris, quam libris Turonicis viginti quatuor. Heinc nullum lapidem non mouit, donec piratas appulisse Tripolin kfrieae accipiens, ad Bassam, seu Gubernatorem illius esuitatis scripsit, amicis interpositis , illeque spem fecit transmittendi librum. Contigit porro, ut nonnulli, perspecto esus desiderio, sperataque magna mercede, aduexerint librum optime curatum, quem praedicabam fuisse sibi in ea urbe concreditum. Quae prima seonte fuerit eius laetitia, dici non potest : attam inuolucris sepositis , agnouit esse nihil aliud,

quata Arricum Thome Erpenij dustionarium; dici

SEARCH

MENU NAVIGATION